Church of England logo The Book of Common Prayer
United States England Scotland Ireland Wales Canada World


    Liber Precum Publicarum:
The Book of Common Prayer in Latin (1662)

 

Ordo Vesperarum

QUOTIDIE PER TOTUM ANNUM OBSERVANDUS.

In principio Vesperarum Minister clara voce legat unam aliquam sive plures ex Sacræ Scripturæ Sententiis quæ consequuntur. Et postea dicat quod infra has Sententias scriptum est.

CUM averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit. Ezech. xviii. 27.
    Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Ps. li. 5.
    Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Ps. li. 11.
    Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Ps. li. 19.
    Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia benignus et misercors est, patiens, et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. Joel ii. 13.
    Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te: et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege ejus quam posuit nobis. Dan. ix. 9, 10.
    Corripe me, Domine, verumtamen in judicio; et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Jer. x. 24; Ps. vi. 2.
    Pœnitentiam agite; appropinquavit enim regnum cœlorum. S. Matt. iii, 2.
    Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei, Pater, peccavi in cœlum, et coram te, jam non sum dignus vocari fllius tuus. S. Luc. xv. 18 19.
    Non intres in judicium cum servo tuo, Domine; quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ps. cxliii. 2.
    Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est; si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. S. Joan. i. 8, 9.

DILECTISSIMI fratres, Sacra Scriptura multis in locis nos commonefacit, ut multiplicia peccata nostra et iniquitatem nostram agnoscamus et confiteamur; nec ea in conspectu Dei Omnipotentis, Patris nostri cœlestis, audeamus dissimulare; sed animo demisso, humili, contrito, et obedienti confiteamur; quatenus, per infinitam bonitatem et misericordiam ejus, indulgentiam consequamur. Et quanquam in omni tempore peccata nostra coram Deo humiliter agnoscenda sunt, tunc tamen præcipue hoc agendum est cum in publicum cœtum ideo convocati sumus, ut pro magnis ab eo collatis beneficiis gratias referamus, ut ejus laudes dignas annuntiemus, et sanctissimum ejus verbum audiamus, et ut quicquid animorum status aut corporis requirit ab eo postulemus. Quapropter vos omnes qui adestis rogo et obsecro, ut puro corde, et voce humili, ad thronum gratiæ cœlestis mecum accedatis, ita me præeunte dicentes:
 

Evening Prayer

Confessio Generalis ab universa Congregatione, Ministro præeunte, dicenda, genibus flexis.

OMNIPOTENS et clementissime Pater; Peccavimus, et a viis tuis erravimus sicut oves qui perierunt. Inventis et concupiscentiis cordis nostri nimium indulsimus. Sacrosancta leges tuas violavimus. Quæ facienda erant omisimus; Et quæ facienda non erant admisimus; Et in nobis nulla est salus. Tu autem, Domine, miserere nostri, miserorum peccatorum. Parce, Deus, peccata confitentibus. Pœnitentes restitue; Secundum promissiones tuas humano generi in Christo Jesu Domino nostro declaratas. Propter quem concede, clementissime Pater; Ut posthac pie, juste, sobrieque vivamus, Ad gloriam sancti Nominis tui. Amen.
 

Confession

Absolutio, sive Remissio Peccatorum, a Sacerdote solo pronuntianda, ipso stante; populo, ut antea genuflexo.

OMNIPOTENS Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui non vult mortem peccatoris, sed potius ut se ab impietate sua avertat, et vivat; quique Ministris suis potestatem dedit, immo præcepit, ut populo suo pœnitenti Absolutionem Remissionemque peccatorum eorum declarent et pronuntient: Ipse singulis vere pœnitentibus, et sacrosanctum Evangelium suum sincere credentibus, indulgentiam concedit et absolutionem. Quapropter veram pœnitentiam et Spiritum Sanctum ejus ab eo postulemus, quo hæc ei complaceant quæ nunc agimus, et vitam reliquam pure sancteque peragamus, et ita tandem ad æterna ejus gaudia perveniamus; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Tunc Minister, genibus flexis, Orationem Dominicam dicat: populo etiam, genibus flexis, cum illo eandem recitante.
 

 

PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo : Quia tuum est regnum, Potentia, et gloria, In sæcula sæculorum. Amen.

Postea dicat etiam.

    Domine, labia nostra aperies.
    Resp. Et os nostrum annuntiabit laudem tuam.
    Sacerdos. Deus, in adjutorium nostrum intende.
    Resp. Domine, ad adjuvandum nos festina.

Hic, omnibus sese erigentibus, dicat Sacerdos,

    Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
    Resp. Sicut erat in principio, et nunc, et semper : et in sæcula sæculorum. Amen.
    Sacerdos. Laudate Dominum.
    Resp. Sit Nomen Domini benedictum.

Tunc dicantur vel cantentur Psalmi eo in ordine quo sunt præscripti. Deinde Lectio ex veteri Testamento, sicut ordinatum est. Et postea Magnificat (sive Canticum Beatæ Mariæ Virginis) [Anglicè] ut sequitur.
 

 

Magnificat
S. Luc. i. 46.

MAGNIFICAT : anima mea Dominum.
    Et exultavit spiritus meus : in Deo salutari meo.
    Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
    Quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum Nomen ejus.
    Et misericordia ejus a progenie in progenies : timentibus eum.
    Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.
    Deposuit potentes de sede : et exaltavit humiles.
    Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.
    Suscepit Israel puerum suum : recordatus misericordiæ suæ.
    Sicut locutus est ad patres nostros : Abraham et semini ejus in sæcula.
    Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto;
    Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculorum. Amen.

Vel hic Psalmus; nisi in Die Mensis undevicesimo, quando legitur in cursu ordinario Psalmorum.
 

 

Cantate Domino.
Psal. xcviii.

CANTATE Domino canticum novum : quia mirabilia fecit.
    Salvavit sibi dextera ejus : et brachium sanctum ejus.
    Notum fecit Dominus salutare suum : in conspectu Gentium revelavit justitiam suam.
    Recordatus est misericordiæ suæ : et veritatis suæ domui Israel.
    Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri : jubilate Deo, omnis terra; cantate, exultate, et psallite
    Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi : in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ.
    Jubilate in conspectu Regis Domini : moveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum et qui habitant in eo.
    Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram.
    Judicabit orbem terrarum in justitia : et populos in æquitate.
    Gioria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
    Sicut erat in principio, et nunc,et semper: et in sæcula sæculorum. Amen.

Deinde Lectio de Testamento Novo, sicut ordinatum est. Et post eam Nunc dimittis (sive Canticum Simeonis) [Anglicè] ut sequitur.
 

 

Nunc dimittis
S. Luc. ii. 29

NUNC dimittis servum tuum, Domine : secundum verbum tuum in pace.
    Quia viderunt oculi mei : salutare tuum.
    Quod parasti : ante faciem omnium populorum.
    Lumen ad revelationem Gentium : et gloriam plebis tuæ Israel.
    Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
    Sicut erat in principio, et nunc, et semper : et in sæcula sæculorum. Amen.

Vel hic Psalmus; nisi in Die Mensis duodecimo.

Deus misereatur.
Psal. lxvii.

DEUS misereatur nostri, et benedicat nobis : illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
    Ut cognoscamus in terra viam tuam : in omnibus gentibus salutare tuum.
    Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
    Lætentur et exultent gentes : quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis
    Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes : terra dedit fructum suum.
    Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus : et metuant eum omnes fines terræ.
    Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto;
    Sicut erat in principio, et nunc, et semper : et in sæcula sæculorum. Amen.

Deinde cantetur vel dicatur Symbolum Apostolorum a Ministro et populo, stantibus.
 

 

CREDO in Deum, Patrem Omnipotentem, Creatorem cœli et terræ:
    Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum : Qui conceptus est de Spiritu Sancto, Natus ex Maria Virgine, Passus sub Pontio Pilato, Crucifixus, mortuus, et sepultus: Descendit ad inferos : Tertia die resurrexit a mortuis : Ascendit ad cœlos, Sedet ad dexteram Dei Patris Omnipotentis: Inde venturus judicare vivos et mortuos.
    Credo in Spiritum Sanctum, Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum Communionem, Remissionem peccatorum, Carnis Resurrectionem, Et vitam æternam Amen.

Et postea, hæ sequentes Preces, omnibus religiose genuflexis; Ministro primum alta voce pronuntiante.

    Dominus vobiscum.
    Resp. Et cum spiritu tuo.
    Minister. Oremus.

    Kyrie eleison..
    Christe eleison.
    Kyrie eleison.

Deinde Minister, Clerici, et populus alta voce dicant Orationem Dominicam.
 

Apostles' Creed

PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.

Deinde erigat se Sacerdos, sic dicens.

    Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
    Resp. Et salutare tuum da nobis.
    Sacerdos. Domine, salvum fac Reginam.
    Resp. Et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
    Sacerdos. Sacerdotes tui induantur justitiam.
    Resp. Et sancti tui exultent.
    Sacerdos. Salvum fac populum tuum, Domine.
    Resp. Et benedic hæreditati tuæ.
    Sacerdos. Da pacem, Domine, in diebus nostris.
    Resp. Quia non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
    Sacerdos. Cor mundum crea in nobis, Deus.
    Resp. Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a nobis.

Has Preces sequantur tres Orationes : prima de Die; secunda, pro Pace; tertia, pro Dei adjutorio adversus omnia pericula, sicut posthac sequuntur quæ duæ posteriores Orationes quotidie ad Vesperas dicantur sine mutatione.
 

Lord's Prayer

Secunda Oratio ad Vesperas.

DEUS, a quo sancta desideria, recta consilia, et justa sunt opera; Da servis tuis illam quam mundus dare non potest pacem; ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et hostium sublata formidine tempora sint tua protectione tranquilla. Per merita Jesu Christi Salvatoris nostri. Amen.
 

2nd Collect, for Peace

Tertia Oratio, pro Dei adjutorio adversus omnia pericula.

ILLUMINA, quæsumus Domine Deus, tenebras nostras : et totius hujus noctis insidias tu a nobis repelle propitius. Propter unicum Filium tuum, Salvatorem nostrum, Jesum Christum. Amen.

In Choris et Locis ubi Cantores sint, hic sequitur Antiphona.
 

3rd Collect, for Aid against all Perils

Oratio pro Regia Majestate.

DOMINE, Pater noster cœlestis, qui maximus potentissimusque es Rex regum, Dominus dominantium, et principum unicus Moderator, qui de throno tuo omnes terræ incolas intueris; Supplices te rogamus ut Dominum nostrum clementissimum, Regem Georgium, benignus respicias; et eum Sancti tui Spiritus gratia ita adimpleas, ut semper ad tuam voluntatem se inclinet, et in via tua ambulet. Accumula in eum cœlestia tua dona; fac ut diu sanus et salvus vivat ; eum ita corrobora ut omnes hostes devincat; et tandem, post hanc vitam, ad æternæ beatitudinis gaudia perveniat. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
 

Prayer for the King's Majesty.

Oratio pro Domo Regia.

OMNIPOTENS Deus, fons totius bonitatis, supplices te rogamus, ut clementem Reginam nostram Mariam, Regis Matrem Reginam Alexandram, Edvardum Principem Walliæ, et universam Gentem Regiam, benedicere, Spiritu Sancto tuo adornare, cœlesti gratia ditare, omni felicitate prosperare, et ad regnum tuum cœleste perducere digneris. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Prayer for the Royal Family

Oratio pro Clero et Populo.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus; Prætende super famulos tuos Pontifices nostros, et Parochos, et super cunctos Greges illis commissos, Spiritum gratiæ salutaris; et ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuæ benedictionis infunde. Hoc quæsumus Domine, donare digneris, in honorem Advocati et Mediatoris nostri Jesu Christi. Amen.
 

Prayer for the Clergy & People

Oratio Sancti Chrysostomi.

OMNIPOTENS Deus, qui nobis gratiam dedisti, ut hoc tempore concordes te communi supplicatione invocemus; et duobus vel tribus congregatis in Nomine tuo te quod rogaverint daturum polliceris: Vota, quæsumus, Domine, et petitiones famulorum tuorum, jam prout illis maxime expediat, prosequere; nobis in hoc sæculo veritatis tuæ cognitionem et in futuro vitam largiens æternam. Amen.

2 ad Corinthios, cap. xiii.

GRATIA Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit cum omnibus nobis in sæcula sæculorum. Amen.

Finis Ordinis Vesperarum per totum Annum.


Prayer of St. Chrysostom

 

Ad Matutinas.

¶ In Festis Natalis Domini, Epiphaniæ, S. Matthiæ, Paschæ, Ascensionis, Pentecostes, S. Joannis Baptistæ, S. Jacobi, S. Bartholomæi S. Mattæi, SS. Simonis et Judæ, et S. Andreæ, et in Dominica S. Trinitatis, ad Matutinas, loco Symboli Apostolorum, hæc Confessio Christianæ Fidei nostræ quam vulgo vocant Symbolum Sancti Athanasii, cantetur vel dicatur a Ministro et populo, stantibus.

Quicunque vult.

QUICUNQUE vult salvus esse : ante omnia opus est ut teneat Catholicam Fidem.
    Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit : absque dubio in ætermum peribit.
    Fides autem Catholica hæc est: Ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate, veneremur;
    Neque confundentes Personas : neque Substantiam separantes.
    Alia est enim Persona Patris, alia Filii : alia Spiritus Sancti.
    Sed Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, una est Divinitas : æqualia Gloria, coæterna Majestas.
    Qualis Pater, talis Filius : talis Spiritus Sanctus.
    Increatus Pater, increatus Filius : increatus Spiritus Sanctus.
    Immensus Pater immensus Filius : Immensus Spiritus Sanctus.
    Æternus Pater, æternus Filius: æternus Spiritus Sanctus.
    Et tamen non tres æterni : sed unus æternus.
    Sicut non tres increati, nec tres immensi : sed unus increatus, et unus immensus.
    Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius : omnipotens Spiritus Sanctus.
    Et tamen non tres omnipotentes : sed unus Omnipotens.
    Ita Deus Pater, Deus Filius : Deus Spiritus Sanctus.
    Et tamen non tres Dii : sed unus est Deus.
    Ita Dominus Pater, Dominus Filius : Dominus Spiritus Sanctus.
    Et tamen non tres domini : sed unus est Dominus.
    Quia, sicut singillatim unamquamque Personam Deum ac Dominum confiteri : Christiana Veritate compellimur;
    Ita tres deos aut dominos dicere : Catholica Religione prohibemur.
    Pater a nullo est factus : nec creatus nec genitus.
    Filius a Patre solo est : non factus, nec creatus sed genitus.
    Spiritus Sanctus a Patre et Filio : non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.
    Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii : unus Spiritus Sanctus non tres Spiritus Sancti,
    Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius : nihil majus aut minus;
    Sed totæ tres Personæ coæternæ sibi sunt : et coæquales.
    Ita ut per omnia, sicut jam supradictum est : et Unitas in Trinitate, et Trinitas in Unitatate, veneranda sit.
    Qui vult ergo salvus esse : ita de Trinitate sentiat.
    Sed necessarium est ad æternam salutem : ut Incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.
    Est ergo Fides recta,ut credamus et confiteamur : quia Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, Deus et Homo est;
    Deus est ex substantia Patris, ante sæcula genitus : et Homo est ex substantia Matris, in sæculo natus;
    Perfectus Deus, perfectus Homo : ex anima rationali et humana carne subsistens;
    Æqualis Patri secundum Divinitatem : minor Patre secundum Humanitatem.
    Qui licet Deus sit et Homo : non duo tamen, sed unus est Christus;
    Unus autem non conversione Divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in Deum;
    Unus omnino; non confusione Substantiæ : sed unitate Personæ.
    Nam sicut anima rationalis et caro unus est a homo : ita Deus et homo unus est Christus;
    Qui passus est pro salute nostra : descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis.
    Ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei, Patris Omnipotentis : inde venturus est judicare vivos et mortuos.
    Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis : et reddituri sunt de factis propriis rationem.
    Et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam : qui vero mala in ignem æternum.
    Hæc est Fides Catholica : quam nisi quisque fideliter crediderit, salvus esse non poterit.
    Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto;
    Sicut erat in principio. et nunc, et semper : et in sæcula sæculorum. Amen.

 

 

Athanasian Creed


 

Return to the 1662 Book of Common Prayer in Latin
Web author: Charles Wohlers U. S. EnglandScotlandIrelandWalesCanadaWorld