Church of England logo The Book of Common Prayer
United States England Scotland Ireland Wales Canada World


    Liber Precum Publicarum:
The Book of Common Prayer in Latin (1662)

 

Litania.

Litania, sive Supplicatio cantanda aut dicenda post Matutinas diebus Dominicis, feriis quartis et sextis, atque aliis temporibus ex mandato Ordinarii.

 
PATER de colis Deus : miserere nobis miseris peccatoribus.
    Pater de colis Deus : miserere nobis miseris peccatoribus.
    Fili Redemptor mundi Deus : miserere nobis miseris peccatoribus.
    Fili Redemptor mundi Deus : miserere nobis miseris peccatoribus.
    Spiritus Sancte Deus, a Patre et Filio procedens : miserere nobis miseris peccatoribus.
    Spiritus Sancte Deus, a Patre et Filo procedens : miserere nobis miseris peccatoribus.
    Sancta, beata, et gloriosa Trinitas, tres Personæ, unus Deus : miserere nobis miseris peccatoribus.
    Sancta, beata, et gloriosa Trinitas, tres Persona, unus Deus : miserere nobis miseris peccatoribus.
    Ne reminiscaris Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum; neque vindictam sumas de peccatis nostris : parce nobis, Domine, parce populo tuo, quem redemisti pretiosissimo sanguine tuo, et ne in æternum irascaris nobis.
    Parce nobis, Domine.
    Ab omni malo et calamitate; a peccato, ab insidiis et infestationibus diaboli; ah ira tua, et a damnatione perpetua,
    Libero nos, Domine.
    Ab omni cæcitate cordis; a superbia, ab appetitu inanis gloriæ, et ab hypocrisi; ab invidia, odio, malitia, et omni mala voluntate,
    Libera nos, Domine.
    A fornicatione, cæterisque peccatis mortalibus; et ab omnibus illusionibus mundi, carnis, et diaboli,
    Libera nos, Domine.
    A fulgure et tempestate, a pestilentia et fame, a bello et homicidio, et a subitanea morte,
    Libera nos, Domine.
    Ab omni seditione, conjuratione, et rebellione; ab omni falsa doctrina, hæresi, et schismate; a duritia cordis, et contempu verbi et mandati tui.
    Libera nos, Domine.
    Per mysterium sanctæ Incarnationis tuæ; per sanctam Nativitatem tuam et Circumcisionem per Baptismum, Jejunium, et Tentationem tuam,
    Libera nos, Domine.
    Per Agoniam tuam et sanguineum Sudorem; per Crucem et Passionem tuam; per pretiosam Mortem et Sepulturam tuam; per gloriosam Resurrectionem et Ascensionem tuam; et per Adventum Spiritus Sancti,
    Libera nos, Domine.
    In omni tempore tribulationis nostræ; in omni tempore prosperitatis nostræ: in hora mortis, et in die judicii,
    Libera nos, Domini.
    Peccatores te rogamus, audi nos, Domine Deus: et ut Ecclesiam tuam sanctam Catholicam in via recta regere et gubernare digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut famulum tuum Georgium, Regem et gubernatorem nostrum clementissimum, in vero tui cultu, in justitia et sanctitate vitæ, custodire et confirmare digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut cor ejus in fide, timore, et amore tuo regere digneris, ut semper in te confidat, et in omnibus honorem et gloriam tuam quærat,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut eam conservare et defendere, eique victoriam contra omnes hostes ejus concedere digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut clementem Reginam nostram Mariam, Regis Matrem Reginam Alexandram, Edvardum Principem Walliæ et universam gentem Regiam benedicere et conservare digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut omnes Episcopos, Presbyteros, et Diaconos vera cognitione et recto intellectu verbi tui illuminare digneris; ut tam docendo quam vivendo id proferant et commendent,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut Consiliarios regios et totam Nobilitatem gratia, sapientia, et intellectu illustrare digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut Magistratus benedicere et custodire et gratia donare digneris, qua exsequantur justitiam et custodiant veritatem,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut omnem populum tuam benedicere et conservare digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut omnibus gentibus unitatem, pacem, et concordiam largiri digneris.
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut cor nobis dare digneris, quo te amemus et timeamus et secundum mandata tua diligenter vivamus,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut omni populo tuo incrementum gratiæ donare digneris, quo verbum tuum humiliter audiat et puro animi affectu amplectatur, et fructus Spiritus proferat,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut errantes et seductos in viam veritatis reducere digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut stantes confirmare, corde debiles confortare et sustentare, lapsos erigere, et Sathanam tandem sub pedibus nostris conterere digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut omnes in periculo, necessitate, et tribulatione constitutus sublevare, adjuvare, et consolari digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut omnes terra marique peregimantes, omnes mulieres parturientes, omnes ægrotantes et conservare, et omnibus in carcere detentis et captivis misericordiam tuam ostendere digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut orphanis et viduis, desolatisque omnibus et oppressis, opitulari et providere digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut omnibus hominibus misereri digneris,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut inimicus, persecutoribus, et obtrectatoribus nostris ignoscere, et eorum corda convertere digneris.
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut fructus terræ dare et conservare digneris, ut tempore opportuno eis utamur,
    Te rogamus audi nos, Due.
    Ut nobis veram pœnitentiam concedere; omnia peccata nostra, negligentias, et ignorantias, condonare; et gratiam Sancti Spiritus infundere digneris, ut secundum sanctum verbum tuum vitam nostram emendemus.
    Te rogamus audi nos, Due.
    Fili Dei : te rogamus, audi nos.
    Fili Dei : te rogamus, audi nos.
    Agnus Dei : qui tollis peccata mundi,
    Dona nobis pacem tuam.
    Agnus Dei : qui tollis peccata mundi,
    Miserere nobis.
    Christe, audi nos.
    Christe, exaudi nos.
    Kyrie eleison.
    Kyrie eleison.
    Christe eleison.
    Christe eleison.
    Kyrie eleison.
    Kyrie eleison.
 

The Litany

Tum Sacerdos et cum eo populus dicant Orationem Dominum.

PATER noster, qui es in colis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem: sed libera nos malo. Amen.
    Sacerdus. Domine, non secundum peccata nostra facias nobis.
    Resp. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis.

Oremus.

DEUS, misericors Pater qui contritorum non despicis gemitum, et mœrentium non spernis affectum : Adesto propitius precibus nostris, quas tibi in omni tribulatione nostra, si quando nos opprimat, offerimus: implorantes, ut solito pietatis tuæ intuitu quicquid contra nos diabolicæ fraudes atque humanæ moliuntur adversitates, ad nihilum redigas, et consilio misericordiæ tuæ allidas; quatenus nos famuli tui, nullis infestationibus læsi, in Ecclesia tua sancta tibi gratias semper referamus consolati. Per Jesum Christum Dominum nostrum.
    Exurge, Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum.
    Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
    Exurge, Domine, adjuva nos, et libera nos propter honorem tuum.
    Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
    Resp. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in sæcula
sæculorum. Amen.
    Ab inimicas nostris defende nos, Christe.
    Afflictionem nostram benignus vide.
    Dolorem cordis nostri respice clemens.
    Peccata populi tui pius indulge.
    Orationes nostras pius exaudi.
    Fili David, miserere nobis.
    Hic et in perpetuum nos exaudire digneris, Christe.
    Exaudi nos, Christe; exaudi nos, Domine Christe.
    Sacerdos. Fiat misericordia tua, Domine, super nos.
    Resp. Quemadmodum speravimus in te.

Oremus.

INFIRMITATEM nostram, supplices quæsumus, Pater, propitius respice: et mala omnia quæ juste meremur propter Nominis tui gloriam averte: et præsta, ut inter omnia adversa in misericordia tua omnino confidamus, et tibi semper in puritate et sanctitate vitæ serviamus, in honorem et gloriam tuam; per unicum nostrum Mediatorem et Advocatum, Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

 

Lord's Prayer

Oratio Sancti Chrysostomi.

OMNIPOTENS Deus, qui nobis gratiam dedisti ut hoc tempore concordes te communi supplicatione invocemus; et duobus vel tribus congregatis in Nomine tuo te quod rogaverint daturum polliceris; Vota, quæsumus, Domine, et petitiones famulorum tuorum, jam, prout illis maxime expediat, prosequere; nobis in hoc sæculo veritatis tuæ cognitionem, et in futuro vitam largiens æternam. Amen.

2 ad Corinthios, cap. xiii.

GRATIA Domini nostri Jesu Christi, charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit cum omnibus nobis in sæcula sæculorum. Amen.

Finis Litaniæ.

Prayer of St. Chrysostom


 

Return to the 1662 Book of Common Prayer in Latin
Web author: Charles Wohlers U. S. EnglandScotlandIrelandWalesCanadaWorld