The Book of Common Prayer | |||||||
|
|
||
Ordo
Sepulturæ Mortuorum. Notandum est, Officium sequens non dicendum esse pro iis qui aut non baptizati aut excommunicati mortem obierint, aut qui necem sibi consciverint. Sacerdos et Clerici in Cœmeterii aditu Cadaveri obviam eant, et id præcedentes, aut in Ecclesiam aut sepulchrum versus, dicant aut cantent, EGO sum resurrectio et vita, dicit Dominus: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in æternum. Joan. xi. 25, 26. SCIO quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Job xix. 25, 26, 27. NIHIL
intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferrequid
possumus. Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini
benedictum. 1 Tim. vi. 7. Job i. 21. |
The
Order for the |
Cum in Ecclesiam ventum est, legantur ambo Psalmi sequentes, aut unus ex eis. Psalmus xxxix. DIXI,
Custodiam vias meas : ut non delinquam in lingua mea. |
Psalm 39 |
Psalmus xc. DOMINE,
refugium factus es nobis : a generatione in generationem. |
Psalm 90 |
Tum sequatur Lectio desumpta ex capite decimo quinto prioris Epistolæ S. Pauli ad Corinthios. NUNC autem Christus resurrexit a mortuis, primitiæ dormientium. Quoniam quidem per hominem mors; et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur: unusquisque autem in suo ordine; primitiæ Christus; deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo, et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissima autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei; sine dubio, præter eum qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta fuerint illi omnia; tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia; ut sit Deus omnia in omnibus. Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? ut quid et nos periclitamur omni hora? Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu, Domino nostro. Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi; quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus; cras enim moriemur. Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate justi; et nolite peccare; ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor. Sed dicet aliquis, Quomodo resurgunt mortui? Qualive corpore venient? Insipiens! tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut (puta) tritici, aut alicujus cæterorum: Deus autem dat illi corpus, sicut vult; et unicuique seminum proprium corpus. Non omnis caro eadem caro; sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et corpora cœlestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cœlestium gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim differt a stella in claritate; sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione; surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate; surget in gloria. Seminatur in infirmitate; surget in virtute. Seminatur corpus animale; surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est, Factus est primus homo Adam in animam viventem; novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale; deinde, quod spiritale. Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cœlo, cœlestis. Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cœlestis, tales et cœlestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio incorruptelam possidebit. Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est; virtus vero peccati, lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum, Jesum Christum. Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. Cum pervenerint ad sepulchrum, dum cadaver ad inhumationem paratur, dicat Sacerdos, aut cantent Sacerdos et Clerici: HOMO
natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et
nunquam in eodem statu permanet. Deinde, dum ab aliquibus adstantibus terra cadaveri injicitur, dicat Sacerdos, QUONIAM Deus omnipotens pro magna sua misericordia dignatus est fratris cari nostri hic defuncti animam ad se suscipere, nos igitur corpus ejus terræ committimus; terram terræ, cinerem cineri, pulverem pulveri; in spe certissima resurrectionis ad vitam æternam, per Dominum nostrum Jesum Christum; qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem qua etiam possit subjicere sibi omnia. Deinde dicatur aut cantetur AUDIVI vocem de cœlo, dicentem mihi, Scribe, Beati mortui qui in Domino moriuntur: Amodo jam dicit Spiritus; ut requiescant a laboribus suis. Deinde dicat Sacerdos, Kyrie
eleison. |
1 Cor. 15:20 |
PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen. Sacerdos. OMNIPOTENS
Deus, apud quem spiritus vivunt decedentium in Domino, et in quo
fidelium animæ, deposito carnis onere, plena felicitate
lætantur; Gratias ex animo tibi referimus, quia dignatus es
istum fratrem nostrum ab hujus pravi mundi miseriis liberare;
precantes ut digneris pro benignitate tua electorum tuorum brevi
explere numerum, et regni tui maturare adventum; quatenus nos cum
omnibus in vera sancti tui Nominis fide defunctis, beatitudinem
tam corporis quam animæ perfectam et absolutam in
sempiterna tua gloria consequamur; per Jesum Christum Dominum
nostrum. Amen. |
Lord's Prayer |
Oratio. DEUS misericors, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est resurrectio et vita; in quo qui credit, etiam si mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in eum non morietur in æternum; qui etiam nos per sanctum suum Apostolum Paulum docuit non contristari, sicut et cæteri qui spem non habent, propter eos qui dormierunt per eum; Te suppliciter rogamus, Pater, ut nos a morte peccati in justitiæ vitam erigas; quatenus cum ex hac vita decesserisnus, in illo requiescamus, sicut et istum fratrem nostrum speramus requiescere; et in generai illa resurrectione novissimi diei tibi accepti inveniamur, et eam benedictionem consequamur, quam dilectissimus Filius tuus tunc omnibus te diligentibus et timentibus pronuntiabit, dicens, Venite, benedicti filii Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Hæc, quæsumus, concedas, Pater misericors, per Jesum Christum Mediatorem et Redemptorem nostrum. Amen. GRATIA Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit cum omnibus nobis in sæcula sæculorum. Amen. |
Collect |
Return to the 1662 Book of Common Prayer in Latin
Web author: Charles Wohlers | U. S. England Scotland Ireland Wales Canada World |