The Book of Common Prayer | |||||||
|
|
||
Ordo in Matutinis et Vesperis QUOTIDIE PER TOTUM ANNUM DICENDIS. MATUTINÆ
et Vesperæ dicantur in partibus Ecclesiarum, Capellarum, et
Chororum, consuetis. nisi aliter Ordinario Loci visum fuerit.
Chori etiam ita maneant quemadmodum in tempore præterito
fuere.
|
|
Ordo Matutinarum QUOTIDIE PER TOTUM ANNUM OBSERVANDUS. In principio Matutinarum Minister clara voce legat unam aliquam sive plures ex Sacræ Scripturæ Sententiis quæ consequuntur. Et postea dicat quod infra has Sententias scriptum est. CUM
averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et
fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit.
Ezech xviii. 27. DILECTISSIMI
fratres, Sacra Scriptura multis in locis nos commonefacit, ut
multiplicia peccata nostra et iniquitatem nostram agnoscamus et
confiteamur; nec ea in conspectu Dei Omnipotentis, Patris nostri
cœlestis, audeamus dissimulare; sed animo demisso, humili,
contrito, et obedienti confiteamur; quatenus, per infinitam
bonitatem et misericordiam ejus, indulgentiam consequamur. Et
quanquam in omni tempore peccata nostra coram Deo humiliter
agnoscenda sunt, tunc tamen præcipue hoc agendum est cum in
publicum cœtum ideo convocati sumus, ut pro magnis ab eo
collatis beneficiis gratias referamus, ut ejus laudes dignas
annuntiemus, et sanctissimum ejus Verbum audiamus, et ut quicquid
animorum status aut corporis requirit ab eo postulemus.
Quapropter vos omnes, qui adestis, rogo et obsecro ut, puro
corde, et voce humili, ad thronum gratiæ cœlestis
mecum accedatis, ita me præeunte dicentes: |
Morning Prayer |
Confessio. Generalis ab universa Congregatione, Ministro præcunte, dicenda, genibus flexis. OMNIPOTENS
et clementissime Pater; Peccavimus, et a viis tuis erravimus
sicut oves quæ perierunt. Inventis et concupiscentiis
cordis nostri nimium indulsimus. Sacrosanctas leges tuas
violavimus. Quæ facienda erant omisimus: Et quæ
facienda non erant admisimus; Et in nobis nulla est salus. Tu
autem, Domine, miserere nostri, miserorum peccatorum. Parce,
Deus, peccata confitentibus. Pœnitentes
restitue; Secundum promissiones tuas humano generi in Christo
Jesu Domino nostro declaratas. Propter quem concede,
clementissime Pater; Ut posthac pie, juste, sobrieque vivamus, Ad
gloriam sancti Nominis Tui. Amen. |
Confession |
Absolutio, sive Remissio Peccatorum, a Sacerdote solo pronuntianda, ipso stante; populo, ut antea, genuflexo. OMNIPOTENS Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui non vult mortem peccatoris, sed potius ut se ab impietate sua avertat, et vivat; quique Ministris suis potestatem dedit, immo præcepit, ut populo suo pœnitenti Absolutionem Remissionem que peccatorum eorum declarent et pronuntient: Ipse singulis vere pœnitentibus, et sacrosanctum Evangelium suum sincere credentibus, indulgentiam concedit et absolutionem. Quapropter veram pœnitentiam et Spiritum Sanctum ejus ab eo postulemus, quò hæc ei complaceant quæ nunc agimus, et vitam reliquam pure sancteque peragamus, et ita tandem ad æterna ejus gaudia perveniamus; per Jesum Christum Dominum nostrum. Hic, et ad finem omnium orationum, populus respondeat, Amen. Tunc
Minister, genibus flexis, Orationem
Dominicam alta voce dicat; populo etiam, genibus flexis, cum illo
eandem, et hic, et ubicunque in Officio Divino dicenda sit,
recitante. |
Absolution |
PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera, nos a malo: Quia tuum est regnum, Potentia, et gloria, In sæcula sæculorum. Amen. Postea dicat etiam. Domine,
labia nostra aperies. Hic, omnibus sese erigentibus, dicat Sacerdos. Gloria
Patri, et Filio: et Spiritui Sancto; Tunc
dicatur vel cantetur Psalmus hic sequens nisi in Die Sancto
Paschæ, cui alia assignatur Antiphona. Item in die
undevicesimo cujusque mensis non hoc loco, sed in ordinario
Psalmorum cursu, est legendus. |
Lord's Prayer |
Venite
exultemus Deo. VENITE,
exultemus Domino : jubilemus Deo salutari nostro. Tunc sequantur Psalmi eo in ordine quo sunt præscripti. Et ad finem cujusque Psalmi per annum, necnon ad finem Canticorum Benedicite, Benedictus, Magnificat, et Nunc dimittis, recitetur, Gloria
Patri, et Filio: et Spiritui Sancto; Post Psalmos distincte et clara voce legatur Lectio Prima ex Veteri Testamento desumpta, ut in Kalendario proponitur, nisi diei assignatæ fuerint propriæ Lectiones : Qui autem legit eo modo versa facie stet quo commodius a præsentibus audiri possit. Postea dicatur aut cantetur [Anglice] hymnus quem vocant Te Deum Laudamus, quotidie per totum annum. Et
sciendum est, Quod ante singulas Lectiones Minister dicat, Hic
incipit hoc vel illud Caput hujusce
Libri, vel hic vel
ille versus hujusce vel illius
Capitis: Et ad finem cujuslibet Lectionis,
sic: |
|
Te Deum Laudamus. TE
Deum laudamus : te Dominum confitemur. |
|
Vel hoc Canticum. Benedicite, omnia opera. BENEDICITE
omnia opera Domini Domino : laudate et superexaltate eum in
sæcula. |
|
Deinde simili modo legatur Lectio Secunda, e Testamento Novo desumpta. Et post eam, hic sequens Hymnus; nisi in Lectione de Die, vel in Evangelio de Festo S. Joannis Baptistæ, legendus occurrerit. Benedictus. St Luc. i. 68. BENEDICTUS
Dominus Deus Israel : quia visitavit, et fecit redemptionem
plebis suæ; |
|
Vel hic Psalmus, Jubilate
Deo. JUBILATE
Deo, omnis terra : servite Domino in lætitia. Deinde
cantetur vel dicatur Symbolum Apostolorum a Ministro et Populo,
stantibus : nisi in iis tantum diebus in quibus Symbolum Sancti
Athanasii est legendum. |
|
CREDO
in Deum, Patrem Omnipotentem, Creatorem cœli et terræ: Et postea, hæ sequentes Preces, omnibus religiose genuflexis ; Ministro primum alta voce pronuntiante, Dominus
vobiscum. Deinde
Minister, Clerici, et populus alta voce dicant Orationem
Dominicam. |
Apostles' Creed |
PATER noster, qui es in cœlis, Santificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen. Deinde
erigat se Sacerdos. sic dicens, Has
Preces sequantur tres Orationes; prima de Die, ea scilicet quæ
assignatur dicenda ad Communionem; secunda, pro Pace; tertia, pro
Gratia ad bene vivendum. Quæ duæ posteriores
Orationes nunquam mutentur, sed quotidie per integrum annum ad
Matutinas dicantur, ut sequitur; omnibus genuflexis. |
Lord's Prayer |
Secunda Oratio, pro Pace. DEUS,
auctor pacis et amator, quem nosse vivere, cui servire regnare
est: Protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos; ut qui in
tua defensione confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus,
per potentiam Jesu Christi Domini nostri. Amen. |
2nd Collect, for Grace |
Tertia Oratio, pro Gratia. DOMINE Sancte, Pater Omnipotens, æterne Deus, qui nos ad principium hujus diei pervenire fecisti; Tua nos hodie salva virtute; et concede ut in hac die ad nullum declinemus peccatum, nec ullum incurramus periculum; sed semper ad tuam justitiam faciendam omnis nostra actio tuo moderamine dirigatur. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen. In Choris et Locis ubi Cantores sint, hic sequitur Antiphona. Deinde
quinque Orationes hic sequentes hoc loco legendæ sunt, nisi
cum Litania legatur; quo in casu duæ tantum posteriores,
sicut ibi etiam assignantur, sunt legendæ. |
3rd Collect, for Grace |
Oratio pro Regia Majestate. DOMINE,
Pater noster cœlestis, qui maximus potentissimusque es Rex
regum, Dominus dominantium, et principum unicus Moderator, qui de
throno tuo omnes terræ incolas intueris; Supplices te
rogamus ut Dominum nostram clementissimum, Regum Georgium,
benignus respicias; et eum Sancti tui Spiritus gratia ita
adimpleas, ut semper ad tuam voluntatem se inclinet, et in via
tua ambulet. Accumula in eum cœlestia tua dona: fac ut diu
sanus et salvus vivat; eum ita corrobora ut omnes hostes
devincat; et tandem, post hanc vitam, ad æternæ
beatitudinis gaudia perveniat. Per Jesum Christum Dominum
nostrum. Amen. (1560.*) |
Prayer for the King's Majesty |
Oratio pro Domo Regia. OMNIPOTENS
Deus, fons totius bonitatis, supplices te rogamus, ut clementem
Reginam nostram Mariam, Regis Matrem Reginam Alexandram, Edvardum
Principem Walliæ, et universam Gentem Regiam, benedicere,
Spiritu Sancto tuo adornare, cœlesti gratia ditare, omni
felicitate prosperare, et ad regnum tuum cœleste perducere
digneris. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen. |
Prayer for the Royal Family |
Oratio pro Clero et Populo. OMNIPOTENS
sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus; Prætende
super famulos tuos Pontifices nostros, et Parochos, et super
cunctos Greges illis commissos, Spiritum gratiæ salutaris;
et ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuæ
benedictionis infunde. Hoc quæsumus Domine, donare
digneris, in honorem Advocati et Mediatoris nostri Jesu Christi.
Amen. |
Prayer for the Clergy & People |
Oratio Sancti Chrysostomi. OMNIPOTENS Deus, qui nobis gratiam dedisti, ut hoc tempore concordes te communi supplicatione invocemus; et duobus vel tribus congregatis in Nomine tuo te quod rogaverint daturum polliceris: Vota, quæsumus, Domine, et petitiones famulorum tuorum, jam prout illis maxime expediat, prosequere; nobis in hoc sæculo veritatis tuæ cognitionem et in futuro vitam largiens æternam. Amen. 2 ad Corinthios, cap. xiii. GRATIA Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit cum omnibus nobis in sæcula sæculorum. Amen. Finis Ordinis Matutinarum per totum Annum. |
Prayer of St. Chrysostom |
Return to the 1662 Book of Common Prayer in Latin
Web author: Charles Wohlers | U. S. England Scotland Ireland Wales Canada World |