Church of England logo The Book of Common Prayer
United States England Scotland Ireland Wales Canada World


    Liber Precum Publicarum:
The Book of Common Prayer in Latin (1662)

 

Ordo

Administrandi Coenam Dominicam,

SIVE

Sacram Communionem.

 

Quotquot cupiunt participes fieri Sacræ Communionis indicent nomina sua Parocho, aliqua saltem hora diei præcedentis.

Si quis autem eorum fuerit manifeste criminosus, vel verbis aut facto proximum injuria affecerit, et Populus eo offensus fuerit; Parochus, ejus rei certior factus, advocet eum et commonefaciat ne ullo modo audeat accedere ad Mensam Domini, donec se pravam vitam suam revera pœnitenter correxisse, et tum Populo quem offenderit, tum illis quos injuria affecerit, satisfecisse ostenderit; vel ad minimum se hoc quam primum commode fieri possit facturum professus fuerit.

Eodem modo eos etiam admoneat Parochus quos inter se simultates et odia habere intelligat; nec eos, donec invicem reconciliatos esse certo sciat, permittat Mensæ Domini fieri participes. Quorum si alter animo lubenti omnem injuriam sibi factam alteri condonare velit, et ipse satisfacere pro eo quod inique fecerit; alter vero, ut cum illo in gratiam, prout Christianum decet, redeat, non adduci possit, sed in malitia sua perseveret obstinatus: tum Parochus pœnitentem admittat ad Sacram Communionem, pertinacem vero ab eadem arceat. Proviso semper, quod omnis Parochus, si quos ita arceat, it in hoc vel in præcedenti hujusce Rubricæ capitulo præscriptum est, ante quatuordecim dies exactos totam rem exponat Ordinario, qui cum reo secundum Canonem lege aget.

Mensa, mundo linteamine albi coloris ei in tempore Communionis superposito, in medio Ecclesiæ stet, aut in Choro, ubi Preces Matutinæ et Vespertinæ sunt dicendæ. Et Sacerdos, stans ad septentrionale Mensæ latus, dicat, Orationem Dominicam, cum Oratione sequenti, populo genuflexo.
 

Order of the Administration of the Lord's Supper, or Holy Communion

PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.
 

Lord's Prayer

Oratio.

OMNIPOTENS Deus, cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur, et quem nullum latet secretum: Purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri, ut te perfecte diligere, et sanctum Nomen tuum digne laudare mereamur; per Christum Dominum nostrum. Amen.
 

Collect for Purity

Tum Sacerdos, ad populum conversus, DECEM MANDATA clarè recitet; populus autem, genibus flexis, post unumquodque Mandatum a Deo indulgentiam pro violatione ejusdem tempore præterito, et gratiam qua id observent in futuro, in hunc modum postulet

    Minister. Locutus est Deus cunctos sermones hos: Ego sum Dominus Deus tuus: non habebis Deos alienos coram me.
    Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.
    Minister. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cœlo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles: Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me, et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
    Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.
    Minister. Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit Nomen Domini Dei sui frustra.
    Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.
    Minister. Memento ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua; septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui est. Non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus cœlum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei Sabbati, et sanctificavit eum.
    Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.
    Minister. Honora patrem tuum et matrem tuam; ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
    Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.
    Minister. Non occides.
    Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.
    Minister. Non mœchaberis.
    Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.
    Minister. Non furtum facies.
    Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.
    Minister. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
    Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.
    Minister. Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
    Populus. Domine, miserere nostri, et has omnes leges tuas in cordibus nostris, quæsumus, inscribas.

Ten Commandments

Deinde sequatur altera ex hisce duabus orationibus pro Rege, Sacerdote stante ut antea et dicente,

Oremus.

OMNIPOTENS Deus, cujus regnum est æternum, et potentia infinita; Miserere universæ Ecclesiæ; et sic dirige cor electi famuli tui Georgii Regis et gubernatoris nostri, ut cognoscat se esse ministrum tuum, et ante omnia quærat gloriam et honorem tuum: et ut nos omnesque ejus subditi, agnoscentes, ut decet, eum a te habere imperium, fideliter ei serviamus, eum honoremus, et ipsi humiliter obsequamur, in te et propter te, juxta præceptum et ordinationem tuam; per Jesum Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Sive.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, in cujus verbo sancto docemur corda Regum in manibus tuis esse gubernanda, et a te prout divinæ sapientiæ tuie visum sit disponi et inclinari: Supplices te rogamus ut cor Georgii famuli tui, Regis et gubernatoris nostri, ita disponas et gubernes, ut in omnibus suis cogitationibus, verbis, et operibus, tuum honorem et gloriam semper quierat, et populum tuum curæ suæ commissum in prosperitate, pace, et pietate custodire studeat: Hoc præsta, misericors Pater, propter dilectum Filium tuum Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde dicatur Oratio de Die. Et post eam statim Epistolam legat Sacerdos, dicens, Epistola [Sive Portio Scripturæ pro Epistola assignata] scripta est in Capitulo —— et incipit ad Versum ——. Finita Epistola dicat, Hic explicit Epistola. Deinde, (populo universo se erigente,) legat Evangelium, dicens, Sanctum Evangelium scriptum est in Capitulo —— et incipit ad Versum ——. Finito Evangelio, cantetur vel dicatur hoc sequens Symbolum, populo adhuc stante, ut antea.
 

Prayers for the King

CREDO in unum Deum, Patrem Omnipotentem, Factorem cœli et terræ, Atque visibilium omnium et invisibilium:
    Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, Et ex Patre natum ante omnia sæcula, Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, Genitum, non factum, Consubstantialem Patri: Per quem omnia facta sunt, Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de cœlis, Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, Et homo factus est, Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato. Passus et sepultus est, Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, Et ascendit in cœlum, Sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: Cujus regni non erit finis.
    Et in Spiritum Sanctum, Dominum et Vivificantem, Qui ex Patre Filioque procedit, Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, Qui locutus est per Prophetas. Et unam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum, Et exspecto Resurrectionem mortuorum, Et vitam venturi sæculi. Amen.

Tunc Parochus annuntiet populo ea quæ Hebdomade sequenti observanda sint Festa aut Jejunia. Tunc etiam, si occasio erit, Communio indicetur celebranda: Denuntiationes fiant de conjungendis in matrimonio: Brevia etiam, Citationes, et Excommunicationes perlegantur. Nihil autem in Ecclesia, tempore Officii Divini, promulgetur vel edicatur, nisi a Ministro; nec ab eo quidquam nisi quod in hujusce Libri Regulis præscriptum sit,. aut Regis, vel Ordinarii Loci, auctoritate sancitum.

Deinde sequatur Concio, aut una ex Homiliis auctoritate vel jam editis vel posthac edendis.

Postea Sacerdos, ad Mensam Domini reversus, incipiat Offertorium, unam vel plures dicens ex hisce sequentibus Sententiis, prout ejus arbitrio visum fuerit.
 

Nicene Creed

SIC luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.  S. Matt. v. 16.
    Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra; ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur: thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo: ubi neque ærugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.  S. Matt. vi. 19, 20.
    Omnia quæ vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis: hæc est enim Lex et Prophetæ.  S. Matt. vii. 12.
    Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse intrabit.  S. Matt. vii. 21.
    Stans autem Zacchæus, dixit ad Dominum, Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.  S. Luc. xix. 8.
    Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?  1 Cor. ix. 7.
    Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?  1 Cor. ix. 11.
    Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere.  1 Cor. ix. 13, 14.
    Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.  2 Cor. ix. 6, 7.
    Communicet is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Nolite errare, Deus non irridetur: quæ enim seminaverit homo, hæc et metet.  Gal. vi. 6, 7, 8.
    Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes: maxime autem ad domesticos fidei.  Gal. vi. 10.
    Est quæstus magnus pietas, cum sufficientia: nihil enim intulimus in hunc mundum; haud dubium quod nec auferre quid possumus.  1 Tim. vi. 6, 7.
    Divitibus hujus sæculi præcipe facile tribuere, communicare: thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.  1 Tim. vi. 17, 18, 19.
    Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in Nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.  Heb. vi. 10.
    Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.  Heb. xiii. 16.
    Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?  1 S. Joan. iii. 17.
    Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.  Tob. iv. 7.
    Quomodo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude: præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis.  Tob. iv. 8, 9, 10.
    Fœneratur Domino qui miseretur pauperis: et vicissitudinem suam reddet ei.  Prov. xix. 17.
    Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.  Psal. xli. 2.

Dum hæ Sententiæ leguntur, Diaconi, vel Ædiles, vel alius quisquam idoneus ad hoc deputatus, Eleemosynas pro Pauperibus, ceteraque populi dona devota, in vase decenti a Parochia ad hoc præparando accipiant.: idque reverenter afferant ad Sacerdotem, qui id in Sacra Mensa humiliter offerat et deponat.

Deinde Sacerdos, si Communio celebranda sit, Panis et Vini quod satis judicaverit Mensæ imponat. Quo facto Sacerdos dicat,
 

Offertory Sentences.

OREMUS pro universo statu Ecclesiæ Christi hic in terra militantis.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui per sanctum Apostolum tuum nos docuisti facere orationes, obsecrationes, et gratiarum actiones pro omnibus hominibus: Supplices te rogamus ut clementer [eleemosynas atque oblationes nostras accipias, et Si nullæ sunt eleemosynæ aut oblationes, hæc verba, de eleemosynis et oblationibus accipiendis non sunt dicenda] has preces nostras exaudias, quas offerimus Divinæ Majestati tuæ: Supplicantes ut veritatis, unitatis, et concordiæ spiritum Catholicæ Ecclesiæ tuæ perpetuo inspires: Et præsta ut omnes qui sanctum Nomen tuum confitentur, in sancti verbi tui veritate consentiant, et in unitate et pia charitate concordes vivant. Insuper te rogamus ut omnes Christianos Reges, Principes, et Gubernatores, salvos facias et defendas; et præcipue famulum tuum Georgium Regem nostrum; ut sub eo pie et tranquille gubernemur: Præsta quoque universo Concilio ejus, singulisque magistratu sub eo fungentibus, ut recte ac sine personarum acceptione jus dicant, quo scelera et nequitia corrigantur, et vera tua religio, virtusque, stabiliantur. Da gratiam, Pater cœlestis, omnibus Episcopis et Parochis, ut tam vita quam doctrina sua verum vivumque verbum tuum annuntient, et sancta tua Sacramenta recte et rite ministrent. Et universo populo tuo tribue gratiam tuam; et præcipue huic congregationi præsenti; ut humili animo et debita reverentia audiant et accipiant sanctum verbum tuum: et tibi fideliter serviant in sanctitate et justitia omnibus diebus vitæ suæ. Supplices etiam te rogamus, Domine, ut pro bonitate tua eos omnes consoleris et adjuves, qui in hac temporali vita tribulatione, mœstitia, inopia, morbo, aliisve rebus adversis laborant. Benedicimus quoque sancto Nomini tuo propter omnes famulos tuos in fide et timore tuo defunctos; te rogantes ut gratiam nobis concedas qua, bona eorum exempla secuti, nos una cum illis cœlestis regni tui fiamus participes : Hoc, Pater, largiri digneris, propter Jesum Christum unicum nostrum Mediatorem atque Advocatum. Amen.
 

Prayer for the whole state of Christ's Church

Cum Parochus celebrationem Sacræ Communionis futuram annuntiat, (id quod semper vel in Dominica, vel in Festo aliquo, proxime præcedenti, faciendum est,) post Concionem aut Homiliam finitam, hanc sequentem legat Exhortationem.

DILECTISSIMI, propositum habeo, Deo adjuvante, die —— proximo omnibus pie et devote animo affectis Sacramentum illud consolatorium Corporis et Sanguinis Christi administrare: ut ab eis accipiatur in memoriam Crucis ejus et Passionis piacularis, per quam solam peccatorum remissionem consequimur, et regni cœlorum efficimur participes. Quare oportet nos Deo Omnipotenti, Patri cœlesti nostro, ideo humiliter et ex animo gratias agere, quia Filium suum Salvatorem nostrum Jesum Christum dedit, non solum ut pro nobis moreretur, sed ut nobis pabulum spirituale fieret in sacrosancto illo Sacramento. Quod cum digne accipientibus res tam divina sit, tam consolatoria, iis autem, qui indigne accipere audeant, tam periculosa: meum officium est vos cohortari, ut interea vobiscum reputetis, quanta sit sacrosancti illius Mysterii dignitas, quantum in ejusdem indigna participatione periculum: et ut conscientias vestras, non leviter, nec more hypocritarum coram Deo, sed ita penitus inspiciatis et exploretis, ut vos ad tam cœleste convivium in sanctitate accedentes, et nuptiali illa veste quam in Sacra Scriptura requirit indutos, accipiat Deus ut dignos qui Mensæ illius sacræ fiatis participes.
    Quod ut fiat, hæc ineunda est ratio. Imprimis ad normam præceptorum Dei mores vestros exploretis: et in quo intellexeritis vos, voluntate, verbo, aut opere offendisse, in eo iniquitatem vestram flebiliter coram Deo agnoscatis, ita tamen ut certo sit vobis propositum vitam melius instituere. Quod si peccata vestra ea esse deprehenderitis quæ non solum Deo, sed etiam proximis offensioni sint, tum vos oportebit iis vosmetipsos reconciliare, et paratos esse pro virili satisfacere pro omnibus injuriis alii cuicumque per vos illatis, et aliis similiter suas contra vos offensas condonare, sicut et vos pro vestris a Deo veniam impetrare velitis. Quod nisi fiat, ad hoc tantum valet sacræ Communionis participatio, ut damnationem vestram adaugeat. Quare siquis vestri blasphemus sit, si verbi Dei adversarius vel obtrectator, si adulterii vel malitiæ, vel invidiæ, vel alius cujusvis peccati gravioris sit reus, aut propter peccata pœnitenter doleat, aut ab illa sacra Mensa se abstineat: ne post sacrosanctum illud Sacramentum sumptum, in eum, sicut in Judam, introeat diabolus, et eum, omni iniquitate repletum, ad exitium tam corporis quam animæ perducat.
    Quia autem necesse est, ut ad sacram Communionem nemo accedat, nisi qui Divinæ misericordiæ plenam fiduciam habeat et tranquillam conscientiam: si quis vestrum conscientiam suam rationibus supra memoratis sedare nequeat, sed plus solatii desideret, vel consilii, ad me se conferat aut ad aliquem alium verbi Dei Ministrum prudentem et eruditum, et dolorem suum detegat : ut per ministrationem sancti verbi Dei beneficium absolutionis consecutus, conscientiam suam tranquillare, et omnes dubitationes scrupulosque deponere valeat.

Sive, si quando populum Sacram Communionem negligere perspexerit, loco præcedentis hanc sequentem faciat exhortationem.

DILECTISSIMI fratres, die —— propositum habeo, Dei gratia, Cœnam Dominicam celebrare: ad quam, pro Deo, vos omnes voco qui adestis, et propter Dominum Jesum Christum obsecro, ne ad eam, tam amanter a Deo ipso vocati, venire abnuatis. Non ignoratis quam molestum sit et inhumanum, quod, cum quis magnificum apparaverit con vivium, et mensam suam adeo epulis instruxerit ut nihil desit nisi ut convivæ accumbant, ipsi qui vocati sunt tam temere quam ingrate negent se affuturos. Quis vestrum, si secum eo pacto ageretur, non succenseret? Quis non gravem injuriam sibi factam putaret? Quamobrem, dilectissimi in Christo, caveatis, quæso, ne, sacram hanc Cœnam devitantes, contra vos indignationem Dei commoveatis. Facile est quidem dictu, Nolo communicare, nam quominus hoc faciam mundana negotia prohibent. Non tamen ita facile coram Deo accipiuntur hujusmodi excusationes. Si quis dicat, Accedere non audeo, quia graviter peccavi: cur, quæso, non se corrigit, et mores emendat? Nonne vos pudet, Deo vocante, negare vos affuturos? An vos, quando ad Deum redeundum est, excusabitis? An vos minus paratos esse profitebimini? Vobiscum diligenter reputetis, quam nihil apud Deum valeant hujusmodi fictæ excusationes. Qui convivium illud in Evangelio ideo recusarunt, quia villam empserunt, aut juga boum probare voluerunt, aut uxores duxerunt, non ob hæc excusati habiti sunt, sed cœlesti convivio indigni. Quod ad me attinet, paratus adero vos autem pro officio meo in Nomine Dei voco, pro Christo vos invito, et propter salutem vestram adhortor, ut hujus sacræ Communionis sitis participes. Cum enim Filius Dei non dedignatus sit animam suam pro salute vestra in Cruce moriendo ponere, oportet vos in memoriam sacrificii mortis ejus, sicut ipse jussit, Communionem accipere. Quod si negligitis, considerate vobiscum quantam injuriam Deo inferatis, et quam grave supplicium ob hoc vobis immineat, dum a Mensa Dominica obstinate vos continetis, sejungitisque a fratribus, qui ut epulis illis cœlestibus vescantur conveniunt. Quæ si serio perpendatis, Dei gratia meliora sentietis: quod ut fiat, Deo Omnipotenti, Patri nostro cœlesti, supplicare non desinemus.

Cum celebranda est Communio, Communicaturis ad participationem Sancti Sacramenti commode collocatis, hanc Exhortationem recitet Sacerdos.

VOS, dilectissimi in Do mino, qui vultis ad sacram Communionem Corporis et Sanguinis Christi Salvatoris nostri accedere, considerare oportet quomodo Beatus Paulus omnes cohortatur, ut prius se probent et inspiciant quam de Pane illo edere, et de Calice illo bibere, audeant. Nam sicut admodum salutare est pœnitenti corde et viva fide sacrosanctum illud percipere Sacramentum: (tunc enim Christi Carnem spiritualiter edimus, et Sanguinem bibimus; in Christo habitamus, et Christus in nobis; unum efficimur cum Christo, et nobiscum Christus;) ita etiam idem indigne accipientibus grave est periculum. Tunc enim rei sumus Corporis et Sanguinis Christi Salvatoris nostri : judicium nobis manducamus et bibimus, non dijudicantes Corpus Domini: iram Dei contra nos accendimus, provocantes eum ut nos variis morborum mortisque plagis percutiat. Dijudicate ergo vosmetipsos, fratres, ne a Domino judicemini: pœniteat vos serio peccatorum præteritorum: in Christo Salvatore constantissime confidite: mores vestros corrigite: erga omnes perfectam habete charitatem; ita enim digni eritis qui istorum Mysteriorum sacrorum sitis participes. Sed et ante omnia necesse est ut Deo, Patri, Filio, et Spiritui Sancto, toto cordis affectu gratias humiliter agatis, quod mundum redemit per Passionem et Mortem Christi Salvatoris nostri, Dei et Hominis, qui humiliavit seipsum usque ad mortem, mortem autem Crucis, propter nos miseros peccatores, qui in tenebris et mortis umbra jacebamus: ut nos Dei filios efficeret, et ad vitam æternam exaltaret. Et ut semper memores essemus ineffabilis illius charitatis Magistri nostri et unici Salvatoris, Jesu Christi, pro nobis ita mortui, et beneficiorum innumerabilium quæ per pretiosam Sanguinis sui effusionem nobis comparavit, sancta ipse Mysteria instituit, tanquam amoris sui pignora, et in mortis suæ perpetuam commemorationem, ad insignem nostram et infinitam consolationem. Ei igitur, cum Patre et Spiritu Sancto, (prout merito debemus,) gratias agamus indeficientes; sanctæ ejus voluntati totos nos subjiciamus, et ei in vera sanctitate et justitia, omnibus diebus vitæ nostræ servire studeamus. Amen.

Deinde Sacerdos alloquatur communicaturos his verbis,

VOS quos vere et serio peccatorum vestrorum pœnitet, qui erga proximos veram habetis charitatem, qui vitam novam instituere decrevistis, mandatis Dei obsequendo, et in viis ejus posthac ambulando: Cum fide accedite, ut hoc sanctum percipiatis Sacramentum ad vestram consolationem; et, reverenter genuflexi, humilem vestram Deo Omnipotenti confessionem facite.
 

Exhortations.

Deinde flat hæc generalis Confessio in nomine eorum qui communicaturi sunt, per unum ex Ministris, qui, cum universo populo, genua humiliter flectat et dicat,

OMNIPOTENS Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, Conditor omnium rerum, Omnium hominum judex: Confitemur et deploramus multiplicia peccata et delicta nostra, Quæ subinde impie admisimus, Cogitatione, verbo, et opere, Contra Divinam Majestatem tuam, Provocantes adversus nos justissimam iram et indignationem tuam. Serio nos pœnitet, Et ex animo dolemus ob has prævaricationes nostras: Quanim recordatio nobis acerba est, Onus intolerabile. Miserere nostri, Miserere nostri, Pater misericors; Propter Filium tuum J esum Christum Dominum nostrum, Quod præteritum est nobis condona: Et concede ut semper posthac Tibi in novitate vitæ serviamus et placeamus, Ad honorem et gloriam Nominis tui; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
 

Confession

Deinde Sacerdos, (aut Episcopus, si adsit,) se erigat, et ad populum conversus, hanc pronuntiet Absolutionem.

OMNIPOTENS Deus, Pater noster cœlestis, qui pro magna misericordia sua omnibus ex animo pœnitentibus, ad se cum vera fide conversis, peccatorum remissionem est pollicitus: Misereatur vestri, et dimittat vobis omnia peccata vestra: liberet vos ab omni malo, conservet et confirmet in omni bono, et ad vitam perducat æternam; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
 

Absolution.

Deinde Sacerdos dicat,

AUDITE quam consola toriis verbis omnes ad se veraciter conversos alloquitur Christus Salvator noster.

VENITE ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. S. Matt. xi. 28.
    Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. S. Joan. iii. 16.
    Audite etiam quid dicat Sanctus Paulus.
    Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. 1 Tim. i. 15.
    Audite etiam quid dicat Sanctus Joannes.
    Si quis peccaverit, Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. 1 S. Joan. ii. 1, 2.

Postea pergat Sacerdos, dicens,

SURSUM corda.
    Resp. Habemus ad Dominum.
    Sacerdos. Gratias agamus Domino Deo nostro.
    Resp. Dignum et justum est.

Deinde Sacerdos, ad Mensam Dominicam conversus, dicat,

VERE dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater* omnipotens, æterne Deus.
    *[Hæc verba sancte, Pater in Dominica SS. Trinitatis omittenda sunt.]

Hic sequatur Propria Præfatio de Tempore, si quæ assignata sit; alioqui statim subjungatur,

ET ideo cum Angelis et Archangelis, cumque omni militia cœlestis exercitus, Nomen tuum laudamus, et hymnum gloriæ tuæ canimus, sine fine dicentes,

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth, Pleni sunt cœli et terra gloria tua: Gloria tibi, Domine altissime. Amen.

 

Comfortable Words.

PRÆFATIONES PROPRIÆ.

In Die Nativitatis Domini, et septem diebus sequentibus.

QUIA dedisti Jesum Christum, Filium tuum unicum, ut hoc tempore pro nobis nasceretur: qui, operante Spiritu Sancto, verus Homo factus est ex substantia Virginis Mariæ matris suæ: idque sine labe peccati, ut nos ab omni peccato mundaret. Et ideo cum Angelis, &c.

In die Paschæ, et septem diebus sequentibus.

SED te potissimum prædicare, propter Resurrectionem gloriosam Filii tui Jesu Christi Domini nostri: Ipse enim verus est Agnus Paschalis, qui pro nobis immolatus abstulit peccata mundi, qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo nobis æternam reparavit. Et ideo cum Angelis, &c.

In Die Ascensionis Domini, et septem diebus sequentibus.

PER dilectissimum Filium tuum Jesum Christum Dominum nostrum; qui post gloriosissimam Resurrectionem suam omnibus Apostolis suis manifestus apparuit, et ipsis cernentibus est elevatus in cœlum, ut pararet nobis locum: ut ubi ipse est, eo et nos ascenderemus, et cum ipso in gloria regnaremus. Et ideo cum Angelis, &c.

In Die Pentecostes, et sex diebus sequentibus.

PER Jesum Christum Dominum nostrum; secundum cujus veracem promissionem Spiritus Sanctus hoc tempore, facto repente sono tanquam advenientis spiritus vehementis, de cœlo in similitudine linguarum tanquam ignis, in Apostolos descendit, ut eos doceret, et in omnem veritatem duceret: quibus etiam contulit et diversarum donum linguarum, et fortitudinem qua cum ferventi zelo omnes gentes constanter evangelizarent: quo factum est ut nos ex tenebris erroris in claram lucem et veram cognitionem tui, et Filii tui Jesu Christi, educti essemus. Et ideo cum Angelis, &c.

In Festo tantum SS. Trinitatis.

QUI unus es Deus, unus es Dominus; non in unius singularitate Personæ, sed in unius Trinitate Substantiæ. Quod enim de Patris gloria credimus, hoc de Filio, hoc de Spiritu Sancto, sine differentia discretionis sentimus. Et ideo cum Angelis, &c.

Quarum post singulum Præfationum statim cantetur vel dicatur,

ET ideo cum Angelis et Archangelis, cumque omni militia cœlestis exercitus, Nomen tuum laudamus, et hymnum gloriæ tuæ canimus, sine fine dicentes,

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth, Pleni sunt cœli et terra gloria tua: Gloria tibi, Domine altissime. Amen.
 

 Proper Prefaces

Deinde Sacerdos, ad Mensam Dominicam genuflexus, hanc sequentem dicat Orationem nomine eorum omnium qui communicare volunt.

NON justitiæ nostræ, misericors Domine, sed multitudinis magnarum miserationum tuarum fiducia, ad hanc Mensam tuam accedere audemus. Non sumus digni qui vel micas sub Mensa tua colligamus. Tu autem idem ille es Dominus, cui proprium est semper misereri : Tribuas igitur nobis, benigne Domine, Carnem dilecti Filii tui Jesu Christi ita manducare, et Sanguinem ejus bibere, ut corpora nostra immunda per Corpus ejus mundentur, et animæ per pretiosissimum ejus Sanguinem laventur, et nos perpetuo habitemus in eo, et ipse in nobis. Amen.
 

Prayer of humble access.

Cum Sacerdos, stans ante Mensam, ita Panem et Vinum disposuit ut promptius et decentius coram populo Panem frangere, et in manus suas Calicem accipere possit, dicat Orationem Consecrationis, ut sequitur.

OMNIPOTENS Deus, Pater noster cœlestis, qui pro misericordiæ tuæ pietate unicum Filium tuum Jesum Christum dedisti, ut mortem in Cruce pro nostra redemptione pateretur; qui ibi (unica sui ipsius oblatione semel facta) plenum, perfectum, et sufficiens sacrificium, oblationem, et satisfactionem pro totius mundi peccatis fecit; et instituit, et in sancto Evangelio suo nobis præcepit observare, pretiosæ mortis illius memoriam, usque dum rediret, perpetuam: Exaudi nos, misericors Pater, supplices te rogamus: et concede ut nos has creaturas tuas panis et vini, secundum sanctam Filii tui Jesu Christi Salvatoris nostri institutionem, in mortis et passionis ejus memoriam, percipientes participes simus beatissimi Corporis et Sanguinis ejus: Qui, in qua nocte tradebatur, (Hic Sacerdos in manus suas accipiat Panetam:) accepit Panem; Et tibi gratias agens, (Hic frangat Panem:) fregit, deditque discipulis suis, dicens, Accipite, et manducate. (Hic omni Pani manum imponat:) Hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis datur: Hoc facite in meam commemorationem. Simili modo posteaquam cœnatum est, accipiens (Hic in manum suam Calicem accipiat:) Calicem; item tibi gratias agens, dedit illis, dicens, Bibite ex eo omnes ; (Hic manum imponat cuique Vasi, sive Calici sive Lagenæ, quo insit Vini aliquod consecrandi:) Hic est enim Sanguis meus Novi Testamenti, qui pro vobis et pro multis effunditur in remissionem peccatorum: Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Amen.

Deinde Minister Communionem sub utraque specie ipse primus sumat, eamque postea Episcopis, Presbyteris, et Diaconis, (siqui adsint,) similiter tradat, et postea populo etiam deinceps in manus suas, omnibus humiliter genuflexis. Et cum alicui Panem tradit, dicat,
 

Eucharistic prayer.

CORPUS Domini nostri Jesu Christi, quod pro te datum est, custodiat corpus et animam tuam in vitam æternam. Accipe et manduca hoc in memoriam quod Christus mortuus est pro te, et in corde tuo, per fidem, vescere illo cum gratiarum actione.

Et Minister qui alicui Calicem tradit, dicat,

SANGUIS Domini nostri Jesu Christi, qui pro te effusus est, custodiat corpus et animam tuam in vitam æternam. Bibe hoc in memoriam quod Sanguis Christi effusus est pro te, et gratias age.

Si consumptus fuerit consecratus Panis aut Vinum priusquam omnes communicaverint, Sacerdos plus consecret secundum formam antea præscriptam; incipiens a verbis Christus Salvator noster in qua nocte tradebatur, &c. ad benedictionem Panis: et a verbis Simili modo posteaquam cœnatum est, &c. ad benedictionem Calicis.

Cum omnes communicaverint, Minister, ad Mensam Dominicam reversus, quod reliquum est Elementorum consecratorum in ea reverenter deponat, et mundo linteamine cooperiat.

Deinde Sacerdos dicat Orationem Dominicam, populo post eum singulas petitiones recitante.
 

Words of Administration

PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem: Sed libera nos a malo: Quia tuum est regnum, Potentia, et gloria, In sæcula sæculorum. Amen.
 

Lord's Prayer

Postea dicatur quod sequitur.

DOMINE Pater cœlestis, nos humiles famuli tui rogamus supplices paternam tuam bonitatem, ut hoc nostrum laudis et gratiarum sacrificium benignus accipias : humillime supplicantes, ut propter merita et mortem Filii tui Jesu Christi, et per fidem in sanguine ipsius, et nos et Universa Ecclesia tua peccatorum remissionem et cætera omnia passionis ejus beneficia consequamur. Et hic tibi, Domine, offerimus et exhibemus nosmetipsos, animas et corpora nostra, tibi hostiam rationabilem, sanctam, et viventem; supplices te rogantes, ut quotquot hujus sacræ Communionis participes facti sumus, omni benedictione cœlesti et gratia tua repleamur. Et quamvis propter multiplicia peccata nostra non digni simus qui ullum sacrificium tibi offeramus, hanc tamen debitam oblationem servitutis nostræ, non æstimator meriti sed veniæ, quæsumus, largitor accipias ; per Jesum Christum Dominum nostrum, per quem et cum quo est tibi Deo Patri Omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Sive hæc.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, tibi toto cordis affectu gratias agimus, quia nos hæc sancta Mysteria recte accipientes cibo spirituali pretiosissimi Corporis et Sanguinis Filii tui Salvatoris nostri Jesu Christi pascere dignatus es; et per hoc nos certiores facere de gratia et bonitate tua erga nos, et quod sumus vera membra corpori Filii tui mystico, fidelium omnium beatæ societati, incorporata, et hæredes secundum spem æterni regni tui, propter merita pretiosissimæ mortis et passionis dilecti Filii tui. Teque, cœlestis Pater, supplices rogamus, ut gratiæ tuæ subsidiis adjuti in sancta illa societate perseveremus, et ea omnia bona faciamus opera, quæ præparasti ut in illis ambulemus; per Jesum Christum Dominum nostrum, cui sit tecum, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Tunc dicatur vel cantetur;

GLORIA in excelsis Deo, Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te, Benedicimus te, Adoramus te, Glorificamus te, Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex cœlestis, Deus Pater Omnipotens.
    Domine Fili unigenite, Jesu Christe; Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
    Quoniam tu solus sanctus, Tu solus Dominus, Tu solus altissimus, Jesu Christe, cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.
 

Prayers of Thanksgiving

Deinde Sacerdos (sive Episcopus, si adsit) populum hac Benedictione dimittat.

PAX Dei quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in scientia et amore Dei, et Filii ejus Jesu Christi Domini nostri: Et benedictio Dei Omnipotentis, Patris, Filii, et Spiritus Sancti sit super vos, et maneat semper vobiscum. Amen.
 

Final blessing.

Orationes, quarum una aut plures his diebus quibus nulla est Communio post Offertorium dicendæ sunt; quæ etiam, quoties occasio erit, post Orationem Matutinarum, Vesperarum, Communionis, aut Litaniæ, pro arbitrio Ministri, dici possunt.

ADESTO, Domine, supplicationibus nostris, et viam famulorum tuorum in salutis tuæ prosperitate dispone: ut inter omnes vitæ et vitæ hujus varietates, præsenti misericordiæ tuæ semper protegantur auxilio; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

DIRIGERE et sanctificare et regere dignare, Domine Deus Omnipotens et æterne, quæsumus, corda et corpora nostra in lege tua, et in operibus mandatorum tuorum: ut hic et in æternum, te auxiliante, et corpore et anima sani et salvi custodiamur; per Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum. Amen.

PRÆSTA, quæsumus, Omnipotens Deus, ut verba quæ hodie auribus exterius accepimus, ita gratia tua cordibus nostris interius inserantur, ut in nobis bonæ vitæ fructum proferant, ad honorem et laudem Nominis tui; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

ACTIONES nostras, quæsumus, Domine, aspirando præveni, et adjuvando prosequere; ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te cœpta finiatur, quatenus sanctum Nomen tuum glorificemus, et misericordia tua vitam æternam consequamur; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

OMNIPOTENS Deus, totius sapientiæ fons, cui patet quod opus sit nobis anteaquam petamus, et nostra in petendo ignorantia: Miserere, quæsumus, infirmitatum nostrarum; et quæ pro indignitate nostra petere non audemus, et pro cæcitate nostra non possumus, tu nobis propitius concedere digneris, propter dignitatem Filii tui Jesu Christi Domini nostri. Amen.

OMNIPOTENS Deus, qui in Nomine Filii tui rogantium petitiones exaudire promisisti; Aures tuas, quæsumus, nobis benignus inclina, qui jam preces et supplicationes nostras coram te fecimus: et concede ut quæ secundum voluntatem tuam fideliter rogavimus, efficaciter consequamur, ad subsidium necessitatis nostræ et ad illustrandam gloriam tuam; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

 

Collects

In Dominicis cæterisque Diebus festis, (si nulla sit Communio,) ea omnia dicantur quæ in Ordine Communionis præscripta sunt, usque ad finem Orationis Generalis Pro universo statu Ecclesiæ Christi hic in terra militantis, cum una vel pluribus ex Orationibus proxime præcedentibus, et cum Benedictione ad absolvendum Officium.

Nulla fiat celebratio Cœnæ Dominicæ, nisi conveniens numerus adsit Communicantium cum Sacerdote, ad ejus arbitrium.

Item, Si non sint in Parochia plures quam viginti personæ pro intelligentia idoneæ ad communicandum, non fiat Communio nisi quatuor, aut tres ad minimum, cum Sacerdote communicaturi adsint.

Item in Ecclesiis Cathedralibus et Collegiatis, et in Collegiis, ubi multi sunt Presbyteri et Diaconi, omnes una cum Sacerdote singulis Dominicis ad minimum communicent, nisi forte justa de causa eorum quispiam impediatur.

Item, Ut auferatur omnis occasio dissensionis aut superstitionis, quam habeat quisquam vel habere possit de Pane et Vino, sufficiat quod Panis idem sit quo in cibum uti moris est; sed de optimo et sincerissimo genere Panis triticei quod convenienter comparari possit.

Item, Quodcunque Panis et Vini non fuerit consecratum, Parochus in suum usum habeat: si quid autem consecrati reliquum fuerit, non ex Ecclesia auferatur, sed statim post Benedictionem Sacerdos, aliique Communicantes, quotquot ad se vocaverit, id reverenter manducent et bibant.

Item, Panis et Vinum ad Communionis usum a Parocho et Ædilibus, impensis Parochiæ, comparentur.

Item sciendum est, Quod omnis Parochianus ter ad minimum in anno communicare debet, et nominatim in tempore Paschali. Quo etiam tempore omnis Parochianus cum Persona, Vicario, aut Parocho, aut cum ejus vel eorum Deputato vel Deputatis, rationem ineat: et omnia Debita Ecclesiastica, tunc temporis prout consuetum est persolvenda, eis vel ei persolvat.

Peracto Officio Divino, pecunia ad Offertorium devota in beneficos et pius usus erogetur, prout Ministro et Ædilibus visum fuerit. Qua in re si diverse sentiant, erogetur prout Ordinarius præscripserit.

    Cum in hoc Ordine Administrandi Cœnam Dominicam præscriptum sit ut genuflexi eam percipiant Communicantes; (cujus præcepti hoc consilium est, illudque optimum, nempe ad significandum quam humili gratoque animo Christi beneficia in ea omnibus digne accipientibus collata agnoscamus, ei ad vitandam eam irreverentiam aut confusionem quæ alioquin inter Sacram Communionem exoriri possint:) tamen ne a quibusquam, aut ex ignorantia et infirmitate aut ex malitia et pertinacia, ea genuflectio prave intelligatur vel in pejus detorqueatur: Hic declaratur, Nullam per eam vel intendi vel faciendam esse adorationem aut Sacramentalis Panis et Vini ibi corporaliter acceptorum, aut corporalis cujusquam præsentiæ Camis et Sanguinis naturalium Christi. Sacramentalis enim Panis, et Vinum, in suæ proprietate naturæ vel subsiantiæ permanent, ideoque ea adorare non licet: id enim idololatria esset, ab omnibus fidelibus Christianis abominanda. Ei Christi Salvatoris nostri naturale Corpus, et Sanguis, non hic, sed in cœlo sunt: naturale enim Christi Corpus in duobus simul locis consistere, salva ejus veritate, dici non potest.

Final Rubrics


 

Return to the 1662 Book of Common Prayer in Latin
Web author: Charles Wohlers U. S. EnglandScotlandIrelandWalesCanadaWorld