Church of England logo The Book of Common Prayer
United States England Scotland Ireland Wales Canada World


    Liber Precum Publicarum:
The Book of Common Prayer in Latin (1662)

 

Catechismus,

SIVE

FORMA DOCTRINæ AB UNOQUOQUE EDISCENDA, PRIUSQUAM AD EPISCOPUM CONFIRMANDUS ADDUCATUR.
 

    Quæst. Quid est tibi nomen?
    Resp. N. vel M.
    Qu. Quis tibi dedit hoc nomen?
    Resp. Patrini mei et Matrinæ in Baptismo meo, in quo factus sum membrum Christi, filius Dei, et hæres regni cœlorum.
    Qu. Quid tunc pro te fecerunt Patrini et Matrinæ?
    Resp. Tria in meo nomine promiserunt et voverunt. Primum, me diabolo et omnibus ejus operibus, pompæ et vanitati hujusce mundi pravi, et omnibus malis carnis concupiscentiis abrenuntiaturum. Secundo, me omnes fidei Christianæ articulos crediturum. Tertio, me sanctam Dei voluntatem et mandata servaturum, et in iis ambulaturum omnibus diebus vitæ meæ.
    Qu. Nonne putas te debere ea credere et facere, qure ipsi tuo nomine promiserunt?
    Resp. Ita certe; atque id, Deo adjuvante, faciam, Et gratias ago ex animo Patri nostro cúlesti, quod me ad hunc salutis statum per Jesum Christum Salvatorem nostrum vocavit : Deumque precor ut gratiam suam mihi largiatur, quatenus in eodem usque ad finem vitæ meæ perseverem.

A Catechism,
that is to say, An Instruction to be Learned of every Person, before he be brought to be Confirmed by the Bishop

    Catechista. Recita articulos fidei tuæ.
    Resp. Credo in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem cúli et terræ
    Et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, Qui conceptus est de Spiritu Sancto, Natus ex Maria Virgine, Passus sub Pontio Pilato, Crucifixus, mortuus, et sepultus, Descendit ad inferos Tertia die resurrexit a mortuis, Ascendit ad cœlos, Sedet ad dexteram Dei Patris Omnipotentis ; Inde venturus est judicare vivos et mortuos.
    Credo in Spiritum Sanctum, Sanctam Ecclesiam Catholicam; Sanctorum Communionem; Remissionem peccatorum; Carnis Resurrectionem, et Viam æternam. Amen.
    Qu. Quid præcipue discis ex his articulis Fidei ture?
    Resp. Primum, disco credere in Deum Patrem, qui me et totum mundum creavit.
    Secundo, in Deum Filium, qui me et totum genus humanum redemit.
    Tertio, in Deum Spiritum Sanctum, qui me et totum Dei populum electum sanctificat.

The Creed

    Qu. Dixisti quod pro te Patrini et Matrinæ spoponderunt, te Dei mandata esse servaturum. Dic quot sunt ea?
    Resp. Decem.
    Qu. Quæ sunt ea?
    Resp. Ea ipsa quæ Deus in capite Exodi vicesimo protulit, dicens, Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra ægypti, de domo servitutis.
    I. Non habebis Deos alienos coram me.
    II. Non facias tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cœlo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me, et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
    III. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
    IV. Memento ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua: septimo autem die Sabbatum Domini Dei est. Non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus cœlum, et terram, et mar; et omnia quæ in eis sunt: et requievit die septimo. Idcirco benedixit Dominus diei Sabbati, et sanctificavit eum.
    V. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
    VI. Non occides.
    VII. Non mœchaberis.
    VIII. Non furtum facies.
    IX. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
    X. Non concupisces domum proximi tui; nec desiderabis uxorem ejus; non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
    Qu. Quid potissimum ex his mandatis discis?
    Resp. Duo: scilicet et officium meum erga Deum, et officium meum erga proximum.
    Qu. Quodnam est officium tuum erga Deum?
    Resp. Officium meum erga Deum est ut in ipsum credam, ipsum timeam, ipsum ex toto corde meo, tota mente, tota anima, tota virtute diligam; ipsum adorem, ipsi gratias agam, in ipso penitus confidam, eum invocem, sanctum ipsius Nomen et Verbum venerer, et ipse fideliter serviam omnibus diebus vitæ meæ.
    Qu. Quodnam est officium tuum erga proximum?
    Resp. Officium meum erga proximum est ut eum sicut meipsum diligam, et quæcunque velim ut faciant mihi homines, et ipse faciam illis patrem et matrem diligam, observem, adjuvem; Regi et omnibus sub eo in auctoritate constitutis omni observantia obediam: omnibus gubernatoribus, præceptoribus, pastoribus spiritualibus, et magistris me subjiciam; erga omnes superiores modeste et humiliter me geram; neminem verbo aut facto lædam; in omnibus negotiis justum et fidelem me præstem; nihil odii, nihil malitiæ, in corde geram; manus a furto, linguam a maledicentia, mendacio, et calumnia contineam; corpus meum in temperantia, sobrietate, et castitate custodiam; aliorum bona non concupiscam nec desiderem ; sed discam et bona fide studeam, mihi proprium victum comparare, et meo officio fungi in eo vitæ statu ad quem Deo visum fuerit me vocare.
    Catechista. Scias, mi puer, te non posse hæc vi propria facere, nec in Dei mandatis ambulare, nec ei servire, sine speciali ejus gratia, quam necesse est discas diligenti oratione semper impetrare. Velim igitur audire utrum Orationem Dominicam recitare possis.

Ten Commandments

    Resp. Pater noster, qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.
    Qu. Quid petis a Deo in hac oratione?
    Resp. Peto ut Dominus Deus meus, Pater noster cœlestis, omnium bonorum dator, et mihi et omnibus hominibus gratiam suam infundat, qua, sicut nos oportet, eum adoremus, eique serviamus et obediamus. Et precor Deum ut omnia concedat tam animis quam corporibus nostris necessaria; ut nobis misereatur, et peccata nostra dimittat; ut inter omnia pericula corporalia et spiritualia nos servare et defendere dignetur: ut ab omni peccato et pravitate, ab inimico spirituali, a morte perpetua, nos custodiat. Quæ omnia confido ipsum pro misericordia ejus et bonitate facturum, per Jesum Christum Dominum nostrum; ideoque dico. Amen, Ita fiat.

Lord's Prayer

    Qu. Quot Sacramenta in Ecclesia sua Christus instituit?
    Resp. Duo tantum velut ad salutem generaliter necessaria; Baptismum, et Cœnam Dominicam.
    Qu. Quid intelligis per vocem istam Sacramentum?
    Resp. Intelligo signum externum et visibile gratiæ internæ et spiritualis nobis collatæ, a Christo ipso institutum, tanquam instrumentum per quod eam accipimus, et pignus quod eam nobis confirmet.
    Qu. Quot partes sunt Sacramenti?
    Resp. Duæ; signum externum et visibile, et gratia interna et spiritualis.
    Qu. Quodnam est signum externum sive forma in Baptismo?
    Resp. Aqua, qua quis baptizatur, In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
    Qu. Quænam est gratia interna et spiritualis?
    Resp. Mori peccato, et justitiæ renasci; cum enim naturaliter simus in peccato nati, et irte filii, per Baptismum gratiæ filii facti sumus.
    Qu. Quid a baptizandis exigitur?
    Resp. Pœnitentia, qua peccatum derelinquunt; et Fides, qua Dei promissa in illo Sacramento sibi facta firmiter credunt.
    Qu. Quare ergo baptizantur infantes, qui pro tenera ætate sua hæc præstare nequeunt?
    Resp. Quia utrumque per sponsores suos promittunt: quam quidem promissionem ipsi, cum adoleverint, debent exsolvere.
    Qu. Quam ob causam institutum est Cœnæ Dominicæ Sacramentum?
    Resp. In perpetuam commemorationem Sacrificii mortis Christi, et beneficiorum quæ inde percipimus.
    Qu. Quænam est in Cœna Dominica pars externa si ve signum?
    Resp. Panis et Vinum, quæ Dominus accipi jussit.
    Qu. Quænam est interna pars, sive res significata?
    Resp. Corpus et Sanguis Christi, quæ a fidelibus in Cœna Dominica vere et reipsa sumuntur et percipiuntur.
    Qu. Quænam sunt beneficia quorum per hoc sumus participes?
    Resp. Animarum nostrarum corroboratio et refectio per Corpus et Sanguinem Christi, sicut corpora nostra per Panem et Vinum corroborantur et reficiuntur.
    Qu. Quid ab iis, qui ad Cœnam Dominicam accedunt, exigitur?
    Resp. Ut probent seipsos, utrum se peccatorum præteritorum vere pœniteat, novam vitam degere firmiter statuentes; utrum Dei misericordiæ per Christum collatæ vivam fidem habeant, et Christi mortem grato animo recolant; denique, utrum ad omnes habeant charitatem.

Quisque Parochus, in Dominicis et Festis, post secundam ad Vesperas Lectionem, palam in Ecclesia pueros ad suam parochiam pertinentes et ad se missos, quot sibi visum fuerit, in aliqua hujus Catechismi parte diligenter instituat et examinet.

Omnes autem Patres, Matres, Heri, et Heræ, auctores sint ut pueri, famuli, et discipuli sui (qui Catechismum non addidicerunt), ad Ecclesiam tempore constituto veniant, diligenter auscultent, et a Parocho gubernentur, donec omnia addidicerint quæ hic eis addiscenda proponuntur.

Cum primum pueri ad ætatem convenientem accesserint, et Symbolum, Orationem Dominicam, et Decalogum lingua materna memoriter recitare, et insuper cæteris hujusce brevis Catechismi quæstionibus respondere possint, ad Episcopum adducantur. Et unicuique adsit Patrinus vel Matrina, quasi testis confirmationis.

Et quotiescunque Episcopus indicium dederit de pueris ad se adducendis ut confirmentur, quisque Parochus aut ipse afferat, aut scripta et manu sua firmata mittat nomina omnium in sua parochia habitantium, quos idoneos judicaverit qui ad Episcopum confirmandi adducantur. Quos Episcopus, si approbaverit, modo sequenti confirmet.

leaf

 

Questions on Sacraments

Ordo Confirmationis

SIVE IMPOSITIONIS MANUUM SUPER BAPTIZA. TOS QUI AD æTATEM INTELLIGENTIæ ACCESSERUNT.
 

Die constituto, omnibus tunc confirmandis coram Episcopo per ordinem dispositis et stantibus, ipse (aut alius Minister ab eo designatus) hanc sequentem legat Præfationem.

QUO Confirmatio ad majorem confirmandorum ædificationem ministretur, placuit Ecclesiæ præcipere, ne quis posthac confirmetur, nisi qui Symbolum, Orationem Dominicam, et Decalogum memoriter recitare, et cæteris etiam quæstionibus, quæ in brevi Catechismo continentur, respondere possit. Quod quidem præceptum observari maxime convenit: quatenus pueri, jam ad ætatem intelligentiæ provecti, et de sponsionibus pro se in Baptismo per Patrinos et Matrinas factis satis edocti, eas ipsi suo ore et assensu coram Ecclesia palam sanciant et confirment; necnon promittant se Dei gratia eis observandis semper operam daturos, quibus propria affirmatione consensum præbuerint.

Deinde dicat Episcopus,

AN vos hic, in præsentia Dei et istius congregationis, solenne illud votum et promissum pro vobis in Baptismo factum renovatis, in propriis personis id sancientes et confirmantes, et profitentes vosmet ipsos debere ea omnia tam credere quam agere, de quibus Patrini et Matrinæ tunc vestro nomine se obligarunt?

Et unusquisque clara voce respondeat,

    Ita sane.

Episcopus.

ADJUTORIUM nostrum in nomine Domini.
    Resp. Qui fecit cœlum et terram.
    Episcopus. Sit nomen Domini benedictum.
    Resp. Ex hoc nunc et usque in sæculum.
    Episcopus. Domine, exaudi orationem nostram.
    Resp. Et clamor noster ad te veniat.

Episcopus. Oremus.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hos famulos tuos ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum: Confirma eos, quæsumus, Domine, Sancto Spiritu Paraclito, et in eis quotidie adauge multiplicia dona gratiæ tuæ; spiritum sapientiæ et intellectus; spiritum consilii et fortitudinis spiritualis; spiritum scientiæ et verte pietatis ; et adimple eos, Domine, spiritu sancti timoris tui, nunc et in sæcula sæculorum. Amen.

Deinde, omnibus illis per ordinem coram Episcopo genua flectentibus, super caput uniuscujusque singillatim ipse manum imponat, dicens:

PROTEGE, Domine, hunc puerum tuum (vel hunc famulum tuum) cœlesti gratia tua, ut tuus in perpetuum permaneat, et in Spiritu Sancto tuo quotidie magis magisque proficiat, donec ad regnum tuum perveniat sempiternum. Amen.

Deinde dicat Episcopus,
Dominus vobiscum.

    Resp. Et cum spiritu tuo.

Deinde omnibus genuflexis, pergat Episcopus, dicens,

Oremus.

PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.

Et hanc Orationem.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui operaris in nobis et velle et perficere quæ bona sunt et Divinæ Majestati tuæ accepta; Tibi preces suppliciter effundimus propter hos famulos tuos, quibus secundum Apostolorum sanctorum tuorum exemplum manus jam imposuimus, ut tui in eos favoris et benignitatis fiduciam hoc signo eis faceremus. Sit semper super eos, quæsumus, manus tua paterna; sit semper cum eis Spiritus tuus Sanctus ; et eos in verbi tui agnitione et observantia ita perducas, ut vitam æternam in fine consequantur; per Jesum Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat, in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

DIRIGERE et sanctificare et regere dignare, Domine Deus omnipotens et æterne, quæsumus, corda et corpora nostra, in lege tua, et in operibus mandatorum tuorum; ut hic et in æternum, te auxiliante, sani et salvi esse mereamur; per Jesum Christum Dominum et Salvatorem nostrum. Amen.

Deinde Episcopus benedicat eos, dicens,

BENEDICTIO Dei Omnipotentis, Patris, Filii, et Spiritus Sancti, sit super vos, et maneat semper vobiscum. Amen.

Item, nullus ad sacram Communionem debet admitti, nisi confirmatus fuerit, aut confirmari paratus sit, et velit.

The Order of Confirmation
or Laying on of Hands upon those who are Baptized and come to Years of Discretion

 

Return to the 1662 Book of Common Prayer in Latin
Web author: Charles Wohlers U. S. EnglandScotlandIrelandWalesCanadaWorld