The Book of Common Prayer
United States England Scotland Ireland Wales Canada World

    The Sarum Missal

 

TE IGITUR, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus:
    Hic erigens se sacerdos osculetur altare a dextris sacrificii dicens:
    Uti accepta habeas et benedicas hæc cross dona, hæc cross munera, hæc cross sancta sacrificia illibata,
    Factis signaculis super calicem, elevet manus suas ita dicens:
    Imprimis quæ tibi offerimus pro ecclesia tua sancta Catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. (id est proprio episcopo tantum) et Rege nostro N. et omnibus orthodoxis atque catholicæ et apostolicæ fidei cultoribus.

Hic oret pro vivis.

    MEMENTO, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N. et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio; pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suæ, tibique reddunt vota sua æterno Deo vivo et vero.

COMMUNICANTES, et memoriam venerantes: In primis gloriosæ semper virginis Mariæ, genetricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, Sed et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum Petri et Pauli, Andreæ, Jacobi, Johannis, Thomæ, Jacobi, Philippi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis, et Thaddæi, Lini, Cleti, Clementis, Sixti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Johannis et Pauli, Cosmæ et Damiani, et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas; ut in omnibus protectionis tuie muniamur auxilio; Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
    Hic respiciat sacerdos hostiam cum magna veneratione dicens:
    HANC igitur oblationem servitutis nostræ, sed et cunctæ familiæ tuie, quæsumus, Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari; Per Christum Dominum nostrum. Amen.
    Hic iterum respiciat hostiam dicens:
    QUAM oblationem tu, Deus Omnipotens, in omnibus, quæsumus, benedictum cross ascriptam cross ratam cross rationabilem, acceptabilemque facere digneris, ut nobis cross Corpus et cross Sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi.
 

Canon of the Mass

Intercession

Back to the Ordinary of the Mass

    Hic erigat sacerdos manus et conjungat: et postea tergat digitos , et elevat hostiam, dicens:
    QUI PRIDIE quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas: et elevatis oculis in cœlum,
    Hic elevet oculos suos
    ad te Deum Patrem suum omnipotentem,
    Hic inclinet se et postea elevet paululum, dicens:
    tibi gratias agens cross benedixit, fregit:
    Hic tangat hostiam dicens:
    deditque discipulis suis, dicens, Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim Corpus meum.

    Et debent ista vedrba proferri cum uno spiritu et sub una prolatione, nulla pausatione interposita. Post hoc verba elevet eam supra frontem, ut possit a populo videri: et reverenter illud, reponat ante calicem in modum crucis per eandem factæ. Et tunc discooperiat celicem et teneat inter manus suas non disjungendo pollicem ab indice: nisi dum facit benedictiones tantum, ita dicens:

    SIMILI modo, posteaquam cœnatum est, accipiens et hunc præclarum calicem in sanctas et venerabiles manus suas, item tibi (Hic inclinet se dicens) gratias agens, benedixit cross deditque discipulis suis, dicens, Accipite et bibite ex eo omnes.
    Hic elevet sacerdos parumper calicem, ita dicens:
    Hic est enim calix Sanguinis mei novi et æterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
    Hic elevet celicem dicens:
    Hæc quotiescunque feceritis, in mei commemorationem facietis.

    Hic reponat calicem et elevet brachia in modum crucis, junctis digitis usque ad hæc verba de tuis donis:
 

Consecration

UNDE ET MEMORES, Domine, nos tui servi, sed et plebs tua sancta, ejusdem Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatæ Passionis, necnon et ab inferis Resurrectionis, sed et in cœlos gloriosæ Ascensionis, offerimus præclaræ Majestati ture de tuis donis ac datis Hostiam cross puram, Hostiam cross sanctam, Hostiam cross immaculatam, et Calicem salutis perpetuæ.
    SUPRA quæ propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere sicut accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchæ nostri Abrahæ, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

    Hic sacerdos corpore inclinato et cancellatis manibus dicat:

    SUPPLICES te rogamus, Omnipotens Deus, jube hæc perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinæ Majestatis tuie, ut quotquot,
    Hic erigens se osculatur altare a dextris sacraficii dicens:
    ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui cross Corpus et cross Sanguinem sumpserimus, omni (hic signet se in faciem) cross benedictione cœlesti et gratia repleamur; Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Hic oret pro mortuis.

    MEMENTO etiam, Domine, animarum famulorum famularumque tuarum N. et N. qui nos præcesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis: Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas deprecamur; Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
    Hic percutiat pectus suum semel, dicens:

    NOBIS quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus; Cum Johanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Lucia, Agatha, Agnete, Cæcilia, Anastasia, et cum omnibus sanctis tuis; Intra quorum nos consortium, non æstimator meriti, sed venire, quæsumus, largitor admitte; Per Christum Dominum nostrum.

    PER quem hæc omnia, Domine, semper bona creas,
    Hic sacerdos ter signet calicem dicens:
    sanctificas cross vivificas cross benedicis cross et præstas nobis.
    Hic sacerdos discooperiat calicem et faciat signaculum crucis cum hostia quinquies: primo ultra calicem ex utraque parte, secundo calici æquale, tertio infra calicem, quarto sicut primo, quinto ante calicem:
    Per cross ipsum et cum cross ipso et in cross ipso est tibi Deo Patri cross omnipotenti, in unitate Spiritus cross Sancti, omnis honor et gloria;
    Hic cooperiat sacerdos calicem, et teneat manus suas super altare usque dum dicitur Pater noster, ita dicens:
    Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

    Oremus.
    Præceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:
    Hic accipiat diaconus patenam, eamque a dextris sacerdotis extento brachio in altum usque Da propitius discoopertam teneat. Hic elevet manus sacerdos dicens.
   
 

Oblation

 

Low Mass, from an old manuscript

    PATER noster, qui es in cœlis, sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem.
    Chorus dicat, Sed libera nos a malo. Sacerdos privatim, Amen.

    LIBERA nos, quæsumus, Domine, ab omnibus malis, præteritis, præsentibus, et futuris: Et intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei genitrice Maria, et beatis Apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea,cum omnibus sanctis,
    Hic cornmittat diaconus patenam sacerdoti, deosculans manum ejus; et sacerdos deosculetur patenam: postea ponat ad sinistrum oculum: deinde ad dextrum: postea faciat crucem cum patena ultra caput: et tunc reponat eam in locum suum, dicens:
   Da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiæ tuie adjuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi;
    Hic discooperiat calicem, et sumat corpus cum inclinatione, transponens in concavitate calicis, retinendo inter pollices et indices, et frangat in tres partes dum dicitur:
    Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum,
    secunda fractio:
    Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus,
    Hic teneat duas fracturas in sinistra manu, et tertiam fracturam in dextera manu in summitate calicis, ita dicens aperta voce:
    Per omnia sæcula sæculorum.

    Chorus respondeat, Amen.

[Here the episcopal benediction is given, which varies from Sunday to Sunday.]

    Hic faciat tres cruces infra calicem cum tertia parte hostiæ dcendo:
    Pax cross Domini sit cross semper vobiscum.

    Chorus respondeat, Et cum spiritu tuo.

    Ad Agnus Dei dicendum, accedant diaconus et subdiaconus ad Sacerdotem, uterque a dextris, diaconus propior, subdiaconus remotior, et dicant privatim,

    Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
    Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
    Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem.

  

 Lord's Prayer
    Hic cruce signando deponat dictam tertiam partem Hostiæ in sacramentum Sanguinis, sic dicendo,

    Hæc sacro cross sancta commixtio Corporis et Sanguinis Domini nostri Jesu Christi fiat mihi omnibusque sumentibus salus mentis et corporis, et ad vitam æternam promerendam et capessendam praeparatio salutaris. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
 

 Prayers at Commixture
    Antequam Pax detur dicat Sacerdos,

    DOMINE, Sancte Pater, Omnipotens æterne Deus, da mihi hoc sacrosanctum Corpus et Sanguinem Filii tui Domini nostri Jesu Christi ita digne sumere ut merear per hoc remissionem omnium peccatorum meorum accipere et tuo Sancto Spiritu repleri; et pacem tuam habere; Quia tu es Deus solus, et præter te non est alius, cujus regnum et imperium gloriosum sine fine permanet in sæcula sæculorum. Amen.

    Hic osculetur Sacerdos corporalia in dextera parte et summitatem Calicis, et postea osculetur diaconum, dicens:

    Pax tibi et Ecclesiæ Dei.
    Responsio. Et cum spiritu tuo.

    Diaconus a dextris Sacerdotis ab eo Pacem recipiat et subdiacono porrigat. Deinde ad gradum Chori ipse diaconus Pacem portet rectoribus Chori et ipsi Pacem Choro portent, uterque suæ parti, incipiens a majoribus.

    Post Pacem datam dicat Sacerdos orationes sequentes privatim antequam se communicet, tenendo Hostiam duabus manibus.
 

 The Peace
    DEUS Pater, fons et origo totius bonitatis, qui ductus misericordia Unigenitum tuum pro nobis ad infima mundi descendere et carnem sumere voluisti, quam ego indignus hic in manibus meis teneo:
    Hic inclinet se sacerdos ad hostiam, dicens:
    Te adoro, te glorifico, te tota mentis ac cordis intentione laudo: Et precor ut nos famulos tuos non deseras, sed peccata nostra dimittas, quatenus tibi soli vivo ac vero Deo, puro corde et casto corpore servire valeamus; Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

    DOMINE Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, co-operante Spiritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificasti, Libera me, quæso, per hoc sacrosanctum Corpus et hanc Sanguinem tuum a cunctis iniquitatibus meis et ab universis malis: Et fac me tuis semper obedire mandatis: Et a te nunquam in perpetuum separari permittas, Salvator mundi; Qui cum Deo Patre et eodem Spiritu Sancto vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

    CORPORIS et Sanguinis tui, Domine Jesu Christe, Sacramentum, quod licet indignus accipio, non sit mihi judicio et condemnationi; sed tua prosit pietate corporis mei et animæ saluti. Amen.

    Ad Corpus dicat cum humiliatione antequam percipiat,
    AVE in aeternum, sanctissima Caro Christi, mihi ante omnia et super omnia summa dulcedo. Corpus Domini nostri Jesu Christi sit mihi peccatori via et vita,
    In Nomine cross Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

    Hic sumat Corpus cruce prius facta cum ipso Corpore ante os.
    Deinde ad Sanguinem cum magna devotione dicens,

    AVE in aeternum cælestis potus, mihi ante omnia et super omnia summa dulcedo. Corpus et Sanguis Domini nostri Jesu Christi prosint mihi peccatori ad remedium sempiternum in vitam æternam. Amen.
    In Nomine cross Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

    Hic sumat Sanguinem: quo sumpto inclinet se Sacerdos et dicat cum devotione orationem sequentem,
   
Gratias tibi ago, Domine, Sancte Pater, Omnipotens æterne Deus, qui me refecisti de sacratissimo Corpore et Sanguine Filii tui Domini nostri Jesu Christi: Et precor ut hoc sacramentum salutis nostrae, quod sumpsi indignus peccator, non veniat mihi ad judicium neque ad condemnationem pro meritis meis; sed ad profectum corporis mei et animae saluti in vitam æternam. Amen.
 

 Prayers & Reception
    Qua dicta eat sacerdos ad dextrum cornu altaris cum calice inter manus, digitis adhuc conjunctis sicut prius; el accedat subdiaconus, et effundat in calicem vinum et aquam; et resinceret sacerdos manus suas, ne aliquæ reliquiæ corporis vel sanguinis remaneant in digitis vel in calice . . .
    Post primam ablutionem dicitur hæc oratio:

    Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus: et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.
    Hic lavet digitos in concavitate calicis cum vino infuso a subdiacono; quo hausto, sequatur oratio:
    Hæc nos communio, Domine, purget a crimine, et cælestis remedii faciat esse consortes.

    Post perceptionem ablutionum ponat sacerdos calicem super patenam, ut si quid remaneat stillet; et postea inclinando se dicat:
    Adoramus crucis signaculum per quod salutis sumpsimus sacramentum.

    Deinde lavet manus: diaconus interim corporalia complicet. Ablutis manibus et redeunte sacerdote ad dextrum cornu altaris, diaconus calicem porrigat ori sacerdotis, si quid infusionis in eo remanserit resumendum. Postea dicat cum suis ministris Communionem. Deinde facto signo crucis in facie vertat se ad populum, elevatisque aliquantulum brachiis et junctis manibus dicat,
    Dominus vobiscum.
    Et iterum revertens se ad altare dicat:

    Oremus.
 

 Prayers at Ablutions

    Deinde dicat Postcommunionem, juxta numerum et ordinem anledictarum orationum ante Epistolam.

[Here is inserted the post-communion prayer, which varied from day to day.]

    Finita ultima Postcommunione, factoque signo crucis in fronte, iterum vertat se sacerdos ad populum, et dicat:
    Dominus vobiscum. Deinde diaconus: Benedicamus Domino. In alio vero tempore dicitur, Ite missa est. Quotiescunque enim dicitur, Ite, missa est, semper dicitur ad populum convertendo, et cum dici debeat, Benedicamus Domino, convertendo ad altare dicitur.
 

 Post-communion

     His dictis, Sacerdos, inclinato corpore junctisque manibus tacita voce coram altari in medio, dicat hanc orationem,

    PLACEAT tibi, Sancta Trinitas, obsequium servitutis meae: Et praesta ut hoc sacrificium, quod oculis tuae Majestatis indignus obtuli, sit, te miserante, propitiabile; Qui vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

    Qua finita erigat se Sacerdos signans se in facie sua, dicens,
    cross In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

    Et sic inclinatione facta, eo ordine, quo prius accesserunt ad altare jn principio missæ, sic induti cum ceroferariis et cæteris ministris redeant. Sacerdos vero in redeundo dicat Evangeliuin: In principio.

[At this point the priest recites John 1:1-14.]

    Cum vero Sacerdos exuerit casulam et alia indumenta sacerdotalia, dicat Psalmos subscriptos cum Antiphona Trium puerorum. Ps. Benedicite sacerdotes usque ad finem cantici. Ps. Laudate Dominum in Sanctis ejus. Ps. Nunc dimittis cum Gloria Patri et Sicut erat.

Deinde dicitur tota Antiphona,

    Trium puerorum cantemus hymnum quem cantabant in camino ignis benedicentes Dominum.

 Closing Prayer

 

Return to the Sarum Missal.
 

Web author: Charles Wohlers U. S. EnglandScotlandIrelandWalesCanadaWorld