Confirmatio
Puerorum,
cui
insertus est Catechismus.
Ut
Confirmatio administretur cum fructu, et ad ædificationem eorum, qui eam
recipiunt, juxta doctrinam Sancti Pauli, qui præcipit, ut omnia fiant
in Ecclesia ad ædificationem, commodum videtur, ut nemo posthac confirmetur,
nisi qui lingua materna possit recitare articulos fidei, Precationem Dominicam,
et Decalogum, et respondere ad quæstiones in hac brevi Catechesi propositas,
cum de aliqua interrogati fuerint ab Episcopo, vel alio designato ab ipso.
Hoc ut statueremus, monemur his rationibus.
Primo, ut pueri propriam fidem confiteantur, et se ratam habere testentur
confessionem, quam Patrini eorum nomine facerunt in Baptismo, et ut ipsimet
proprio ore atque consensu coram Ecclesia confirmare et rata habere ea
possint; et promittant se per gratiam Dei omnia illa velle fideliter præstare,
quæ proprio ore profitentur.
Deinde, quia Confirmatio adhibetur baptisatis per impositionem manuum,
et precem publicam, ut recipiant donum fortitudinis ad resistendum omnibus
tentationibus, et assultibus carnis, mundi, et Diaboli, placuit illo tempore
exhiberi, quo per ætatem experiri possunt, quænam sint illæ tentationes,
per quas sollicitantur ad peccatum.
Tertio, quia hoc convenit cum institutione primitivæ Ecclesiæ, quæ decrevit,
eos tantum esse confirmandos, qui erant adulta ætate, ut illi sufficienter
edocti in Christiana religione aperte profiterentur suam propriam fidem,
et promitterent obedientiam Deo.
Et ne quis putet, noxiam esse pueris dilationem Confirmationis usque dum
adoleverint, is certo sciat ex manifesto verbo Dei pueros post Baptismum
habere omnia necessaria ad salutem, et absque dubio servandos esse.
|
Confirmation,
Wherein is Contained a Catechism for Children |
Catechesis,
qua Puer Institutur
priusquam
ad Confirmationem producitur.
Quod est tibi nomen? Responsio. .N. vel N.
Quæstio. Quis indidit tibi hoc nomen? Responsio.
Patrini, in Baptismo, quo factus sum membrum Christi, Filius Dei, et hæres
vitæ æternæ.
Quæstio. Quid promiserunt pro te Compatres et Commatres?
Responsio. Tria meo nomine polliciti sunt.
Primum, quod renunciarem Diabolo, mundo, et carnalibus
concupiscentiis.
Deinde, ut crederem omnes Articulos Fidei Christianæ.
Tertio, quod vellem obsequi præceptis Dei, et ei servire
in sanctitate et justitia, omnibus diebus vitæ meæ.
Quæstio. Nonne putas te esse astrictum ut credas atque
facias illa, quæ ipsi tuo nomine promiserunt?
Responsio. Ita certe : atque id Dei auxillo sum facturus;
et gratiam ago ex animo cœlesti Patri, qui me ad hanc gratium
per Dominum nostrum Jesum Christum vocavit, eumque toto pectore precor,
ut porro largiatur mihi gratiam, ut in ea perseverem usque ad finem
vitæ.
Quæstio. Recita articulos Fidei. |
A
Catechism, That Is to Say, an Instruction to Be Learned of Every Child before
He Be Broght to Be Confirmed of the Bishop |
Resp. Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem
cœli et terræ. Et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum
nostrum. Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine.
Passus sub Pontio Pilato : crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit
ad inferna. Tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad cœlos, sedet
ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos
et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum. Sanctam Ecclesiam Catholicam.
Sanctorum communionem. Remissionem peccatorum. Carnis resurrectionem.
Et vitam æternam. Amen.
Qu. Quid præcipue didicisti ex his articulis
Fidei?
Resp. Primum, didici credere in Deum Patrem,
qui creavit cœlum et terram.
Deinde in Deum Filium, qui me redemit, et totum genus
humanum.
Tertio, in Spiritum Sanctum, qui me sanctificat, et
universum electum populum Dei.
Qu. Cum responderis, Patrinos nomine tuo promisisse
te servaturum esse præcepta Dei, dic quot sunt?
Resp. Decem.
Quæstio. Quæ sunt? |
Apostle's
Creed |
Resp. Ea quæ Dominus recensuit Exodi vicesimo, dicens : Ego sum Dominus
Deus vester, qui eduxi te de terra Ægypti, ex domo servitutis.
&c. ut supra, ante Communionem.
Quæstio. Quid potissimum ex his præceptis discis?
Resp. Duo: Primum, quid Deo: Alterum, quid proximo
debeam.
Quæstio. Quid Deo debes?
Re. Fidem, timorem, amorem ex toto corde, tota mente,
anima, et omnibus viribus: cultum, gratiarum actionem, ut omnem fiduciam
meam in eum collocem, eum invocem, glorificem, Nomen et Verbum Suum
Sanctum honore afficiam, ac serviam ei omnibus diebus vitæ meæ.
Quæstio. Quid vero debes proximo?
Resp. Ut amem eum perinde ac me ipsum : et ut faciam
omnibus hominibus, prout velim mihi fieri ab illis : ut honore
afficiam Patrem et Matrem, eis succuram et subveniam, ut obediam
Regi et ipsius Ministris, ut me subjiciam meo Magistratui, Doctoribus,
Pastori spirituali, et Magistro, ut me modeste geram et reverenter
erga majores et meliores, ut nullam lædam verbo aut facto, ut sim
fidelis et justus in omnibus negotiis, ut nulli invideam, nullam odiam,
ut manus contineam a furto, linguam a maledicentia et obtrectatione,
ut me ipsum castum et sobrium servem; ne concupiscam aliorum bona,
sed discam meo labore mihi victum parare, et ut Deo obediam in quacunque
vocatione, ad quam me dignabitur vocare.
Quæstio. Cum scire debeas, te ista ex tuis viribus
et sine speciali Dei gratia præstare non posse, ac propterea continus
orandum esse pro gratia, dic mihi, bone puer, Orationem Dominicam. |
Ten
Commandments |
Resp. Pater noster qui es in cœlis, &c.
Quæstione. Quid petis a Deo hac precatione?
Res. Peto ut cœlestis Pater, Dator omnis boni,
det mihi et omnibus hominibus, ut eum colamus, ei serviamus, et obediamus,
ut donet nobis omnia quæ necessaria sunt ad hanc vitam, remittat nobis
peccata, ac ut defendat nos in omnibus periculis corporis et animæ.
Postremo, ut nos liberet ab omni peccato, ab insidiis Diaboli, et morte
æterna. Credo etiam Deum Patrem pro sua bonitate et misericordia hoc facturum
per Dominum nostrum Jesum Christum, ideoque dico Amen: id est, ita fiet.
Finis
Catechismi.
Quum
pueri vulgari et materna lingua recitare Articulos fedei, Precationem
Dominicam, et Decalogum, et respondere ad quæstiones in hac brevi
Catechesi propositas, cum interrogati fuerint ab Episcopo, vel alio
designato ab ipso, tunc adducentur ad Episcopum per aliquem qui futurus
sit ejus Patrinus; quod fieri debet ut unusquisque puerorum possit
habere testem suæ confirmatinis.
Episcopus
confirmabit puerum hoc modo.
|
The
Lord's Prayer |
Confirmatio.
Episcopus. Adjutorium nostrum in Nomine Domini.
Responsio. Qui fecit cœlum et terram.
Episcopus. Sit Nomen Domini benedictum.
Responsio. Et nunc, et in perpetuum.
Episcopus. Domine, exaudi orationem nostram.
Responsio. Et clamor noster ad te perveniat.
Episcopus.
Oremus.
OMNIPOTENS
et immortalis Deus, qui dignatus es regererare hos tuos famulos per aquam
et Spiritum Paracletum, et tribuisti eis veniam omnium delictorum suorum,
robora eos, te quæsumus Domine, Spiritu consolationis, et indies adauge
et exaggera in iis donum gratiæ tuæ varium et multiplex, largire spiritum
sapientiæ et intellectionis, spiritum consilii et internæ fortitudinis,
spiritum scienciæ et veræ pietatis, et comple eos, O Deus, spiritu sancti
timoris tui. Amen.
|
Confirmation |
Hic
Minister imponet manum suam in quemlibet puerum separatum, dicens.
PROTEGE,
Domine, puerum hunc tua cœlesti gratia, ut perseveret tuus in omnem
ætatem, et in dies singulos multiplica in eo Spiritum Sanctum tuum magis
magisque, donec pervenerit ad tuum regnum sempiternum. Amen.
Tunc
Episcopus dicet.
Oremus.
OMNIPOTENS
et immortalis Deus, qui facis nos et velle et efficere quæ sunt bona et
accepta tuæ Majestati : nos te supplices petimus horum puerorum gratia,
in quos (sanctorum apostolorum tuorum exemplo) manus imposuimus, ut reddas
eos certos hoc signo tui favoris et dilectionis in eos. Sit, oramus, tua
paterna manus semper super eos, sit Spiritus tuus semper cum eis, et sic
præluceat, et manu ducat eos in cognitionem et obsequium Verbi tui, ut
ad postremum æternam vitam consequantur, per Dominum nostrum Jesum Christum,
qui tecum et cum Sancto Spiritu vivit et regnat unus Deus, immutabili
æternitate. Amen.
Tunc
Episcopus benedicet pueris his verbis.
BENEDICTO
Omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, sit super vos,
et maneat semper vobiscum. Amen.
|
The
Laying on of Hands |
Pastor cujuslibet Parrochiæ, aut aliquis alius deputatus, die Dominico
aut Festo, dimidia hora ante Vesperas, examinabit et instituet pueros
in templo de aliqua parte Catechismi, facta ante intimatione: et omnes
patresfamiliæ et matresfamiliæ curabunt liberos, servos et ancillas
eo venire, et respondere Parrocho ad interrogata, donec Catechesin didicerint.
Quoties etiam Episcopus significaverit se velle confirmare pueros, Parrochus
intimabit Episcopo Episcopo nomina eorum, quos judicarit sufficienter
institutos in Catechismo.
Nemo autem admittatur ad Communionem, nisi ante fuerit confirmatus.
|
|
De Solenni Matrimonio
Primo,
nomina contrahentium tribus Dominicis* intimentur, populo præsente,
ut hactenus in more fuit. Si autem in diversis habitaverint personæ Parrochiis,
non admittantur ad matrimonii solennizationem, nisi in utraque Parrochia
facta fuerit legitima intimatio, et alter Parrochus alterum de hoc certiorem
reddiderit. Die constituto ad nuptias conveniant Sponsus et Sponsa cum
amicis in medio Ecclesiæ, ante chorum, ubi Minister sic verba faciet.
CARISSIMI,
hic coram Deo in Ecclesia ipsius convenimus, ad conjungendum hunc virum
et hanc mulierem matrimonio, quod honorifice ab ipso Deo institutum est
in Paradiso, cum adhuc integra esset natura, ad significandum mysterium
conjunctionis Christi cum Ecclesia. Hunc ordinem Christus ornavit et honoravit
sua præsentia, et primo suo miraculo, quod ædidit in Cana Galilææ. Paulus
etiam ita celebrat, quod sit honorabile inter omnes homines conjugium,
et thorus immaculatus. Non est igitur contemnendum a nobis, aut leviter,
temere, petulanter, et tantum propter explendam libidinem, brutorum (quæ
ratione carent) et pecundum more, arripiendum a quolibet ebrio, sed debita
qua decet reverentia, cum gravi deliberatione, a sobriis cum timore Dei
: diligenter considerando causas, propter quas Deus conjugium instituit.
Harum una est procreatio prolis, et educatio ad timorem et disciplinan
Domini. Altera est, ut sit remedium contra peccatum carnalis concupiscentiæ,
et scortationem, ut conjuges in matrimonio caste vivant, et seipsos incontaminatos
servent, ut membra corporis Christi. Tertia est societas, mutuum auxilium,
consolatio, consilium, ut alter alteri adsit, tam in prosperis quam in
adversis. In hoc sacrosancto ordine hæ personæ adveniunt conjungendæ.
Quare si quis adest qui justam causam habet, propter non debent copulari,
is nunc dicat, aut posthac in perpetuum taceat.
Tunc
conversus ad sponsum et sponsam dicat.
VOS
admoneo extremi judicii, in quo stabitis ad tribunal Christi, quem nihil
latet, ut si alter de altero aut seipso scit impedimentum, quominus valeat
hoc matrimonium inter vos, fateamini, et hoc certo vobis persuadeatis,
quod quoruncunque matrimonium non probatur Verbo Dei, Deum hos non conjungere,
nec eorum conjugium esse legitimum.
Si
adest aliquis qui allegat impedimentium, quominus conjugi possint matrimonio
lege Dei et hujus Regni, et offert se cum sponsoribus ad solvendas
impensas matrimonii, si non probaverit quod objicit, differatur solemnizatio
matrimonii : Si nihil in contrarium adferatur, tunc dicat Minister
Sponso.
|
The
Form of Solemnization of Matrimony
*
the English version inserts 'or holy days' here |
N.
Vis habere hanc personam N. ut sit tua legitima uxor, ut cum ea
vivas juxta Dei ordinationem in sacro matrimonio? Vis eam amare, consolari,
honorare, et conservare sanam et ægrotam, et repudiare omnem aliam, et
te illi soli servare quamdiu vivas?
Respondeat.
Volo.
Tunc
conversus ad mulierem dicet.
N.
Vis habere hunc .N. ut sit tibi legitimus maritus, et cum eo vivere
juxta Dei ordinationem in sancto matrimonio, ei obedire, servire, amare
et honorare ipsum, servare eum sanum et ægrotum, et, posthabitis omnibus
aliis, te illi soli custodire toto tempore vitæ vestræ?
Respondeat.
Volo.
Tunc
Minister dicet.
|
The
Exchange of Vows |
QUOS
Deus conjunxit, homo non separet.*
Post,
Minister, accepta sponsa a Parentibus, tradet ejus dextram Sponso, et
jubebit ut dent mutuam fidem, dicente viro:
Ego N.
accipio te N. ut sis mea uxor, ut habeam et retineam ab hoc die,
inter prospera et adversa, sive ditior sive pauperior, ægra aut sana fueris,
ut amam et foveam, donec mors nos separaverit, juxta ordinationem divinam:
et in signum trado tibi meam fidem.
Tunc
mulier, accipiens dextram viri, dicat.
Ego N.
accipio te N. ut sis meus maritus, ut habeam et retineam ab hoc
die, et deinceps, inter prospera et adversa, sive ditior sive pauperior,
sanus aut æger fueris, ut te amam et foveam, tibi obediam, donec mors
nos separavit, juxta ordinationem Dei, et in signum trado tibi meam fidem.
Tunc
vir det mulieri annulum, et alia munera, aurum et argentum, et ponet super
librum, cum consueto ministris debito salario, quem Minister manu tenet,
ac Presbyter, accepto annulo, tradet viro, ut imponat quarto digito muleris,
dicens:
|
*
An error. The English is "Who giveth this woman to be married unto
this man?" |
Hoc annulo
te mihi despondeo, hoc aurum et argentum tibi dono, cum meo corpore te
honore, et omnibus fortunæ bonis te amplifico, in Nomine Patris, et Filii,
et Spiritus Sancti. Amen.
Vir
relinquens annulum in quarto digito sinistræ manus sponse, Minister dicet.
Oremus.
O
ÆTERNE Deus, Creator et Conservator humani generis, dator omnis
gratiæ spirituslis, et Auctor æternæ vitæ, da benedictionem servis tuis,
huic viro et huic mulieri, quibus nos in tuo Nomine benedicamus, ut quemadmodum
Isaac et Rebecca fideliter inter se vixerunt, ita hæ personæ certo præstent
et servent votum, et conventionem inter sese mutuo factam, cujus hic annulus
datus et receptus est signum et testimonium, et ut in perpetuo amore ac
pace permaneant, et vitam ducant juxta legem tuam, per Dominum nostrum
Jesum Christum. Amen.
Tunc
Sacerdos, jungens eorum dextras, dicat.
Quos Deus conjunxit, homo non separet.
His
peractis, Minister dicet populo.
CUM
.N. et .N.
consenserint in sacrum matrimonium, et hoc coram Deo, et Ecclesia hic
congregata, sint testati, et mutuam fidem tradiderint, hancque, hancque
donatione et acceptione annuli, auri, et argenti, ac dextrarum conjunctione
confirmarint, declaro et pronuncio eos esse conjuges, in Nomine Patris,
et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
|
Giving
of the Ring |
Tunc
Minister addet hanc benedictionem.
DEUS
Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, vos benedicat, defendat, et
custodiat. Misericors Dominus vos suo favore respiciat, et repleat omni
benedictione spirituali et gratia, ut sic una in hac præsenti vita vivere
possitis, et postea vitam habeatis æternam.
Tunc
ingrediantur Chorum, Ministris aut clericis recitantibus
|
Blessing |
Psalmum
cxxvii.
BEATI
omnes qui timent Dominum . . . &c.
Aut
hunc Psalmum
lxvi.
DEUS
misereatur nostri, et benedicat nobis.
Sponsus
et Sponsa interea genu flectant juxta mensam Domini, et Minister stans
conversus ad eos oret.
Kyrie eleyson.
Resp. Christe eleyson.
Mini. Kyrie eleyson.
|
Psalm
128
or
Psalm
67 |
Pater
noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum
tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, & in terra. Panem
nostrum quotidiamum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra,
sicut & nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem.
Responsio. Sed libera nos a malo. Amen.
Minister. Domine, salvum fac servum et ancillam tuam.
Responsio. Qui suam fiduciam in te collocat.
Minister. Mitte eis, Domine, auxilium de sancto.
Responsio. Et defende eos in æternum.
Minister. Esto illis turris fortitudinis.
Responsio. A facie inimici.
Minister. Domine, exaudi orationem nostram.
Responsio. Et clamor noster ad te perveniat.
Oremus.
DEUS
Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, benedic wervis tuis, et insere mentibus
eorum semen vitæ æternæ, ut quæcunque ex verbo tuo utiliter didicerint,
opere perficiant. Respice, Domine, de sanctuario tuo, et de excelso cœlorum
habitaculo, super eos, et benedicito illis. Et sicut misisti benedictionem
tuam super Abraham et Saram, ad ingentem eorum consolationem, ita dignare
benedicere his servis tuis, ut obsequentes mandatis tuis, et sub tua protectione
securi, perseverent in amore tuo ad finem usque vitæ, per Dominum nostrum
Jesum Christum. Amen.
Oratio
hæc sequens omitti, si mulier fuerit annosa aut sterilis, alioquin dicatur.
|
The
Lord's Prayer |
CŒLESTIS
et misericors Pater, cujus dono humanum genus multiplicatur et conservatur,
adsis quæsumus his servis tuis cum benedictione, ut sint fœcundi
in propagatione prolis, et ut ducant vitam cum pietate et honestate, ut
videant filios filiorum, usque ad tertiam et quartem, in laudem et gloriam
Sanctissimi Nominis tui, per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.
Amen.
DEUS,
qui ex omnipotentia tua cuncta de nihilo creasti, quique post aliarum
rerum ordinationem voluisati, ut ex Viro condito ad imaginem tuam Mulier
formaretur, et in eorum conjunctione docuisti eos non licere ulli hos
separare, quos to conjunxeras: O Deus, qui statum conjugum consecrasti
ad significandum excelsum mysterium conjunctionis Christi cum Ecclesia,
respice clementer super hos servos tuos, et præsta, ut Sponsus iste juxta
tuam ordinationem amet suam Sponsam, ut Christus dilexit Ecclesiam, et
pro qua seipsum tradidit : et ut vicissim hæc sponsa suum complectatur
amore sponsam, et redamet : ut Rachæl sit sapiens, ut Rebecca fidelis,
et ut Sara obediens : cum omni quiete, sobrietate, et concordia imitetur
sanctas matronas. Benedic Domine utrique, et tribue frui vita æterna,
per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat
in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia secula. &c. Amen.
Tunc
Minister dicet.
OMNIPOTENS
Deus, qui initio condidisti primos parentes nostros Adam et Evam, et benedixisti
illis, atque in matrimonio conjunxisti, effundat super vos divitias gratiæ
tuæ, sanctificet et benedicat vos, ut illi corpore et animo placeatis,
et vitam ducatis suavem et sanctam. Amen.
|
|
Deinde
sequetur Communio, et cum lectum fuerit Evangelium, sequatur sermo de
officiis conjugum, aut loco Concionis hæc dici possint.
VOS
qui estis conjuges, aut qui matrimonium contrahere posthac constituistis,
audite quid Scriptura dicat de officiis conjugum, quid vir mulieri debeat,
et contra, mulier suo viro.
Paulus ad Ephesios v. præcipit conjugibus.
Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus Ecclesiam dilexit,
et obtulit semetipsum pro illa, ut illam sanctificaret, et purificaret
lavacro aquæ per Verbum, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem
maculam, neque rugam, aut aliquid simile, sed ut esset sancta et irreprehensibilis.
Sic viri diligere debent uxores, ut propria sua corpora.
Qui diligit uxorem, seipsum diligit, Nemo enim carnem propriam
unquam odio habuit, sed diligit et fovet, sicut Christus Ecclesiam. Nam
sumus membra corporis ipsius, os de ossibus, et caro de carne ejus : propterea
relinquet vir patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in
carne una. Mysterium hoc magnum est, in Christo scilicet, et in Ecclesia,
et tamen unusquisque vesturm diligat suam uxorem, sicut seipsum.
Ad eundem modum Paulus præcipit ad Colossenses. Viri, diligite
uxores vestras, et ne sitis amarulenti erga eas.
Et beatus Petrus, Apostolus Christi, qui et ipse fuit maritus,
præcipit maritis. Viri, cohabitate uxoribus vestris juxta scientiam, habentes
honorem uxori, tanquam infirmiori vasculo, ut cohæredes gratiæ, vitæ,
ne impediantur precationes vestræ.
Hactenus audivistis, quid Vir debeat uxori suæ, jam uxores audiant suum
officium, et quid debeant maritis.
Sanctus Paulus Apostolus, in prænominata Epistola ad Ephesios,
ita vobis præcipit. Uxores propriis viris subditæ sint, veluti Domino,
quoniam vir est caput uxoris, quemadmodum et Christus est caput Ecclesiæ,
et idem est, qui salutem dat corpori. Itaque quemadmodum Ecclesia subdita
est Christo, sic uxores suis viris subditæ sint in omnibus. Et rursus
ad Colossenses ait. Uxores, subditæ estote propriis viris, sicut decet
in Domino.
Beatus etiam Petrus sic vos instituit. Uxores, subditæ sitis
viris vestris, ut etiam illi viri, qui non auscultat Evangelio, per uxorum
conversationem sive prædicationem lucrifiant, dum considerant castam conversationem
vestram, cum timore conjunctam : quarum ornatus sit non forensis, qui
situs sit in intricatis capillis, et auri ornamentis, aut decore vestium,
sed interius in corde bono, sine pravitate, ut spiritus sit placidus ac
quietus, qui coram Deo preciosissimum est ornamentum. Nam ad hunc modum
etiam illæ sanctæ mulieres, sperantes in Deo, sese ornabant, et subditæ
erant viris suis. Quemadmodum Sara obedivit Abranæ, vocans eum dominum,
cujus factæ estis filiæ, dum benefacitis, et non metuitis vobis pro ulla
turpitudine.
Observandum,
quod desponsati debeant participes fieri mense Domini.
|
|
Gratiarum
actio pro
mulieribus
post partum.
Mulier
cum in templo venerit, genu flectat quodam in loco commodo, prope mensam
Domini, cui astans minister hæc aut his similia dicat :
CUM
placuerit Deo ex infinita sua bonitate te in partu servare, debes ei ex
animo gratiam agere, & orare.
Tunc
recitabit Minister Psalmum cxx. dicens :
LEVAVI
oculos meos in montes. &c.
usque
ad finem Psalmi.
Kyrie eleyson.
Resp. Christe eleyson
Kyrie eleyson.
Pater noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, & in terra.
Panem nostrum quotidiamum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita
nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem.
Responsio. Sed libera nos a malo.
Minister. Domine, salvam fac famulam tuam.
Responsio. Deus meus, sperantem in te.
Minister. Esto ei turris fortitudinis.
Responsio. A facie inimici.
Minister. Domine, exaudi orationem nostram.
Responsio. Et clamor noster ad te perveniat.
Oremus.
OMNIPOTENS
Deus, qui liberasti hanc famulam tuam periculis parturientium, præsta,
quæsumus, misericors Pater, ut per gratiam tuam fideliter inserviat suæ
vocationi in hac præsenta vita, ut particeps fiat vitæ æternæ, per Dominum
nostrum. &c. Amen.
Mulier
offeret oblationes solitas, juxta morem hactenus observatum, et præterea
communicet, si adsint communicantes.
|
The
Thanksgiving of Women after Childbirth
(The Churching of Women)
Psalm
121 |
Die
Cinerum Cærimoniæ
Post
Matutinas signo dato per campanam, ut populus conveniat, et decantata
Letania, Parrochus populam alloquatur:
Fratres, in
primitiva Ecclesia fuit utilis disciplina, ut initio Quadragesimæ rei
manifestam criminum ejicerentur ex Ecclesia, ut agerent publicam pœnitentiam,
et ut alii eorum exemplo admoniti sibi caverent. Hujus publicæ pœnitentiæ
vice, interim dum hæc restitui possit, quod optare debemus, visum est
hoc tempore conducibile ad pietatem, ut præsentibus vobis legantur comminationes
et execrationes ex 27. Capite Deuteron. et aliis locis Scripturæ, ut ad
quamlibet sententiam respondeatis, Amen.
Hoc fine, et propter hanc causam, ut vos admoniti de gravissima
ira Dei contra peccatum, excitemini ad veram pœnitentiam, et ut in
hoc corruptissimo seculo circumspectius vivatis, ac vitetis peccata, propter
quæ vos, ut ipsi fatemini divinitus estis excommunicati.
Maledictus vir, qui fecerit sculptile, aut conflatile,
quæ sunt Domino abominanda, et posuerit in loco aliquo, quo colantur opera
manuum suarum.
|
A
Commination against Sinners, with Certain Prayers to be Used Divers Times
in the Year
Note
that this service was omitted in the original from which this reprint
was taken; this version here is from a Latin translation of the 1549 BCP. |
Maledictus (vir qui malediceret)* pater et mater ejus.
Maledictus vir, qui abstulerit, aut loco moverit, signum
finis, et termini terræ, aut agri proximi sui.
Maledictus qui errare fecerit cœcum de via.
Maledictus qui in judicio oppresserit advenam vel viduam.
Maledictus qui clam percusserit proximum suum.
Maledictus qui condormierit uxori proximi sui.
Maledictus qui accipit munera ad effundendum sanguinem innocentem.
Maledictus qui ponit fiduciam suam in homine, et ponit carnem
brachium suum, et cor ejus discedit a Domino.
Maledicti immisericordes, scortatores, adulteri, avari, simulachrorum
cultores, maledici, ebriosi, et violenti.
|
*omitted
in the original
Et
respondebit omnis populus: Amen. |
Adhortatio.
CUM
igitur, ut Propheta inquit, maledicti sint omnes, qui declinant a mandatis
Dei (Ps. 118), meminerimus tremendi judicii
Dei, impendentis capitibus nostris, et quod præsto est præ foribus, et
convertamur ad Dominum corde contrito et humiliato, in jejuniis, lachrymis,
et orationibus, facientes dignos fructus pœnitentiæ. Nam securis
ad radicem arboris jam posita est (Matt. 3),
et omnis arbor, quæ non fert fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Horrendum enim est incidere in manus Dei viventis (Hebr.
10); pluet enim super peccatores laqueos, ignem et sulphur
(Psalm. 10): spiritus procellarum pars calcis
eorum. Egredietur enim Dominus de loco sancto suo (Malach.
3), ut visitet iniquitatem habitatnium in terra. Quis feret
diem adventus ejus? Cujus ventilabrum in manu est, ut purget aream suam
(Matth. 3.), et congregabit triticum in
horreum suum; paleas vero exuret igne inextinguibili. Dies enim Domini,
sicut fur in nocte, veniet, et cum dixerint pax et securitas, repentinus
eis superveniet interitus, (1 Thess. 5) sicut
dolores partus invadunt parturientum, nec effugient. Tunc revelabitur
ira Dei in die iræ et revelationis justi judicii Dei, quam impii et obstinati
sibi ipsis thesaurisant, juxta duritiem suam, et impœnitens cor suum,
quo bonitatem, et patientiam, ac longanimitatem Dei, eos ad pœnitentiam
invitantis, contemnunt. (Proverb. 1) Tunc
clamabunt ad me, et non exaudiam, quærent me, et non invenient, quia oderunt
scientiam, nec receperunt disciplinam Domini; sed abhorruerunt a consilio
meo, et correctionem meam dexpexerunt: tunc nimis sero pulsabunt post
clausam ostium, et petent misericordiam in die judicii. O terribilis vox
justi judicis, quæ contra eos pronunciabitur. Nam dicetur ad illos: Ite
maledicti in ignem æternum, qui paratus est Diabolo et angelis suis. Ideo,
fratres, operemur dum dies est, quia veniet nox, in qua nemo poterit operari.
Dum lucem habemus, credamus in lucem, ne abjiciamur in tenebras exteriores,
ubi erit fletus et stridor dentium. Non abutamur bonitate Dei nos ad pœnitentiam
invitantis, et promittentis veniam, modo ad eum convertamur in corde contrito
et spiritu humiliato, quia, etsi peccata nostra rubicunda sint ut purpura,
tamen ut nix dealbantur. Convertimini a peccatis vestris, dicit Dominus,
et iniquitates vestræ non erunt vobis exitio. Abjicite a vobis omnem impietatem,
quam fecistis, Facite vobis corda nova. Quare moriemini in peccatis vestris?
Nolo enim mortem peccatoris, dicit Dominus, sed magis ut convertatur,
et vivat. Etsi enim peccavimus, tamen habemus advocatum Jesum Christum
justum, et ipse est propiciatio pro peccatis nostris. Vulneratus est enim
propter iniquitates nostras, et afflictus propter scelera nostra. Convertamur
igitur ad eum, quia misericors est, persuadentes nobis ipsis, quod nos
expectet, et paratus sit recipere revertentes, et ignoscere nobis, si
vera pœnitentia redeamus, si nos ei subjicimus, et volumus ambulare
in viis ejus, si suave jugum et onus suum leve velimus ferre, ut eum sequamur
in humilitate, patientia, caritate, quæramus semper gloriam ejus, et quilibet
diligenter in sua vocatione Deo inserviat. Hæc si fecerimus, liberabit
nos Christus a maledicitone legis, et ab æterna ira, quæ eveniet illis,
qui ad sinistram stabunt, et nos ad dextram collocabit, et benedicet illa
dulcissima benedictione : Venite benedicti a Patre meo, possidete regnum,
quod vobis paratum est ante conditum mundum : ad quod nos ex infinita
sua misericordia perducere dignetur. Amen.
|
|
Tunc
genu flexo, orabunt Psalmum (50)
Misere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. &c.
Kyrie eleyson.
Christe eleyson.
Kyrie eleyson.
|
Psalm
51 |
Pater
noster qui es in cœlis, &c.
|
Responsio
|
Et
ne nos inducas in tentationem. |
Sed
libera nos a malo. |
Domine,
salvos fac servos tuos. |
Deus
meus, sperantes in te. |
Mitte
eis auxilium de sancto. |
Et
defende illos in æternum. |
Adjuva
nos, Deus Salvator noster. |
Et
propter gloriam Nominis tui libera nos, et propicius esto propter
Nomen sanctum tuum. |
Domine,
exaudi orationem meam. |
Et
clamor meus ad te perveniat. |
|
Preces
nostras, quæsumus Domine, clementer exaudi, et confitentium tibi parce
peccatis, ut quos conscientia delictorum accusat, indulgentia propiciationis
tuæ absolvat, per Dominum nostrum.
Omnipotens
et misericors Deus, qui contritorum non despicis gemitus, et nihil odisti
eorum quæ feceras, qui non vis mortem peccatoris, sed magis ut convertatur,
et vivat; ignosce clementer peccatis nostris, recipe et consolare nos,
qui laboramus et onerati sumus pondere peccatorum. Tibi proprium est misereri,
ad te solum pertinet remittere peccata. Parce, Domine, parce populo tuo,
quem redemisti. Non intres in judicium cum servis tuis, qui sumus terra
et pulvis. Sed averte a nobis iram tuam, quia nostram miseriam agnoscimus,
et ex animo de peccatis dolemus. Accelera ut auxilieris nobis in hoc seculo,
ut tecum in æternum vivamus in futuro, per Dominum. &c.
Antiphona
Converte nos, Domine, et convertemur: propicius esto, Domine, populo tuo,
qui ad te convertitur in jejuniis, lachrymis et precibus, quia es misericors,
et plenus miserationum, longanimis, et paratus ad ignoscendum. Tu parcis
peccatoribus, et in ira misericordiæ recordaris. Parce Domine, parce populo
tuo, et ne des hæreditatem tuam ad opprobrium. Exaudi nos Domine, quia
benigna est misericordia tua, et juxta multitudinem miserationum tuarum
respice nos.
Finis
Excusam
Londini apud Reginaldum Wolfium,
Regiæ Majestati in Latinis
typographum.
Cum
privilegio Regiæ Majestatis.
|
|