Ordo
Baptismi Parvulorum
PUBLICE
IN ECCLESIA ADMINISTRANDI.
Admonendus
est populus, Baptismum convenientissime in Dominicis tantum
aliisque Festis, quando hominum plurima est frequentia,
administrari; tum ut populus ibi congregatus neophytos societati
Ecclesiæ Christi annumeratos esse testificetur, tum quia,
dum baptizantur parvuli, in memoriam cujuslibet adstantis
professio illa facilius revocatur, quam ipse coram Deo in suo
Baptismo fecit. Quam etiam ob causam expedit Baptismum vulgari
sermone administrari. Attamen, si id necessitas requirat,
parvulos quolibet allo die baptizare licet.
Et
nota, quod pro unoquoque masculo infante baptizando necesse est
adsint duo Patrini et una Matrina: pro fœmina autem, unus
Patrinus et Matrinæ duæ.
Cum
infantes baptizandi sunt, id Parocho indicent parentes vel nocte
præcedenti, vel mane ante inceptas preces Matutinas. Tunc
autem. ad Fontem parati adesse debent Patrini et Matrinæ,
et alii cum parvulis, statim post secundam vel ad Matutinas vel
ad Vesperas lectionem, prout Parochus suo arbitrio decreverit. Et
Sacerdos accedens ad Fontem, quem tunc aqua pura impleri oportet,
et ibi adstans, dicat:
|
The
Ministration of Publick Baptism of Infants, to be Used in the
Church
|
JAMNE
baptizatus est hic infans, an non?
Si
respondebunt non esse baptizatum, tum pergat Sacerdos verbis
sequentibus.
DILECTISSIMI,
quoniam omnes homines in peccato concipiuntur et nascuntur, et
Salvator noster
Christus dicit, Nemo potest introire in regnum Dei, nisi
regeneratus fuerit, et renatus ex aqua et Spiritu Sancto: obsecro
vos, ut invocetis Deum Patrem per Dominum nostrum Jesum Christum,
ut pro largitate misericordiæ suæ huic infanti id
concedat quod ex natura habere nequit: scilicet, ut aqua et
Spiritu Sancto baptizetur, et in sanctam Ecclesiam Christi
admittatur, et ejusdem vivum membrum fiat.
Tunc
dicat Sacerdos, Oremus.
OMNIPOTENS
sempiterne Deus, qui pro magna misericordia tua Noe et familiam
ejus in arca conservasti, ne in aquis perirent; et filios Israel,
populum tuum, in spe per Mare Rubrum deduxisti, eo figurans
sacrosanctum tuum Baptismum: et per Baptismum in fluvio Jordane
dilectissimi Filii tui Jesu Christi aquam in mysticam peccati
ablutionem sanctificasti; Rogamus te per infinitas misericordias
tuas, ut hunc infantem benignus respicias, et Spiritu Sancto
laves et sanctifices; quatenus ab ira tua liberatus, in arcam
Ecclesiæ Christi admittatur; et fide constans, spe lætus,
charitate radicatus, hujusce mundi inquieti fluctus ita transeat,
ut ad patriam vitæ sempiternæ tandem perveniat, ibi
tecum regnaturus in sæcula sæculorum; per Jesum
Christum Dominum nostrum. Amen.
OMNIPOTENS
Deus, immortale præsidium omnium postulantium, liberatio
supplicum, vita credentium, resurrectio mortuorum: Te invocamus
pro hoc infante, ut ad sanctum tuum Baptismum accedens,
remissionem peccatorum spirituali regeneratione consequatur.
Accipe eum, Domine, sicut per dilectum Filium tuum pollicitus es,
dicens, Petite et accipietis, quærite et invenietis,
pulsate et aperietur vobis. Ita nunc nobis petentibus, quod
petimus concede; liceat nobis quod quærimus invenire: nobis
januam pande pulsantibus: ut hic infans æternum cœlestis
lavacri tui beneficium consecutus, sempiterna regna per Christum
Dominum nostrum promissa percipiat. Amen.
|
|
Deinde
populo se erigente, dicat Sacerdos,
Audite
verba Evangelii per Sanctum Marcum scripta, in capite decimo, ad
versum tredecimum.
OFFEREBANT
Christo parvulos, ut tangeret illos: discipuli autem
comminabantur offerentibus. Quos cum videret Jesus, indigne
tulit, et ait illis, Sinite parvulos venire ad me, et ne
prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. Amen dico vobis,
Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in
illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos,
benedicebat eos.
Perlecto
Evangelio, de ejus verbis Minister populum hisce sequentibus
breviter adhortetur.
AUDIVISTIS,
dilectissimi, in hoc Evangelio verba Christi Salvatoris, jubentis
parvulos sibi offerri, reprehendentis illos qui eos a se
arcebant, et hortantis omnes homines ut imitentur eorum
innocentiam. Intelligitis quomodo per id quod exterius gessit
suam erga eos benevolentiam indicavit: nam brachiis suis eos
complexans, super eos manus imposuit, et eos benedixit. Ne
dubitetis igitur, verum firmiter credite, eum non minus benigne
accepturum hunc qui adest infantem, brachiis misericordiæ
suæ complexurum esse, et beneficium vitæ æternæ,
regnique sui sempiterni communionem, ei collaturum. Quamobrem
nos, per hoc certiores facti illius benignitatis, quam Pater
noster cœlestis erga hunc infantem per Jesum Christum
Filium suum declaravit; nec dubitantes quin ei pergratum sit quod
nos ex officio charitatis hunc infantem ad sanctum ejus Baptismum
obtulerimus, gratias ei pie ac fideliter referamus, dicentes,
OMNIPOTENS
sempiterne Deus, Pater cœlestis, gratias tibi suppliciter
agimus, quod ad gratiæ tuæ agnitionem, et ad fidem
erga te, nos vocare dignatus es. Hanc agnitionem, quæsumus,
in nobis adauge, hanc fidem in perpetuum confirma. Da huic
infanti Spiritum Sanctum tuum, quo regeneretur, et hæres
fiat æternæ salutis; per Jesum Christum Dominum
nostrum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti,
nunc et per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Deinde
Sacerdos Patrinos et Matrinas in hanc formam alloquatur.
DILECTISSIMI,
hunc infantem huc attulistis, ut baptizetur: orastis ut Dominus
noster Jesus Christus eum accipere, a peccatis absolvere, et
Spiritu Sancto sanctificare, eique regnum cœlorum et vitam
æternam tribuere dignetur. Audivistis præterea
Dominum nostrum Jesum Christum in Evangelio promisisse, se hæc
omnia quæ rogastis concessurum: quam promissionem ipse pro
parte sua certissime præstabit. Quamobrem, hac a Christo
promissione facta, hunc infantem etiam oportet pro parte sua per
vos fidejussores spondere (donec ad eam ætatem pervenerit
qua ipse pro se hoc idem valeat suscipere) se diabolo et omnibus
ejus operibus abrenuntiaturum, verbo Dei sancto constanter
crediturum, et mandata ejus obedienter servaturum. Hæc
itaque interrogo:
|
Gospel
|
Abrenuntias,
in nomine hujus infantis, diabolo et omnibus ejus operibus, inani
pompæ et gloriæ mundi, et omnibus ejus cupiditatibus,
cum carnis concupiscentiis, adeo ut eas sequi vel ab eis duci te
non sis permissurus? Resp.
Abrenuntio iis omnibus. Minister.
Credis in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem cœli et
terræ? Et in Jesum Christum Filium
ejus unigenitum, Dominum nostrum? Eumque conceptum esse de
Spiritu Sancto, natum ex Maria Virgine; passum sub Pontio Pilato,
crucifixum, mortuum, et sepultum: descendisse ad inferos, et
tertia die resurrexisse; ascendisse ad cœlos, et sedere ad
dexteram Dei Patris omnipotentis; et inde venturum esse in fine
sæculi, judicare vivos et mortuos?
Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam,
sanctorum Communionem, remissionem peccatorum, carnis
resurrectionem, et vitam æternam post mortem?
Resp. Hæc omnia firmissime
credo. Minister.
Vis baptizari in hac fide? Resp.
Volo. Minister.
Servabis igitur obedienter Dei sanctam voluntatem et mandata, et
in iis ambulabis omnibus diebus vitæ tuæ?
Resp. Hoc faciam.
Deinde
dicat Sacerdos:
CONCEDE,
misericors Deus, ut vetus Adam in hoc infante ita sepeliatur, ut
in eodem novus resurgat. Amen.
Concede ut in eo moriatur omne quod carnis est, vivat et crescat
omne quod Spiritus. Amen. Concede ut
potestatem et vim habeat vincendi, ac triumphandi, de diabolo,
mundo, et carne. Amen. Concede ut
quicunque hic per ministerii nostri officium tibi consecratur
cœlestibus etiam virtutibus ornetur, et æterna præmia
consequatur, per misericordiam tuam, Domine Deus, qui es
benedictus, et vivis, et omnia regis, per omnia sæcula
sæculorum. Amen.
|
Questions
|
OMNIPOTENS
sempiterne Deus, cujus Filius dilectissimus Jesus Christus in
remissionem peccatorum nostrorum, de latere suo pretiosissimo et
aquam et sanguinem profudit ; et discipulis suis jussit ut euntes
docerent omnes gentes, baptizantes eos In Nomine Patris, et
Filii, et Spiritus Sancti; Respice, quæsumus, populi tui
supplicationes; hanc aquam in mysticam peccati ablutionem
sanctifica; et tribue ut hic infans nunc in ea baptizandus tuæ
gratiæ plenitudinem consequatur, et in numero filiorum
tuorum fidelium et electorum semper permaneat; per Jesum Christum
Dominum nostrum. Amen.
Deinde
accipiat Sacerdos infantem in manus suas, et dicat ad Patrinos et
Matrinas,
Date
nomen huic infanti.
|
Blessing
of the water
|
Postea
eum nomine quod dederint appellans, caute et prudenter in aquam
immergat (si affirmaverint infantem id bene ferre posse) dicens.
N.
EGO te baptizo In
Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
At
si debilem esse infantem affirmaverint, satis erit super eum
aquam fundere, et simul verba supradicta proferre,
N.
EGO te baptizo in
Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Deinde
dicat Sacerdos,
*Hic
sacerdos in fronte Infantis Crucem faciat.
|
ACCIPIMUS
hunc infantem in societatem gregis Christi, eumque signo Crucis
signamus,* in signum quod posthac non erubescet Christi crucifixi
fidem confiteri, et sub ejus vexillo contra peccatum, mundum, et
diabolum viriliter pugnare, et Christi fidelis miles et servus ad
vitæ suæ finem permanere. Amen.
Deinde
dicat Sacerdos,
QUANDOQUIDEM
nunc, fratres dilectissimi, hic infans est regeneratus, et in
Christi Ecclesiæ corpus insitus, agamus gratias Deo
Omnipotenti pro his beneficiis; et uno animorum consensu ei
supplicemus, ut hic infans reliquam vitam suam secundum hoc
initium peragat.
|
The
Baptism
|
Deinde
dicatur, omnibus genu flexis;
PATER
noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita
nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos
inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.
Deinde
dicat Sacerdos.
GRATIAS
ex animo tibi agimus, Pater misericors, quia hunc infantem
Spiritu Sancto tuo regenerare, filiis tuæ adoptionis
annumerare, et sanctæ Ecclesiæ tuæ incorporare
dignatus es. Et supplices te rogamus, ut iste mortuus peccato,
justitiæ vivens, et cum Christo in mortem ejus consepultus,
veterem hominem crucifigat, et totum corpus peccati destruat; et
ut, quemadmodum Filii tui mortis factus est particeps, ita etiam
fiat resurrectionis; quatenus tandem cum reliqua sancta Ecclesia
tua, sempiternum regnum tuum hæreditate percipiat; per
Christum Dominum nostrum. Amen.
Deinde,
omnibus sese erigentibus, Sacerdos Patrinos et Matrinas verbis
sequentibus adhortetur.
|
Lord's
Prayer
|
QUONIAM
hic infans per vos sponsores suos pro misit se diabolo et omnibus
ejus operibus abrenuntiaturum esse, crediturum in Deum, et
serviturum ei; recordandum est vobis, vestrum esse officium huic
infanti ita consulere, ut (cum primum pro ejus ætate fieri
possit) discat quam solenni voto et promisso se per vos hic
obstrinxerit. Quod ut exactius intelligat, oportebit vos hortari
eum ad conciones audiendas; et præcipue curare ut discat
vulgari sermone Symbolum, Orationem Dominicam, et Decalogum, et
cætera quæ Christianus homo pro salute animæ
suæ et scire et credere debet; præterea, ut hic
infans honeste educetur ad vitam pie et Christiane degendam; dum
illud semper recordetur, nobis in Baptismo professionem nostram
significari; quæ quidem nihil aliud est, quam ut Christi
Salvatoris nostri exemplum sequamur, et ejus similes fiamus;
quatenus, sicut ille pro nobis mortuus est et resurrexit, ita nos
qui baptizati sumus peccato moriamur, et justitiæ
resurgamus, semper mortificantes omnem nostræ affectum
pravitatis, et quotidie proficientes in omni virtute et pietate.
Deinde
hæc adjiciat dicens,
OPORTET
vos curare adducendum hunc infantem ad Episeopum, ut ab eo
confirmetur, cum primum Symbolum, Orationem Dominicam, et
Decalogum vulgari sermone recitare poterit, et præterea
Catechismo ab Ecclesia ad hunc usum edito institutus fuerit.
Certum
est ex verbo Dei, infantes baptizatos, si moriantur antequam
peccatum actuale admiserint, procul dubio salvos fieri.
Ut de usu Signi Crucis in Baptismo omnis scrupulus cuilibet
eximatur, veram istius cærimoniæ explicationem, et
rationem ejus retinendæ, in Canone XXXo primum in anno
MDCIV. edito, reperiræ licet.
|
Exhortation
|
Ordo
Baptismi Privati Parvulorum
IN
DOMIBUS
Omnes
Parochi populum siepe admoneant, ne Baptismum infantium ultra
Dominicam primam vel secundam postquam nati fuerint, aut alium
saltem festum diem, si quis intervenerit, differant, nisi ob
gravem et rationabilem causam a Parocho apprabandam.
Admoneant
etiam parochianos suos, ne sine gravi causa et necessitate
infantes domi baptizandos curent. At cum id necessitas requirat,
Baptismus hoc modo administretur.
Primum
Parochus, seu, eo absente, alius quilibet Minister legitimus qui
arcessi possit, cum iis qui adsunt Deum invocet, Orationem
Dominicam dicens, et Orationes ex illis Ordini Publici Baptismi
supra assignatis, quot pro temporis et instantis necessitatis
ratione recitare possint. Deinde, cum aliquis qui adest nomen
infanti dederit, Minister super eum aquam .infundat, dicens hæc
verba;
|
The
Ministration of Private Baptism of Children in Houses
|
N.
EGO te baptizo In
Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Deinde,
omnibus genuflexis, Minister Deo gratias agat, dicens,
GRATIAS
ex animo tibi agimus, Pater misericors, quia hunc infantem
Spiritu Sancto tuo regenerare, in filium tuæ adoptionis
suscipere, et sanctæ Ecclesiæ tuæ incorporare
dignatus es. Et supplices te rogamus, ut quemadmodum Filii tui
mortis jam factus est particeps, ita etiam fiat resurrectionis;
et tandem cum reliquis Sanctis tuis sempiternum regnum tuum
hæreditate percipiat; per eundem Filium tuum Jesum Christum
Dominum nostrum. Amen.
Nec
dubitaridum est, quin infans ita baptizatus rite et sufficienter
baptizatus sit, et non debeat iterum baptizari. Attamen si postea
diutius vivat, convenit eum in Ecclesiam adduci, quo, si Minister
ejusdem parochiæ infantem baptizaverit, populus certior
fiat de vera Baptismi forma ad eo privatim usurpata. Quo in casu
ita dicat,
CERTIORES
facio vos, me rite et secundum ordinem ab Ecclesia præscriptum,
tempere illo et loco illo, coram pluribus testibus hunc
infantem baptizasse.
At
si infans ab alio Ministro legitimo baptizatus fuerit, Minister
parochiæ in qua natus est, aut baptizatus, examinatione
facta, an legitime baptizatus fuerit, necne, experiatur. Quo in
casu si ii qui infantem in ecclesiam adduxerint eundem jam
baptizatum esse respondeant, Minister eos ulterius percontetur,
dicens:
A
QUO baptizatus
est hic infans? Quo præsente
baptizatus est hic infans? Quia accidere
potest, nonnulla huic Sacramento essentialiter necessaria propter
timorem aut festinationem, urgente tali necessitate, prætermitti,
igitur ulterius hoc vos interrogo; Qua
materia baptizatus est hic infans? Quibus
verbis baptizatus est hic infans?
Et
si Minister ex responsionibus infantem offerentium perspiciet,
omnia modo debito facta esse; infantem non denuo baptizet, sed
tanquam veræ Christianorum societati jam aggregatum
suscipiat, dicens:
CERTIORES
facio vos, omnia de Baptismo hujus infantis rite et debito ordine
facta esse; qui in peccato originali et sub ira Dei natus, jam
per lavacrum Regenerationis in Baptismo, in numerum filiorum Dei
et hæredum vitæ æternæ est assumptus.
Dominus enim noster Jesus Christus talibus parvulis gratiam et
misericordiam suam non denegat, sed eos ad se benignissime
advocat quod etiam in nostram consolationem sanctum Evangelium
his verbis attestatur.
|
Baptism
|
S.
Marci x. 13.
OFFEREBANT
Christo parvulos, ut tangeret illos: discipuli autem
comminabantur offerentibus. Quos cum videret Jesus, indigne
tulit, et ait illis, Sinite parvulos venire ad me, et ne
prohibueritis eos; talium enim est regnum Dei. Amen dico vobis,
Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in
illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos,
benedicebat eos.
Perlecto
Evangelio, de ejus verbis Minister populum hisce sequentibus
breviter adhortetur.
AUDISTIS,
dilectissimi, in hoc Evangelio verba Christi Salvatoris, jubentis
parvulos sibi offerri, reprehendentis illos qui eos arcebant, et
hortantis omnes homines ut imitentur eorum innocentiam.
Intelligitis quomodo per id quod exterius gessit suam erga eos
benevolentiam indicavit; nam brachiis suis eos complexans, super
eos manus imposuit, et eos benedixit. Ne dubitetis igitur, verum
firmiter credite, eum non minus benigne hunc infantem accepisse,
et brachiis misericordiæ suæ esse complexum; et sicut
in sancto verbo suo pollicitus est, beneficium vitæ æternæ,
regnique sui sempiterni communionem,ei collaturum. Quamobrem nos,
per hoc certiores facti illius benignitatis, quam Pater noster
cœlestis erga hunc infantem per Jesum Christum Filium suum
declaravit, gratias ei pie ac fideliter referamus, et orationem
illam dicamus quam Dominus noster ipse docuit.
|
Gospel
|
PATER
noster, qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita
nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos
inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.
OMNIPOTENS
sempiterne Deus, Pater cœlestis, gratias tibi suppliciter
agimus, quod ad gratiæ tuæ agnitionem, et ad fidem
erga te, nos vocare dignatus es. Hanc agnitionem, quæsumus,
in nobis adauge, hanc fidem in perpetuum confirma. Da huic
infanti Spiritum Sanctum tuum; ut per Dominum nostrum Jesum
Christum renatus, et æternæ salutis hæres
factus, in servitio tuo permaneat, et promissa tua consequatur;
per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum
vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, et nunc et
per omnia sæcula sæculorum. Amen.
|
Lord's
Prayer
|
Deinde
Sacerdos quierat infantis nomen; quo per Patrinos et Matrinas
prolato, dicat Minister;
ABRENUNTIAS,
in nomine hujus infantis, diabolo et omnibus ejus operibus, inani
pompæ et gloriæ hujus mundi, et omnibus ejus
cupiditatibus, cum carnis concupiscentiis, adeo ut eas sequi vel
ab eis duci te non sis permissurus? Resp.
Abrenuntio eis omnibus. Minister.
Credis in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem cœli et
terræ? Et in Jesum Christum Filium
ejus unigenitum, Dominum nostrum? Eumque conceptum esse de
Spiritu Sancto, natum ex Maria Virgine; passum sub Pontio Pilato,
crucifixum, mortuum, et sepultum: descendisse ad inferos, et
tertia die resurrexisse; ascendisse ad cœlos, et sedere ad
dexteram Dei Patris Omnipotentis; et inde venturum esse in fine
sæculi, judicare vivos et mortuos?
Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam,
sanctorum Communionem, remissionem peccatorum, carnis
resurrectionem, et vitam æternam post mortem?
Resp. Hæc omnia firmissime
credo. Minister.
Servabis igitur obedienter Dei sanctam voluntatem et mandata, et
in eis ambulabis omnibus diebus vitæ tuæ?
Resp. Hoc faciam.
Deinde
dicat Sacerdos,
*Hic
sacerdos in fronte Infantis Crucem faciat.
|
ACCIPIMUS
hunc infantem in societatem gregis Christi, eumque signo Crucis
signamus,* in signum quod posthac non erubescet Christi crucifixi
fidem confiteri, et sub ejus vexillo contra peccatum, mundum, et
diabolum, viriliter pugnare, et Christi fidelis miles et servus
ad vitæ suæ finem permanere. Amen.
Deinde
dicat Sacerdos,
QUANDOQUIDEM
nunc, fratres dilectissimi hic infans per Baptismum est
regeneratus, et in Christi Ecclesiæ corpus insitus, agamus
gratias Deo Omnipotenti pro his beneficiis, et uno animorum
consensu ei supplicemus, ut reliquam vitam suam secundum hoc
initium peragat.
Deinde
dicat Sacerdos,
GRATIAS
ex animo tibi agimus, Pater misericors, quia hunc infantem
Spiritu Sancto tuo regenerare, in filium tuæ adoptionis
suscipere, et in sanctæ Ecclesiæ tuæ
incorporare dignatus es. Et supplices te rogamus, ut iste mortuus
peccato, justitiæ vivens, et cum Christo in mortem ejus
consepultus, veterem hominem crucifigat, et totum corpus peccati
destruat; et ut, quemadmodum Filii tui mortis factus est
particeps, ita etiam fiat resurrectionis; quatenus tandem cum
reliqua sancta Ecclesia tua, sempiternum regnum tuum hæreditate
percipiat; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
|
Questions
|
Deinde,
omnibus sese erigentibus, Minister Patrinos et Matrinas verbis
sequentibus adhortetur.
QUONIAM
hic Infans per vos sponsores suos promisit, se diabolo et omnibus
ejus operibus abrenuntiaturum, crediturum in Deum, et serviturum
ei; recordandum est vobis, vestrum esse officium huic infanti ita
consulere, ut (cum primum pro ejus ætate fieri possit)
discat quam solenni voto et promisso se per vos obstrinxerit.
Quod ut exactius intelligat, oportebit vos hortari eum ad
conciones audiendas; et præcipue curare ut discat vulgari
sermone Symbolum, Orationem Dominicam, et Decalogum, et cætera
quæ Christianus homo pro salute animæ suæ et
scire et credere debet; præterea, ut hic infans honeste
educetur ad vitam pie et Christiane degendam; dum illud sernper
recordetur, nobis in Baptismo professionem nostram significari;
quæ quidem nihil aliud est, quam ut Christi Salvatoris
nostri exemplum sequamur, et ejus similes fiamus; quatenus, sicut
ille pro nobis mortuus est et resurrexit, ita nos qui baptizati
sumus peccato moriamur, et justitiæ resurgamus, semper
mortificantes omnem nostræ affectum pravitatis, et quotidie
proficientes in omni virtute et pietate.
|
Exhortation
|
Si
autem ii qui infantem ad Ecclesiam adduxerint Sacerdotis
quæstionibus responsa tam incerta dederint, ut non constet
infantem aqua baptizatum fuisse, In
nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti (quæ
sunt Baptismi essentiales), Sacerdos eum baptizet sub forma
Baptismi Publici parvulorum supra præscripta; nisi quod,
dum Infantem in Fontem immergat, hæc verba proferat,
SI
nondum baptizatus es, N. Ego te baptizo In Nomine Patris, et
Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
|
Conditional
Baptism
|
Ordo
Baptismi Adultorum,
QUI
PRO SEIPSIS SPONDERE POSSUNT.
Cum
adulti baptizandi sunt, parentes eorum, aut aliæ prudentes
personæ, id Episcopo, aut cuidam ab eo ad hanc rem
deputato, saltem ante septimum diem indicent; quo accuratior
examinatio fiat, utrum religionis Christianæ rudimentis
satis fuerint imbuti; et admoneantur ipsi ut precibus et jejuniis
ad hoc sanctum Sacramentum accipiendum se præparent.
Qui
si satis parati visi fuerint, adsint Patrini et Matrinæ
(congregato populo in Dominica seu Festo ad id designato) ut eos
ad Fontem sistant, statim post secundam Lectionem, sive ad
Matutinas sive ad Vesperas, prout Parocho placuerit.
Adstantes
autem Sacerdos interroget, utrum ex illis ibi præsentibus
ulli baptizati fuerint, necne. Quod si negaverint, dicat
Sacerdos,
DILECTISSIMI,
quoniam omnes homines in peccato concipiuntur et nascuntur (et
quod natum est ex carne caro est), et qui in carne sunt Deo
placere non possunt, sed in peccatis vivunt, et multas actuales
prævaricationes admittunt; et Salvator noster Christus
dicit, Nemo potest introire in regnum Dei, nisi regeneratus
fuerit, et renatus ex aqua et Spiritu Sancto; obsecro vos ut
invocetis Deum Patrem, per Dominum nostrum Jesum Christum, ut pro
largitate misericordiæ suæ istis id concedat quod ex
natura habere nequeunt; scilicet, ut aqua et Spiritu Sancto
baptizentur, et in sanctam Ecclesiam Christi admittantur, et
ejusdem viva membra fiant.
Deinde
dicat Sacerdos, Oremus.
(Et
hic totus Populus genua flectat.)
OMNIPOTENS
sempiterne Deus, qui pro magna misericordia tua Noe et familiam
ejus in arca conservasti, ne in aquis perirent; et filios Israel,
populum tuum, in spe per Mare Rubrum deduxisti, eo figurans
sacrosanctum tuum Baptismum; et per Baptismum in fluvio Jordane
dilectissimi Filii tui Jesu Christi, aquæ elementum in
mysticam peccati ablutionem sanctificasti Rogamus te per
infinitas misericordias tuas, ut istos famulos tuos benignus
respicias et Spiritu Sancto laves et sanctifices; quatenus ab ira
tua liberati, in arcam Ecclesiæ Christi admittantur; et
fide constantes, spe læti, charitate radicati, hujusce
mundi inquieti fluctus ita transeant, ut ad patriam vitæ
sempiternæ tandem perveniant, ibi tecum regnaturi in sæcula
sæculorum; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
OMNIPOTENS
Deus, immortale præsidium omnium postulantium, liberatio
supplicum, vita credentium, et resurrectio mortuorum: Te
invocamus pro istis, ut ad sanctum tuum Baptismum accedentes,
remissionem peccatorum spirituali regeneratione consequantur.
Accipe eos, Domine, sicut per dilectum Filium pollicitus es,
dicens, Petite et accipietis, quærite et invenietis,
pulsate et aperietur vobis. Ita nunc nobis petentibus quod
petimus concede; liceat nobis quod quærimus invenire;
nobis, januam pande pulsantibus; ut isti, æternum cœlestis
lavacri tui beneficium consecuti, sempiterna regna per Christum
Dominum nostrum promissa percipiant. Amen.
|
The
Ministration of Baptism to Such as are of Riper Years
|
Deinde,
populo se erigente, dicat Sacerdos,
Audite
verba Evangelii per Sanctum Joannem scripta, in capite decimo, ad
versum primum.
ERAT
autem homo ex Pharismis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei, Rabbi, scimus quia a Deo
venisti magister; nemo enim potest hæc signa facere quæ
tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Jesus, et dixit ei,
Amen, amen, dico tibi, Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest
videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus, Quomodo potest homo
nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ
iterato introire, et nasci? Respondit Jesus, Amen, amen, dico
tibi, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non
potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est;
et quod natum est ex Spiritu, Spiritus est. Non mireris quia dixi
tibi, oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem
ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis
qui natus est ex Spiritu.
|
Gospel
|
Postea
hanc Exhortationem recitet.
AUDISTIS,
dilectissimi, in hoc Evangelio Christum Salvatorem diserte
affirmantem, quod nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu,
non possit introire in regnum Dei. Et per hoc intelligere
potestis, quam necessarium sit, modo obtineri possit, hoc
Sacramentum. Simili modo, cum jam in cœlos ascensurus erat,
(sicut in ultimo Evangelii Sancti Marci capite legimus,)
discipulis suis præcepit, dicens, Euntes in mundum
universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Qui
crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non
crediderit, condemnabitur. Quod etiam nobis magnum ostendit quo
per Baptismum fruimur beneficium. Quamobrem Sanctus Petrus
Apostolus, cum post ejus primam Evangelii prædicationem,
multi compuncti sunt corde, et dixerunt ad eum et ad reliquos
Apostolos, Quid faciemus, viri fratres? respondit et ad illos,
Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque
vestrum in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus
Sancti. Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus
qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Aliis
etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos,
dicens; Salvamini a generatione ista prava. Nam (sicut idem
Apostolus alio loco testatur) et nos nunc salvos facit Baptisma,
(non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ
interrogatio in Deum,) per resurrectionem Jesu Christi. Ne
dubitetis igitur, verum firmiter credite, eum istos qui adsunt,
vere pœnitentes, et ad se per fidem accedentes, benigne
accepturum esse, remissionem peccatorum eis concessurum, et
Spiritum Sanctum largiturum; immo beneficium vitæ æternæ,
et regni sui sempiterni communionem, eis collaturum. Quamobrem
nos per hoc certiores facti illius benignitatis, quam Pater
noster cœlestis erga istos per Jesum Christum Filium suum
declaravit, gratias ei pie ac fideliter referamus, dicentes,
OMNIPOTENS
æterne Deus, Pater cœlestis, gratias tibi suppliciter
agimus, quod ad gratiæ tuæ agnitionem, et ad fidem
erga te, nos vocare dignatus es. Hanc agnitionem, quæsumus,
in nobis adauge, hanc fidem in perpetuum confirma. Da istis
Spiritum Sanctum tuum, quo regenerentur, et hæredes fiant
æternæ salutis; per Jesum Christum Dominum nostrum,
qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, nunc et per
omnia sæcula sæculorum. Amen.
Deinde
Sacerdos baptizandos ita alloquatur:
DILECTISSIMI,
qui huc ideo advenistis ut sanctum Baptismum accipiatis,
audivistis congregationem exorantem ut Dominus noster Jesus
Christus vos accipere et benedicere, a peccatis vestris
absolvere, et vobis regnum cœlorum et vitam sempiternam
concedere dignetur. Audivistis præterea Dominum nostrum
Jesum Christum in verbo suo sancto promisisse, se hæc omnia
quæ rogastis concessurum; quam promissionem ipse pro parte
sua certissime præstabit. Quamobrem hac promissione a
Christo facta, vos etiam oportet pro parte vestra, coram hisce
testibus vestris et hac tota congregatione, spondere vos diabolo
et omnibus ejus operibus abrenuntiaturos, verbo Dei sancto
constanter credituros, et mandata ejus obedienter servaturos.
|
Exhortation
|
Deinde
Sacerdos singulis baptizandis has sequentes quiestiones proponat.
ABRENUNTIAS
diabolo et omnibus ejus operibus, inani pompæ et gloriæ
mundi, et omnibus ejus cupiditatibus, cum carnis concupiscentiis,
adeo ut eas sequi, vel ab eis duci, te non sis permissurus?
Resp. Abrenuntio illis omnibus.
Qu. Credis in Deum Patrem
omnipotentem, Creatorem cœli et terræ?
Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum Dominum nostrum?
Eumque conceptum esse de Spiritu Sancto, natum ex Maria Virgine,
passum sub Pontio Pilato, crucifixum, mortuum, et sepultum;
descendisse ad inferos, et tertia die resurrexisse; ascendisse ad
cœlos, et sedere ad dexteram Dei Patris Omnipotentis, et
inde venturum esse in fine sæculi, judicare vivos et
mortuos? Credis et in Spiritum Sanctum,
sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum Communionem, remissionem
peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam post
mortem? Resp.
Hæc omnia firmissime credo. Qu.
Vis baptizari in hac fide? Resp.
Volo. Qu.
Servabis igitur obedienter sanctam Dei voluntatem et mandata, et
in iis ambulabis omnibus diebus vitæ tuæ?
Resp. Hoc ut faciam, Deo adjuvante,
operam dabo.
Deinde
dicat Sacerdos,
CONCEDE,
misericors Deus, ut vetus Adam in istis ita sepeliatur, ut in eis
novus resurgat. Amen. Concede ut in
eis moriatur omne quod carnis est, vivat et crescat omne quod
Spiritus. Amen. Concede ut
potestatem et vim habeant vincendi, ac triumphandi, de diabolo,
mundo, et carne. Amen. Concede ut
isti, per ministerii nostri officium tibi consecrati, cœlestibus
etiam virtutibus ornentur, et æterna præmia
consequantur, per misericordiam tuam, Domine Deus, qui es
benedictus, et vivis, et omnia regis, per omnia sæcula
sæculorum. Amen.
OMNIPOTENS
sempiterne Deus, cujus Filius dilectissimus Jesus Christus, in
remissionem peccatorum nostrorum, de latere suo pretiosissimo et
aquam et sanguinem profudit, et discipulis suis jussit ut euntes
docerent omnes gentes, baptizantes eos In Nomine Patris, et
Filii, et Spiritus Sancti; Respice, quæsumus, populi tui
supplicationes; hanc aquam in mysticam peccati ablutionem
sanctifica; et tribue ut isti nunc in ea baptizandi tuæ
gratiæ plenitudinem consequantur, et in numero filiorum
tuorum fidelium et electorum semper permaneant; per Jesum
Christum Dominum nostrum. Amen.
Deinde
Sacerdos unius cujusque baptizandi dexteram apprehendat, et eum
juxta Fontem quomodo convenientius sibi visum fuerit statuens,
Patrinos et Matrinas nomen ejus interroget; et postea eum in
aquam immergat, aut super eum aquam fundat, dicens,
|
Questions
|
N.
Ego te baptizo In
Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Deinde
dicat Sacerdos,
*Hic
sacerdos in fronte baptizati Crucem faciet.
|
ACCIPIMUS
hunc infantem in societatem gregis Christi, eumque Crucis signo *
signamus, in signum quod posthac non erubescet Christi crucifixi
fidem confiteri, et sub ejus vexillo contra peccatum, mundum, et
diabolum viriliter pugnare, et Christi fidelis miles et servus ad
vitæ suæ finem permanere. Amen.
Deinde
dicat Sacerdos,
QUANDOQUIDEM
nunc, fratres dilectissimi, isti regenerati sunt, et in Christi
Ecclesiæ corpus insiti, agamus gratias Deo Omnipotenti pro
his beneficiis, et uno animorum consensu ei supplicemus, ut
reliquam vitam suam secundum hoc initium peragant.
Deinde
dicatur, omnibus genuflexis, Oratio Dominica.
|
Baptism
|
PATER
noster, qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita
nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos
inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.
GRATIAS
suppliciter tibi agimus, Pater cœlestis, quod ad gratiæ
tuæ agnitionem, et ad fidem erga te, nos vocare dignatus
es. Hanc agnitionem, quæsumus, in nobis adauge, hanc fidem
in perpetuum confirma. Da istis Spiritum Sanctum tuum; ut nunc
per Dominum nostrum Jesum Christum renati, et æternæ
salutis hæredes facti, in servitio tuo permaneant, et
promissa tua consequantur; per eundem Dominum Jesum Christum
Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem
Spiritus Sancti, per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Deinde
omnibus sese erigentibus, Sacerdos hanc Exhortationem proferat,
Patrinos et Matrinas primum alloquens.
QUONIAM
isti coram vobis promiserunt, se diabolo et omnibus ejus operibus
abrenuntiaturos, credituros in Deum, et servituros ei;
recordandum est vobis, vestrum esse officium eos admonere de
solenni voto et promisso quibus coram populo hic congregato, et
præcipue coram vobis, testibus suis delectis, jam se
obstrinxerint. Necnon vos oportet eos hortari ut summa diligentia
se curent sancto Dei verbo erudiendos; quatenus crescant in
gratia et in cognitione Domini nostri Jesu Christi, et sobrie,
juste, et pie vivant in hoc sæculo.
Deinde
ad recentes baptizatos sermonem suum convertens, pergat;
VOS
etiam, qui nunc per Baptismum Christum induistis, ex officio
debetis, Dei et lucis filii per fidem in Jesum Christum facti,
secundum vocationem vestram Christianam, et sicut decet filios
lucis, ambulare; hoc illud recordantes, nobis in Baptismo
professionem nostram significari; quæ quidem nihil aliud
est, quam ut Christi Salvatoris exemplum sequamur, et ejus
similes fiamus; quatenus sicut ille pro nobis mortuus est et
resurrexit, ita nos qui baptizati sumus peccato moriamur, et
justitiæ resurgamus; semper mortificantes omnem nostræ
affectum pravitatis, et quotidie proficientes in omni virtute et
pietate.
Conveniens
est, unumquemque hoc modo baptizatum ab Episcopo, cum primum id
fieri possit, confirmari; quatenus ad sacram Communionem
admittatur.
Si
aliqui in infantia sua non baptizati antea baptizandi offerantur
quam ad ætatem intelligentiæ pervenerint, in qua pro
seipsis valeant spondere; satis sit Publici, seu, modo maxime
periclitentur, Privati Infantium Baptismi ordinem usurpare;
dummodo pro verbo Infans verbum puer vel persona,
prout occasio postulet, substituatur.
|
Lord's
Prayer
|