Ordo
in Matutinis et Vespertinis precibus servandus
MATUTINÆ
preces & Vesperinæ celebrabuntur in locis Ecclesiarum, Capellarum
& Chororum, consuetis, nisi aliter loci Ordinario visum fuerit. Chorus
etiam manebit eadem forma, qua superiorum temporum fuit.
In
principio Matutinarum precum Administrator Sacrorum clara & aperta
voce pronunciabit unam aliquam ex sacræ scripturæ sententiis,
quæ consequuntur. Post quam subjiciet orationem, quæ Sententiis
est apposita. Qui ordo etiam servabitur in exordio precum Vespertinarum.
|
The
Order Where Morning and Evening Prayer Shall Be Used and Said |
Sententiæ
SI
impius egerit pœnitentiam pro omnibus peccatis suis quæ operatus
est, & custodierit omnia præcepta mea, & fecerit judicium
& justiciam, vita vivet & non morietur. Omnium iniquitatum ejus
quas operatus est, non recordabor: dicit Dominus. Ezech.
18.
Iniquitatem meam agnosco, & peccatum meum contra
me est semper. Psa. 51
Averte faciem tuam a peccatis meis: & omnes
iniquitates meas dele. Psa. 51
Scindite corda vestra, & non vestimenta vestra,
& convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus & misericors
est, patiens & multæ clementiæ, qui se ab inferendo malo
contineat. Jœl 2.
Tui Domini Dei nostri est misericordia & propiciatio,
quia recessimus a te, & non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut
ambularemus in lege ejus. Daniel.
Corripe nos, Domine, veruntamen in judicio &
non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas nos. Jeremias
10; Psal.
Pœnitentiam agite; appropinquat enim regnum cœlorum.
Math.
Surgam, & ibo ad patrem meum, & dicam ei: Pater,
peccavi in cœlum & coram te. Jam non sum dignus vocari filius
tuus. Lucas 15.
Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non
justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Psal.
142
Si nos peccati expertes esse dicimus, fallimus nos ipsos,
nec est in nobis veritas. 1 Johan. 1
CHARISSIMI
fratres : Sacra scriptura multis in locis nos commonefacit, ut multiplices
nostras offensiones & infinita peccata confiteamur & agnoscamus,
nec ullam in conspectu Dei dissimulationem adhibeamus, sed errata, quocunque
ex genere sint, universa coram Deo denudemus, animo demisso sinceroque
contestemur, ut culpæ tam salutaris agnitio veniam ex summa Dei
clementia consequatur. Et quanquam peccata nostra semper in oculis Dei
collocanda sunt, & nobis lamentabiliter commemoranda ; tamen hoc in
publico cœtu precipue fieri debet, in quo primum nos summas gracias agere
convenit, propter uberrimam Divini numinis munificentiam, quæ nos
omni genere beneficiorum cumulavit. Deinde Dei bonitas excellens prædicanda
est, attendendæ sunt sacræ scripturæ : postremo precibus
ardentissimis emendicandum est a Deo, quicquid animorum status aut corporis
requirit. Quapropter omnes vos, qui præsentes hic adestis, per Dei
nomen obtestor, ut intimi sensus vestri, cum meo conjuncti periter, ad
cœlestis clementiæ thronum subvolent, & in hunc qui sequitur
sermonem succedatur.
|
An
Order for Morning Prayer Daily throughout the Year |
Generalis
confessio, ab universa congregatione dicenda, genibus flexis.
OMNIPOTENS
& clementissime Pater, tanquam oves perditæ peregrinati
sumus, & a viis tuis aberravimus. Inventis & concupiscentiis cordis
nostri nimium indulsimus : Sacrosanctas leges leges tuas violavimus. Quæ
a nobis facienda fuerant omissimus, & quæ facienda non fuerant
admisimus. In nobis nulla est salus, quapropter, O Domine, propitius esto
nobis miserrimis peccatoribus. Parce, O Deus, peccata sua confitentibus
: misericordiam concede resipiscentibus, juxta promissiones tuas humano
generi in Christo Jesu Domino nostro benignissime revelatas. Amplius etiam
concede nobis, O clementissime Pater, propter Filium tuum & Servatorem
nostrum Jesum Christum, ut posthac pie, juste, sobrieque vitam nostram
instituamus, ad sanctissimi tui nominis gloriam. Amen.
|
A
General Confession |
Absolutio
per Ministrum solum pronuncianda.
OMNIPOTENS
DEUS, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui non vult
mortem peccatoris, sed potius ut recedat a malis suis moribus & vivat
; deditque potestatem suis ministris, imo præcipit, ut populo suo
pœnitenti absolutionem remissionemque peccatorum suorum plane annunciarent,
ipse singulis vere pœnitentibus, & sacrosancto Evangelio haud ficte
credentibus, condonat, eosque certissime absolvit. Rogamus ergo, ut ille
nobis veram pœnitentiam largiatur, sanctumque suum Spiritum impartiat,
ut quod hoc tempore agimus, id illi totum placeat : & reliqua etiam
nostra vita, adeo pura sit in hoc mundo, & sancta, ut in futuro gaudium
consequamur æternum, per Christum Dominum nostrum. Populus respondebit.
Amen.
|
The
Absolution |
Tunc
Minister ordietur, alta voce, Orationem Dominicam.
PATER
noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, & in terra. Panem nostrum quotidiamum
da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus
debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos
a malo. Amen. Matt. 6 Lucæ 11.
Deinde
Minister dicet.
DOMINE,
labia nostra aperies.
Responsio: Et os nostrum annunciabit laudem tuam.
Minister: Deus, in adjutorium nostrum intende.
Responsio: Domine, ad adjuvandum nos festina. Gloria
Patri et Filio, et Spiritui Sancto : Sicut erat in principio et nunc
et semper, et in secula seculorum. Amen. Alleluia.
Tunc
canatur Psalmus sequens.
|
The
Lord's Prayer |
Psalmus
95.
VENITE,
exsultemus Domino : jubilemus Deo salutari nostro.
Præoccupemus faciem ejus in confessione : et in
psalmis jubilemus ei:
Quoniam Deus magnis Dominus : et rex magnus super omnes deos;
Quia in manu eius sunt omnes fines terræ : et altitudines
montium ipsius sunt:
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illus : et siccam
manus eius formaverunt.
Venite, adoremus, et procidamus : et ploremus ante Dominum
qui fecit nos;
Quia ipse est Dominus Deus noster : et nos populus pascuæ
eius, et oves manus eius.
Hodie si vocem eius audieritis : nolite obdurare corda vestra
sicut in irritatione,
Secundum diem tentationis in deserto : ubi tentaverunt me
patres vestri,
Probaverunt me: et viderunt opera mea.
Quadraginta annis offensus fui generationi illi : et dixi,
semper hi errant corde.
Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea,
si introibunt in requiem meam.
Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto : Sicut erat in
principio et nunc et semper, et in secula seculorum.
Tunc
sequenter Psalmi, ordine præmonstrate in Tabula, nisi diei assignentur
proprii Psalmi. Et ad finem uniuscujusque Psalmi repetetur Gloria
Patri et Filio . . . &c.
Post psalmos, duæ Lectiones distincte & clara voce
pronuncientur, prior ex Veteri, posterior ex Novo Testamento, ut in Calendario
proponuntur, nisi diei assignatæ fuerint lectiones.
Minister eo modo versa facie stabit, quo commodius
audiri possit.
Et initio cujuslibet lectionis, Librum & Caput
novi & veteris Testamenti, unde lectio sumitur, indicabit, hoc modo:
Primum, Secundum, Tertium vel quartum. &c. caput Genescos. Exodi.
&c. Matthæi, Marci, &c. ut in Calendario præmonetur.
Et ad finem cujuslibet capitis, sic: Finitur hoc vel illud
Caput, talis Libri vel Evangelii.
Et ut facilius intelligatur, in his locis ubi Musica figuralis
cani solet, Lectiones, Epistolæ & Evangelia simpliciter &
naturali tono, in modum perpetuæ dictionis, distincte legantur.
Post primam lectionem sequetur, per totum Annum:
|
|
TE
Deum laudamus : te Dominum confitemur,
Te ætermum Patrem : omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, tibi cœli et universæ potestates.
Tibi Cherubin et Seraphin, incessabili voce proclamant,
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus sabaoth.
Pleni sunt cœli et terra majestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus Apostolorum chorus.
Te Prophetarum laudabilis numerus.
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum, sancta confitetur Ecclesia.
Patrem immensæ majestatis.
Venerandum tuum, verum, et unicum Filium.
Sanctum quoque paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriæ, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis
uterum.
Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna cœlorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quæsumus tuis famulis subveni, quos præcioso
sanguine redemisti.
Æterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum Domine : et benedic hæreditati
tuæ.
Et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
Per singulos dies benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in seculum, et in seculum seculi.
Dignare Domine die isto, sine peccato nos custodire.
Miserere nostri Domini : miserere nostri.
Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum speravimus
in te.
In te Domine speravi, non confundar in æternum.
|
Canticum
D. Ambrosii et Augustini |
Aut
Hymnus:
BENEDICITE omnia opera Domini Domino,
laudate et superexaltate eum in secula.
Benedicite angeli Domini Domino, laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite cœli Domino, laudate et superexaltate eum in
secula.
Benedicite aquæ omnes quæ super cœlos sunt Domino : laudate
et superexaltate eum in secula.
Benedicite omnes virtutes Domini Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite Sol et luna Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite stellæ cœli Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite omnis imber et ros Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite omnis spiritus Dei Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite ignis et æstus Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite frigus et æstas Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite rores et pruina Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite gelu et frigus Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite glacies et nives Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite noctes et dies Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite lux et tenebræ Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite fulgura et nubes Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicat terra Dominum : laudet et superexaltet eum in secula.
Benedicite montes et colles Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite universa germinantia in terra Domino : laudate
et superexaltate eum in secula.
Benedicite fontes Domino : laudate et superexaltate eum in
secula.
Benedicite maria et flumina Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite cete et omnia quæ moventur in aquis Domino :
laudate et super- exaltate eum in secula.
Benedicite omnes volucres cœli Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite omnes bestiæ et pecora Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite filii hominum Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicat Isræl Dominum : laudet et superexaltet eum in
secula.
Benedicite sacerdotes Domini Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite servi Domini Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite spiritus et animæ justorum Domino : laudate et
superexaltate eum in secula.
Benedicite sancti et humiles corde Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Benedicite Anania, Azaria, Misæl Domino : laudate et superexaltate
eum in secula.
Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper : et in secula
seculorum. Amen.
|
Dani.
3
|
Deinde
sequatur lectio secunda, qua finita, canatur Hymnus Zachariæ.
BENEDICTUS
Dominus Deus Isræl : quia visitavit et fecit redemptionem plebi
suæ.
Et erexit cornu salutis nobis : in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum : qui a seculo sunt
prophetarum ejus.
Salutem ex iminicis nostris : et de manu omnium qui aderunt
nos.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari
testamenti sui sancti.
Jusjurandum quod juriavit ad Abraham patrem nostrum : daturum
se nobis.
Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati : serviamus
illi.
In sanctitate et justitia coram ipso : omnibus diebus nostris.
Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis : præibis
enim ante faciem Domini, parare vias ejus.
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus : in remissionem peccatorum
eorum.
Per viscera misericordiæ Dei nostri : in quibus visitavit
nos oriens ex alto.
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent
: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri, et Filio, : et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper : et in secula
seculorum. Amen.
|
Luce.
1. |
Aut
Psalmus:
Psalmus
100
JUBILATE
Deo, omnis
terra : servite Domino in lætitia.
Introite in conspectu eius in exsultatione : scitote quoniam
Dominus ipse est Deus.
Ipse fecit nos, et non ipsi nos : populus eius, et oves pascuæ
eius.
Introite portas eius in confessione : atria eius in hymnis;
confitemini illi.
Laudate nomen eius : quoniam suavis est Dominus.
In æternum misericordia eius : et usque in generationem
et generationem veritas eius.
|
|
Deinde
dicatur, Ministro et Populo stantibus:
CREDO
in Deum Patrem
omnipotentem, creatorem cœli et terræ. Et in Jesum Christum Filium
ejus unicum Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus
ex Maria virgine. Passus sub Pontio Pilato : crucifixus, mortuus, et sepultus,
descendit ad inferna. Tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad cœlos,
sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare
vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum. Sanctam Ecclesiam Catholicam.
Sanctorum communionem. Remissionem peccatorum. Carnis resurrectionem.
Et vitam æternam. Amen.
Post hæc sequuntur per totum annum, ad Matutinas
et Vespertinas, hæs preces, omnium genibus religiose flexis.
Minister:
Dominus vobiscum.
Responsio: Et cum spiritu tuo.
Minister: Oremus. Kyrie eleyson, Christe eleyson,
Kyrie eleyson
|
Apostle's
Creed |
Deinde
a Ministro et tota Ecclesia dicatur alta voce:
PATER
noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, & in terra. Panem nostrum quotidiamum
da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus
debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos
a malo. Amen. Matt. 6 Lucas 11.
Minister
erigens se, dicet:
Ostende
nobis Domine misericordiam tuam
Responsio:
Et salutare tuum da nobis.
Minister: Domine salvam fac Reginam.
Responsio: Et exaudi nos cum invocamus te.
Minister: Sacerdotes tui induanter Justitia.
Responsio: Et sancti tui exultent.
Minister: Salvum fac Populum tuum Domine.
Responsio: Et benedic Hæreditati tuæ.
Minister: Da pacem Domine in diebus nostris.
Responsio: Quia non est alius qui pugnet pro
nobis, nisi tu Deus noster.
Minister: Cor mundum crea in nobis, O Deus.
Responsio: Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a nobis.
Has
preces sequentur quotidie tres Collectæ. Prima de Die, ea scilicet
quæ assignatur dicenda ad Communionem eo die. Altera pro pace. Tertia
pro gratia Dei, perseverantia in Fide, et vera doctrina. Posteriores autem
duæ nunquam mutantur, sed per integrum annum dicuntur ad Matutinas
et Vesperas.
|
Lord's
Prayer & Suffrages |
Collecta
pro Pace
Minister:
Oremus
DEUS
auctor pacis et amator, quem nosse, vivere; cui servire, regnare est :
protege ab omni oppugnatione suppleces tuos, ut qui in tua protectione
confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus. Per Christum Dominum nostrum.
Amen.
|
The
Second Collect, for Peace |
Collecta
pro Gratia.
DOMINE
sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui nos ad principium hujus
diei pervenire fecisti, tua nos hodie serva virtute, ut in hac die ad
nullum declinemus mortale peccatum, nec ullam incurramus periculum, sed
semper ad tuam justitiam faciendam omnis nostra actio tuo moderamine dirigatur.
Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
|
The
Third Collect, for Grace |
In festis Natalis Domini, Epiphaniæ, Matthiæ, Paschatis, Ascensionis,
Pentecostes, Trinitatis, Joannis Baptistæ, S. Jacobi, S. Bartholomæi,
St. Matthæi, Simonis et Judæ, et S. Andreæ, ad Matutinas
statim post Benedictus canetur Symbolum Athanasii:
QUICUNQUE
vult salvus esse : ante omnis opus est ut teneat Catholicam fidem.
Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit : absque
dubio in æternum peribit.
Fides autem Catholica hæc ist, ut unum Deum in trinitate,
et Trinitatem in unitate veneramur.
Neque confundentes personas : neque substantiam separantes.
Alia est enim persona Patris : alia Filii, alia Spiritus
Sancti.
Sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas
: æqualis loria, cœterna majestas.
Qualis Pater, talis Filius : talis Spiritus Sanctus.
Increatus Pater, increatus Filius : increatus Spiritus Sanctus.
Immensus Pater, immensus Filius : immensus Spiritus Sanctus.
Æternus Pater, æternus Filius : æternus
Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres æterni : sed unus æternus
Sicut non tres increati, nec tres immensi : sed unus increatus,
et unus immensus.
Similiter, omnipotens Pater, omnipotens Filius : omnipotens
Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres omnipotentes : sed unus omnipotens.
Ita Deus Pater, Deus Filius : Deus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres dii : sed unus est Deus.
Ita Dominus Pater, Dominus Filius : Dominus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres Domini : sed unus est Dominus.
Quia sicut singulatim unamquanque personam Deum ac Dominum
confiteri Christiana veritate compellimur : ita tres deos aut dominos
dicere catholica religione prohibemur.
Pater a nullo est factus : nec creatus nec genitus.
Filius a Patre solo est : non factus, nec creatus, sed genitus.
Spiritus Sanctus a Patre et Filio est : non factus, nec creatus,
nec genitus, sed procedens.
Unus ergo Pater, non tres patres : unus Filius, non tres
filii : unus Spiritus Sanctus, non tres spiritus sancti.
Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius : nihil majus
aut minus, sed totæ tres Personæ coæternæ
sibi sunt et coæquales.
Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est : et Unitas
in Trinitate, et Trinitas in Unitate veneranda sit.
Qui vult ergo salvus esse : ita de Trinitate sentiat.
Sed necessarium est ad æternam salutem : ut incarnationem
quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.
Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur : quod Dominus
noster Jesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.
Deus est ex substantia Patris ante secula genitus : et homo
ex substantia Matris in seculo natus.
Perfectus Deus, perfectus homo : ex anima rationali et humana
carne subsistens.
Æqualis Patri secundum divinitatem : minor Patre secundum
homanitatem.
Qui licet Deus sit et homo : non duo tamen, sed unus est
Christus.
Unus autem non conversione divinitatis in carnem : sed assumptione
humanitatis in Deum.
Unus omnino non confusione substantiæ : sed unitate
personæ.
Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo : ita Deus
et homo unus est Christus.
Qui passus est pro salute nostra : descendit ad inferos,
tertia die resurrexit a mortuis.
Ascendit ad cœlos, sedet ad desteram Dei Patris omnipotentis
: inde venturus est judicare vivos et mortuos.
Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus
suis : et reddituri sunt de factis propriis rationem.
Et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam : qui vero
mala, in ignem æternum.
Hæc est fides Catholica, quam nisi quisque fideliter
firmiterque crediderit : salvus esse non poterit.
Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper : et in secula
seculorum. Amen.
|
Athanasian
Creed
(in other books this is placed after Evening Prayer) |
Ordo
Vesperarum per Totum Annum
____________________
Sacerdos
Minister sive dicet.
PATER
noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum
tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, & in terra. Panem nostrum
quotidiamum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut &
nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem.
Sed libera nos a malo. Amen. Matt. 6 Lucas 11.
Deinde:
Domine, labia nostra aperies.
Responsio:
Et os nostrum annunciabit laudem tuam.
Minister: Deus, in adjutorium nostrum intende.
Responsio: Domine, ad adjuvandum nos festina. Gloria
Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper : et in secula
seculorum. Amen.
Alleluia
Postea
canuntur Psalmi præmonstrati in Tabula, nisi festum fuerit quod
proprios habeat Psalmos. Hos sequitur prima Lectio ex veteri Testamento,
nisi fuerint propriæ Lectiones Festi.
|
An
Order for Evening Prayer throughout the Year |
Deinde
canitur:
MAGNIFICAT
anima mea Dominum.
Et exultavit spiritus meus : in Deo salutari meo
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc
beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus a progenie in progenies : timentibus
eum.
Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente
cordis sui.
Deposuit potentes de sede : et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.
Suscepit Isræl puerum suum : recordatus misericordiæ suæ.
Sicut locutus est ad patres nostros : Abraham et semini ejus
in secula.
Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper : et in secula
seculorum. Amen.
|
Lucas 1
|
Vel
Psalmus
Psalmus
93
DOMINUS
regnavit : decorem indutus est
Indutus est Dominus fortitudinem : et præcinxit
se.
Etenim firmavit orbem terræ : qui non commovebitur.
Parata sedes tua ex tunc : a sæculo tu es.
Elevaverunt flumina, Domine : elevaverunt flumina vocem suam.
Elevaverunt flumina fluctus suos : a vocibus aquarum
multarum.
Mirabiles elationes maris : mirabilis in altis Dominus.
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
Domum tuam decet sanctitudo : Domine, in longitudinem
dierum.
Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper : et in
secula seculorum. Amen.
|
Note
that the English version has Psalm 98 here. |
Lectio
secunda ex novo Testamento : post quam finitam, canatur Canticumj Simonis:
NUNC
dimittis servum tuum, Domine : secundum verbum in pace.
Quia viderunt oculi mei : salutare tuum.
Quod parasti : ante faciem omnium populorum.
Lumen ad revelationem Gentium : et gloriam plebis tuæ
Isræl.
Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper : et in secula
seculorum. Amen.
|
Lucas 2
|
Vel
Psa. 67
DEUS
miseratur nostri : et benedicat nobis.
Illuminet vultum suum super nos : et miseratur nostri.
Ut cognoscamus in terra viam tuam : in omnibus gentibus salutare
tuum.
Confiteamtur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi
omnes.
Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in
æquitate : et gentes in terra dirigis.
Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi
omnes.
Terra dedit fructum suum : Benedicat nos Deus, Deus noster!
Benedicat nos Deus : et metuant eum onnes fines terræ.
Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper : et in secula
seculorum. Amen.
His
finitis, adduntur Symbolum cum aliis suffragiis supra ad Matutinas præscripta,
cum tribus Collectis, quarum Prima sit de die : Secunda pro Pace : Tertia
pro Dei adjutorio adversus omnia pericula:
|
|
Collecta
secunda ad Vesperas, pro Pace:
DEUS,
a quo sancta
desideria, recta consilia, et just sunt opera, da servis tuis illam quam
mundus dare non potest Pacem, ut corda nostra mandatis tuis dedita, et
hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla. Per
Jesum Christum Dominus nostrum.
|
The
Second Collect at Evening Prayer |
Collecta
tertia pro Dei adjutorio adversus omnia pericula.
ILLUMINA,
quæsumus Domine Deus, tenebras nostras, et totius noctis insidias
tu a nobis repelle propicius. Per Dominum nostrum Jesus Christum. Amen.
His
duæ suprascriptæ Collectæ dicuntur ad Vesperas per totum
annum, absque variatione.
Finis
Vespertinarum precum.
|
The
Third Collect, for Aid against All Perils |
Sequitur Letania et Supplicationes
Cantandæ
diebus Dominicis, feriis quartis, et sextis,
atque aliis temporibus, cum per Ordinarios
ordinatum fuerit.
_______________________
PATER
de Cœlis Deus, miserere nobis miseris peccatoribus.
Pater de cœlis Deus, miserere nobis miseris
peccatoribus.
Fili redemptor mundi Deus, miserere nobis miseris peccatoribus.
Fili redemptor mundi Deus, miserere nobis miseris
peccatoribus.
Spiritus Sancte Deus, a Patre et Filio procedens, miserere
nobis miseris peccatoribus.
Spiritus sancte Deus, a Patre et Filio procedens,
miserere nobis miseris peccatoribus.
Sancta, beata, et gloriosa Trinitas, tres personæ, unus
Deus, miserere nobis miseris peccatoribus.
Sancta, beata et gloriosa Trinitas, tres personæ,
unus Deus, miserere nobis miseris peccatoribus.
Ne memineris Domine iniquitatum nostrarum, vel parentum nostrorum,
neque vindictam sumas de peccatis nostris : parce Domine, parce populo tuo,
quem redemisti præcioso sanguine tuo, et ne in perpetuum irascaris
nobis.
Parce nobis Domine.
Ab omni peccato, malo et infortunio, ab insidiis diaboli, ab
ira tua, et æterna damnatione.
Libera nos Domine.
A cœcitate cordis, Superbia, Ambitione, Hypocrisi, Ira,
Odia, Malitia et Discordia.
Libera nos Domine.
A fornicatione et aliis omnibus peccatis mortalibus, et a tentationibus
carnis, mundi, et diaboli.
Libera nos Domine.
A fulgure et tempestate, a plaga et pestilentia, fame, bello,
latrocinio, et morte subitanea.
Libera nos Domine.
Ab omni seditione et conspiratione, a falsis et hæreticis
dogmatibus, a duritia cordis, et contemptu Verbi et mandati tui.
Libera nos Domine.
Per mysterium sanctæ Incarnationis, Nativitatis, circumcisionis,
Baptismi, jejunii, et tentationis tuæ.
Libera nos Domine.
Per Agonem et Sanguineum sudorem, per crucem et passionem,
per pretiosam mortem et sepulturam, per gloriosam Resurrectionem, et Ascensionem
tuam in cœlos, et adventum Spiritus Sancti.
Libera nos Domine.
In tempore tribulationis et prosperitatis nostræ, in
hora mortis et in die judicii.
Libera nos Domine.
Te rogamus, O Deus, nos peccatores exaudias, ut Ecclesiam tuam
sanctam Catholicam regere et gubernare digneris.
Te rogamus audi nos.
Ut famulam tuam Elizabetham, Reginam et gubernatricem nostram
clementissimam, in vera tui adoratione, in justitia et sanctitate vitæ
confirmare et custodire digneris.
Te rogamus audi nos.
Ut ejus mentem in tua fide, tui amore et timore, ut semper
in te confidat, et ut in omnibus honorem et gloriam tuam quærat et
promoveat, dirigere digneris.
Te rogamus audi nos.
Ut eam servare et defendere, et ei victoriam contra omnes hostes
suos concedere digneris.
Te rogamus audi nos.
Ut Episcopos, pastores et ministros ecclesiæ, vera cognitione
et recto intellectu verbi tui illuminare [digneris], et ut tam doctrina
quam vita illud promoveant.
Te rogamus audi nos.
Ut Consiliarios regios, et totam nobilitatem Regni, gratia
sapientia et intellectu illustrare digneris.
Te rogamus audi nos.
Ut Magistratui nostro benedicere, eique gratiam conferre ut
exequatur justitiam, et custodiat veritatem.
Te rogamus audi nos.
Ut populo tuo universo benedicere, eumque servare digneris.
Te rogamus audi nos.
Ut omnibus Gentibus unitatem, pacem, et concordiam donare digneris.
&
Te rogamus audi nos.
Ut mentes nostras as verum amorem et timorem tui inflammare,
et ad mandatorum tuorum observantiam inclinare velis.
Te rogamus audi nos.
Ut populo incrementum gratiæ, ut verbum tuum humiliter
audiat, et puro corde amplectatur, et fructus Spiritus proferat, donare
digneris.
Te rogamus audi nos.
Ut errantes et deceptos in viam veritatis revocare digneris.
Te rogamus audi nos.
Ut stantes confirmare, imbecilles sustentare, et cadentes erigere,
ac Sathanam sub pedibus nostris conculcare velis.
Te rogamus audi nos.
Ut defendas, juves, consoleris omnes in periculis, necessitatibus,
et molestiis constitutos.
Te rogamus audi nos.
Ut peregriantibus terra marique, parturientibus, ægrotantibus,
et infantibus, captivis et incarceratis, succurre velis.
Te rogamus audi nos.
Ut pupillis et orphanis, viduis, desolatis et oppressis, prospicere
digneris.
Te rogamus audi nos.
Ut omnibus hominibus miserearis.
Te rogamus audi nos.
Ut inimicis et persecutoribus nostris ignoscas, et eorum corda
ad pœnitentiam convertere velis.
Te rogamus audi nos.
Ut fructus terræ dare et conservare digneris, ut suo
tempore pie eis utamur
Te rogamus audi nos.
Ut veram pœnitentiam et remissionem peccatorum nobis largiri,
negligentias et ignorantias nobis condonare, gratiam Sancti Spritus, et
emendationem vitæ nobis donare digneris.
Te rogamus audi nos.
Filii Dei, te rogamus audi nos
Filii Dei te rogamus audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi :
Dona nobis pacem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
Miserere nobis.
Christe audi nos
Christe audi nos
Kyrie eleyson
Kyrie eleyson
Christe eleyson
Christe eleyson
Kyrie eleyson
Kyrie eleyson.
Pater noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, & in terra.
Panem nostrum quotidiamum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra,
sicut & nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem.
Sed libera nos a malo. Amen.
Domine, non secundum peccata nostra facias nobis.
Neque secundum iniquitates nostras retribue nobis.
|
The
Litany and Suffrages |
Oremus
DEUS
misericors Pater, qui contritorum non despicis gemitum, et mœrentium
non spernis affectum, adesto precibus nostris, quas tibi in angoribus
nostris effundimus, easque clementer suscipere dignare; ut quicquid contra
nos diabolicæ atque humanæ moliuntur adversationes, ad nihilum
redigatur, et consilio tuæ pietatis elidatur, ut nos tui servi,
nullis infestationibus læsi, in ecclesia tua sancta tibi gratias
referamus: Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
Exsurge,
Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum.
DEUS
auribus nostris audivimus, Patres nostri annunciaberunt nobis opera admiranda,
quæ operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
Exsurge,
Deus, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum
Gloria
Patri, et Filio : et Spiritui Sancto.
Sicut
erat in principio, et nunc et semper : et in secula seculorum. Amen.
Ab inimicis
nostris libera nos Christe
Respice
clementer afflictiones nostras.
Aspice
dolorem cordis nostri.
Propicius
esto peccatis populi tui.
Benigne
audi orationes nostras.
O
Filii David, miserere nobis.
Et nunc
et semper dignare exaudire nos, O Christe.
Christe
exaudi nos : exaudi nos clementer Domine Jesu Christe.
Ostende
nobis, Domine, misericordiam tuam
Sicut
speramus in te.
Oremus
INFIRMITATES
nostras, quæsumus Domine, benigne respice, et propter gloriam nominis
tui mala omnia, quæ juste pro peccatis nostris meremur, a nobis
clementer averte : et præsta, ut in cunctis adversantibus omnem
nostram fiduciam collocemus in misericordia tua, et tibi semper in puritate
vitæ serviamus, ad gloriam tui nominis : Per unicum mediatorem nostrum
et advocantem Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
|
|
Pro
Regina
O
DOMINE Pater
noster cœlestis, qui maximus potentissimusque es Rex regum et Dominus
dominantium, omnium principum solus et unicus moderator et gubernator,
qui ab excelso et summo throno tuo omnes mundi incolas intueris, suppliciter
te rogamus, ut Reginam nostram Elizabetham clementer et benigne vultu
respicere digneris, et eam tui sancti Spiritus gratia ita adimplere, ut
semper ad tuam voluntatem perficiendam dedita, in viis tuis ambulet. Accumula
in eam cœlestia tua dona : vitam illi fœlicem et diuturnam largire,
ut diu fœliciterque regnet, hostes omnes superet suos, et post hanc
vitam gloria perfruatur æterna. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui facis
mirabilia magna solus, prætende super famulos tuos Pontifices et
Ministros, et super cunctas congregationes illis commissas, Spiritum gratiæ
sulataris, et ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuæ
benedictionis infunde, per Advocatus et Mediator nostrum Jesus Christum.
Amen.
|
A
Prayer for the Queen's Majesty |
Precatio
Divi Chrysostomi
OMNIPOTENS
sempiterne Deus, qui nobis gratiam dedisti ut hoc tempore unanimiter congregati,
preces nostras ad te offerremus, quique polliceris, ut ubi duo vel tres
congregati fuerint in tuo nomine, te eorum supplicationes clementer exauditurum,
petimus, ut vota et preces tuorum famulorum, prout tibi videbitur eorum
saluti maxime expedire, perficias, et præsta nobis in hac vita tuæ
veritatis cognitionem, et in futura, vitam æternam. Amen.
II
Corinth. xiii.
GRATIA
Domini nostri
Jesu Christi, charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit semper
cum omnibus nobis. Amen.
|
A
Prayer of St. Chysostom |
Pro
Pluvia petenda, tempore necessitatis.
DEUS
Pater cœlestis, qui per Filium tuum unigenitum promisisti universis
tuum regnum et ejus justitiam quærentibus omnia huic vitæ
necessaria, da nobis quæsumus in hac nostra necessitate pluviam
et imbres tempestivos, ut terræ fructus, ad corporis nostri consolationem,
tui nominis honorem, recipere possimus. Per Jesum Christum Dominum nostrum.
Amen.
|
For
Rain, If the Time Require |
Pro
æris serenitate.
DOMINE
Deus, qui propter peccata hominis semel submersisti mundum universum,
octo hominibus solum exceptis, et postea singulari ductus misericordia,
promisisti illum nunquam penitus submergendum; supplices te rogamus, etsi
ob iniquitates nostras has pluviæ et aquarum inundationes sumus
commeriti, digneris tamen nos ad veram pœnitentiam convertere, et
talem nobis tribuere cœli serenitatem, ut terræ fructus tempore
opportuno recipiamus, tuoque hoc supplicio admoniti, vitam nostram emendare
discamus, atque ob tuam in nos clementiam tuas laudes et honores perpetuo
celebrare valeamus. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
|
For
Fair Weather |
Tempore
Caritatis et Famis
DEUS
Pater cœlestis, cujus beneficio pluvia decidit, terra fit frugifera,
animantia crescunt, et pisces multiplicantur : intuere quæsumus
afflictiones populi tui, et largire ut hæc penuria caritasque annonæ,
quam nunc justissime propter peccata nostra patimur, bonitate misericordiæ
tuæ vertatur in copiam et abundantiam. Hæc nobis, clementissime
Pater, concede, propter amorem Jesu Christi Domini nostri, cui tecum et
Sancto Spiritui laus, honor et gloria in omnem æternitatem. Amen.
|
In
the Time of Dearth or Famine |
Tempore
Belli.
OMNIPOTENS
Deus, Rex regum, et omnium gubernator, cujus potentiæ nulla creatura
resistere potest, cui proprium est peccatores punire, et eorum misereri
qui vere agunt pœnitentiam, serva et libera nos, suppliciter te petimus,
a manu inimicorum, reprime eorum superbiam, minue malitiam, dissipa illorum
machinationes et astutias, ut nos tuis armis muniti semper servemur ab
omnibus periculis, ad glorificandum te, qui es unicus victoriæ largitor
: propter merita unigeniti Filii tui Domini nostri Jesu Christi. Amen.
|
In
the Time of War |
Tempore
pestis, mortalitatis, sive morbi
OMNIPOTENS
Deus, qui tempore Regis David, in ira tua, septuaginta millia hominum
interfecisti, et tamen, tuæ misericordiæ memor, conservasti
reliquos, miserere nostri miserorum, qui nunc variis morbis et gravi mortalitate
affligimur, ut quemadmodum angelis tuis a supplicio inferendo cessare
jussisti, ita quoque nunc et hanc pestem a nobis amovere digneris. Per
Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
Deus,
cui proprium est misereri semper et parcere, suscipe has precationes nostras,
ut quos delictorum catena amisere constringit, clementia tuæ
misericordiæ libere absolvat
propter merita Jesu Christi,
nostri mediatoris unici.
Amen.
Finis
Letaniæ.
|
In
the Time of Any Common Plague or Sickness |