ELIZABETH,
Dei gratia Angliæ,
Franciæ & Hiberniæ Regina, fidei defensor, &c. Omnibus ad quos
præsentes literæ pervenerint, salutem. Cum memores officii nostri erga
Deum omnipotentem (cujus providentia principes regnant) legibus quibusdam
saluberrimis, consensu trium Regni nostri statuum, sancitis, anno regni
nostri primo, Regium nostrum assensum libenter præbuerimus: inter quas
una lex lata est, ut Preces publicæ, una, & eadem certa, & præscripta
precandi forma, lingua vulgari, & vernacula, passim in ecclesia Anglicana
haberentur, quo subditi nostri quid orarent facilius intelligerent, &
absurdum illum, diuque in Ecclesia inveteratum errorem, tandem devitarent;
fieri enim non potest, ut precationes, supplictiones, aut gratiarum actiones
non intellectæ, mentis ardorem aliquando excitent & accendant, cum
spiritu & veritate Deus qui spriitus est, non oris tantum strepitu,
adorari vult: cui rei etiam addi potest, quod hac cæca ignoratione, superstitiosæ
preces, aut res alienæ, non satis idoneæ quæ Deo profunderenter, cordium
humanorum scrutatori, sæpenumero ore prophano offerebantur: Notum vobis
esse volumus, quod quoniam intelligimus Collegia utriusque Academiæ Cantabrigiensis
& Oxoniensis; Collegium item Novum prope Wintoniam, & Etonense,
bonis literis dicata, supplicibus votis petere, ut quo sacrarum literarum
monumenta Latina ad uberiorem Theologiæ fructum eis reddantur magis familiaria,
eis liceat eadem forma precum Latine uti; omnibus Reipublicæ nostræ
membris, quantum in nobis est, consulere, & cum eorum necessitati,
qui Latina non intelligunt, tum eorum voluntati qui utranque linguam percipiunt,
consulere cupientes, constituimus per præsentes, licitum esse & permissum
nostrua autoritate & privilegio reguli, tam Decano & Sodalitio
Ecclesiæ Christi in Academia nostra Oxoniæ, quam Præsidibus, custodibus,
rectoribus, magistris & sodalitatibus, omnium & singulorum Collegiorum
Cantabrigiæ, Oxoniæ, Wintoniæ, & Etoniæ hoc modo precandi Latine
graphum oedi (edi) curavimus in hoc præsenti volumine, convenientem com
Anglicano nostro Publicarum precum libro, jam per universum nostrum Regnum
recepto & usitato. Cui item peculiaria quædam in Christiaorum funebribus
& exequiis decantanda adjungi præcipimus, Statuto illo prædicto
de ritu publicarum precum (cujus supra mentionem fecimus), anno primo
regni nostri promulgato, in contrarium non obstante.
Proviso semper, quod
in ejusmodi Collegiis, quibus laicorum parochiæ annexæ erunt, ac in
reliquis etiam, ad quorum templa laici, eorundem Collegorum famuli &
ministri, sive alii quicunque sive Latinæ linguæ imperiti, necessario
adire debent, his horæ aliquot opportunæ & loca in dictis ecclesiis
aut sacellis assignentur, in quibus, Festis saltam diebus, preces Matutinæ
& Vespertinæ legantur & recitentur; & Sacramentorum administrationes
suis temprobus Anglice ad laicorum ædificatonem celebrari possint. Eadem
etiam formula Latina precandi privatim uti hortamur omnes reliquos Ecclesiæ
nostræ Anglicanæ ministros, cujusque gradus fuerint, iis diebus, quibus
aut non solent, aut not tenentur parocianis suis, ad ædem lingua, secundum
formam dicti Statuti, recitare. Im præmissorum autem fidem &
testimonium, has literas nostras fieri fecimus.
|
Queen
Elizabeth's Letters Patent (unique to this edition);
a photo of the original is above. |
Præfatio
NIHIL
unquam fuit humana
sapientia tam bene constitutum, aut constabilitum firmiter, quod processu
temporis non labefactatetur & corrumperetur. Et ut de aliis exemplis
taceam, hos manifestum est de forma publicarum precum in Ecclesia, quas
vulgus Cultum Dei vocare consuevit. De harum origine si quis consultat
autenticos scriptores, inveniet non alia ratione institutas esse, quam
ut fides, pietasque ac religio Christiana cresceret, & doctrina latius
propagarentur. Nam sancti Patres ita rem instituerunt, ut tota Biblia,
aut major horum pars semel in anno prælegeretur, hoc consilio, ut clerici
& præsertim ministri Ecclesiæ, frequenti lectione & meditatione
scripturæ, seipsos excitarent ad pietatem, & instructiores redderentur
ad decendam Ecclesiam verbo Dei, & refutandos adversarios veræ doctrinæ;
deinde, ut populus ex quotidiana lectione sadrorum librorum in templis,
cresceret subinde magis ac magis in vera cognitione Dei & Domininostri
Jesu Christi, & per id accenderetur ad studium & amorem veræ
religionis. Sed multis retro ab hinc annis, hæc pia & salutaris Patrum
constitutio ita neglecta, mutata & corrupta fuit, additione incertarum
historiarum, ut nihil durius dicam, Responsoriorum, Versuum & inutilium
repetitionum, commemorationum, & aliarum Synodalium constitutionum,
ut semper fere cum inciperetur liber aliquis sacer, priusquam tria aut
quatuor capita absolverentur, nihil temporis superesset pro reliqua parte
scripti. Ut, exempli gratia, visio Esaiæ prophetæ incipiebatur prima
dominica Adventus, it liber Geneseos dominica Septuagesimæ incipiebatur:
sed incipiebator tantum, quia numquam finiebatur. Et ad hunc modum fiebat
de aliis.
Præterea, etiamsi Paulus jubeat sacram lectionem fieri
lingua populari, ut inde ædificetur Ecclesia, tamen aliquot seculis sacri
libri prælegebantur ad Anglos Latine, ut is qui legeret, plerunque daret
sine mente sonum, & vox tantum ærem & aures feriret; corda, spiritus
& menes, fructu vacarent. Ad hæc, etsi sancti patres diviserunt Psalmos
in septem partes, quas Nocturnas preces vocant, ut Psalterium integrum
singulis septimanis absolveretur; raro tamen his postremis tempribus huic
huic ordinationi fuit satisfactum, sed omnibus diebus iidem Psalmi repetebantur,
aliis interim omnino omissis. Postremo tantus fuit numerus, tanta varietas
regularum Picæ (ut vocabant), tot mutationes in officio ecclesiastico,
quod revolutio libri, ad inveniendum quid legeretur, plus negotii &
difficultatis haberet, quam lectio hujus quod fuerat inventum. Horum &
similium incommodorum consideratione, revocavimus officum Ecclesiasticum
ad priman institutionem, juxta consilium sanctorum Patrum. Et ut omnia
sint in promptu, præfixum est Calendarium facile intellectu, & in
quo quantum fieri potuit, totius Scripturæ continua lectio proponitur
ordine, ita ut nulla sit interruptio aut separatio locorum in sacris Bibliis
conjunctorum. Hoc ut commode fieret, necesse fuit omittere Antiphonas,
Responsoria, Invitatoria, & alia quædam similia, quæ disjungebant
perpetuum contextum & continuam lectionem scripturæ. Et quia conducit
ad hujus ordinis & perpetui contextus sacrorum librorum intellectum,
præfigere quosdam Canones, ideo aliquos huic operi præfiximus, qui ut
numero pauci, ita intellectione sunt facillimi: sic enim ordo precationum,
quantum ad scripturam attinet, dispositus est, ut multo magis conveniat
cum consilio institutionis sanctorum Patrum & multo commodior atque
utilior sit, quam fuerit illa qua antea sumus usi. Quod autem majorem
habeat utilitatem, vel ex eo facile intelligi potest, quod in eo multa
sunt omissa de illis rebus, quæ sunt incertæ, quædam etiam confictæ,
nonnullæ superstitiosæ. Et quod in hac ordinatione nihil contineatur
præter purum verbum Dei & sacras literas, vel quod in evidente &
necessaria consequutione ex istis deducitur, idque hoc ordine, illo idiomate,
ut & a lectoribus & auditoribus haud difficile percipe & retineri
possit. Est præterea hæc ordination commodior propter brevitatem &
manifestum ordinem, & paucas regulas apertas; et quia ministris Ecclesiæ
nihil opus est aliis libris in publico ministerio, si hunc & sacra
biblia teneant, quo fit etiam ut plebecula facilius ferre possit sumptus
in coemendis libris in unaquaque Parochia, quam unquam antea. Est &
illud in hac ordinatione illustre, & quod omnes ad decorum non solum,
sed & utile & necessarium judicant, quod in omnibus hujus regni
ecclesiis eædem sunt lectiones & cantiones, cum antea singulæ Dioeceses
suam habuerint ordinationem, ut alii Sarum, alii Herefordiensem, alii
Eboracensem, aut Lincolniensem, &c. sequerentur.
Si autem quispiam
queratur, difficiliorem esse hanc ordinationem, propterea quod oporteat
jam omnia ex libro recitere, cum antea ex solo auditu, propter crebram
repetitionem, multa addisci possent: is si conferet utilitatem intelligentiæ,
quam ex quotidiana lectione sacrorum librorum consequentur, cum labore,
facile hance molestiam devorabit. Quia veru nulla ordinatio tam perspicue
proponi potest, de quo non oriantur interdum disputationes in quotidiano
usu, constitutum est, ut quoties dubia occurrunt aut incitunt inter ministros,
deferatur res ad Episcopum Dioeceseos, cujus judicio in hac re acquiescent,
modo nihil constituat, quod palam cum hac ordinatione pugnet.
|
The
Preface |
De
Cæremoniis, cur aliæ
QUIDEM
ABROGATÆ, ALIÆ
vero
retentæ ac receptæ sunt in
Ecclesia
nostra Anglicana
________________
CÆRIMONIAS
plærasque omnes, ac sacrorum ritus, quibus in Ecclesia diu jam auctoritas
tributa est, ab hominum institutione ac disciplina manivisse, luse clarius
est. Harum autem cærimoniarum aliæ pie sancteque ab ortu excogitatæ,
diuturnitate post & institutionis ignoratione, versæ furunt
in eam superstitionem, in qua insunt timores quidam, ac confidentiæ
pariter inanes. Aliæ clam in in Ecclesiam irrepserunt, effictæ
ad quorundam hominum arbitrium, quibus plus desiderii cultus divini, quam
cognitionis modiac rationis recte colendi Deum fuit. Quæ quoniam
primo conniventibus cæteris, quibus fuit judicium confirmatius,
introductæ fuerunt, in dies singulos in nefarios & flagitiosos
abusus adoleverunt. Hæ, non solum quod inutiles sunt, quod iis populus
cæcutiit, verum etiam quod gloriæ Dei per has offusæ
sunt tenebræ, dignæ existimabantur, quæ exploderentur
ac penitus exterminarantur. Aliæ sunt, quas licet ab hominibus ascitas
fuisse confitemur; eas tamen retinere optimum visum est, cum propter ευταξιας
& decori ordinis conservationem in Ecclesia (quo erant primum destinatæ),
tum potissimum, quia spectant ad ædificationem, ad quam sunt omnia
(ut Apostolus tradit) referenda. Et quanquam cæremoniæ alicujus
retentio, aut omissio, (quod ad eam ipsam attinet) non magni est momenti:
temeraria tamen & fastuosa communis ordinis ac disciplinæ majorum
rescissio gravissimam numinis divini reprehensionem incurrit.
Fiat
omnia inter vos (inquit Apostolus) decore, & apposito ordine. Ordinis
autem hujus constitutio temperatioque neutisquam ad privatos homines spectare
potest. Quamobrem conatus rescindendi aut novandi instituta publica, in
Ecclesia Christi, non nisi legitime ad eam rem accersito est cuiquam permissus.
Et
quoniam in
his nostris turbulentissimis temporibus, ob vehemens hominum studium,
tam ardens in quibusdam cærimoniarum suarum propugnatio sit, ut
vel minimampartem earum libenter dimitti non velint; aliis contra aures
sint novarum rerum cupiditate adeo prurientes, ut tam illorum libidine,
quam rei veritati consulendum esse rati, in Deum primum oculos conjecimus,
deinde in utilitatem utrarumque partium. Verum ne quisquam ægre
ac iniquo animo ferat cærimoniarum in Ecclesia immutationem, rationes
quasdam adduximus, cur a multis ante seculis receptæ quædam
antiquentur, aliæ vero observentur. Abolentur nonnullæ ad
ingentem & immensam illarum congeriem imminuendam, quæ non multo
ante hanc nostram ætatem adeo amplificabantur, ut onus illarum non
esset ferendum. Quamobrem divus Augustinus in illa ecclesiæ Christi
quasi juventute graviter acerbeque conquestus est, acervum illarum tam
infinite excrevisse, ut Christianorum conditio multo essent deterior,
ea in re, quam populi Judaici: isque auctor ac consultor fuit, ut tam
grave jugum & importunum pondus levaretur, quum primom occasio &
temporis opportunitas sedate id fieri posse permitteret. At quid diceret
divus Augustinus, si in hæc nostra tempora reservatus, vidisset
auctissimum incrementum hodiernarum cærimoniarum, quibuscum illæ
nequaquam numero sunt conferendæ? Nostrarum cærimoniarum multitudo
adeo erat amplificata, adeo erat abstrusæ &obscuræ significationis,
& interdum adeo inutiliter accommodatæ, ut potius tenebras obducerent,
involverentque rerumsense, quam illustrarent beneficia Christi, prolixe
& copiose in nos collata. Ad hæc, Christi evangelium non est
disciplina egens cærimoniis, æque atque Moysis instituta;
verum est pura & sincera ratio colendi Deum, non in servitute typorum
& umbraculorum, sed in spiritus libertate, contenta his solum cærimoniis,
quæ poterunt pertinere ad decori ordinis conservationem (quam paulo
ante ευταξιας appellavimus)
& sanctæ morum disciplinæ confirmationem: & sunt prætera
aptæ ad excitandos hebetes & somnolentos hominum sensus in recordationem
officii sui erga Deum, idque clara & patenti notatione, in ædificationem
corporis mystici. Postremo, gravissima ratio, quæ ad exterminationem
quarundam cærimoniarum nos commovit, fuit, quod hæ partim
cæcitas [cæcitate] imperitæ plebis, partim inexplebili
eorum avaritia, qui quærebant corradere suum quæstum potius
quam gloriam Dei illustrare, in tam horribiles abusus degeneraverunt,
ut hi, hisi sublatis ipsis cærimoniis, tolli ulla ratione non possent.
Verum jam nunc si qui forte graviter ac moleste ferent, aliquas veterum
cærimoniarum non abolitas fuisse: ii si secum ipsi velint reputare,
sine certis non posse fieri, ut rerum gerendarum decorum & tranquilla
disciplina in ecclesia conserventur, facile deprehendent rationum quædam
monenta, quibus poterunt revocari ad saniorem mentem & acrius judicium.
Quod si penitus omnes antiquas amovendas esse censebunt, & illarum
loco novas substituendas: tumquandoquidem auctores sunt cærimoniarum
habendarum, equidem eas, quæ diutino populi assensu & voce recepte
comprobatæque sunt, & apposite possunt servire instituto nostro,
respuendo, stultiam suam manifeste produnt, præsertim cum nosto
ævo earum significatio accommodatioque non ignoretur. Hac siquidem
clare explorata & percepta, sunt magni æstimandæ ab omnibus,
ob admirabilem continuationem, & seriem longinqui tempris, si se ipsi
potius concordiæ & consensionis cupidos esse videri volunt,
quam introducendi res inusitatas, exoticas & adventitias, is quod
(quantum Christianæ religionis diligens quædam procuratio
patitur) est sedulo vitiandum. Præter hæc, nemo poterit merito
& justo de retentis cærimoniis conqueri, nemo succensere. Nam
quemadmodum illæ exulant ab ecclesia, quibus populus foedissime
abutebatur, & quibus hominum conscientiæ oppressæ succumbebant;
sic hæ retentæ sunt, disciplinæ ac ordinis cause, quæ
tamen ita valebunt, ut no solum mutari, sed refigi etiam ac rescindi possint,
& ea de re non dabunt se in societatem honoris cum lete divina. Ad
hæc, non sunt involutæ aut elingues cærimoniæ
nostræ; patant, loquuntur, adeo ut explicata & evoluta sit illarum
intelligentia, & propositum non obscurum, quo referuntur. Quo fit,
ut credi non possit eas pervertendas fore tempore venturo, æquo
ac cæteræ, quibus Christiana vita to coelo a scopo vitæ,
Christo, aberravit. At dicent aliqui fortasse: Quo sese jactabit hæc
audacia? Ecquid præscribetis religionis formas & effigies peregrinis?
Neutiquam. Nam neque consuetas illorum cærimonias reprehendimus,
neque inducimus novas, utpote quibuscum nihil nobis commercii est; de
nostris hominibus duntaxat sumus solliciti. Hoc enim judicio diu jam fuimus,
ut convenire opinaremur, ut quælibet respublica utatur his cærimoniis,
quas accommodatissimas existmaverit ad illustrandam Dei gloriam, ac ad
sevocandum populum a turpitudine ad coelestiam vitam, ab errore &
superstitione ad cognitionem & verum cultum; & denique ut excludat
alias omnes, quolibet tempore, quas intellexerit abusu indecore deformitas
esse, quemadmodum in humanis traditionibus sæpe usu venisse in diversis
provinciis intelleximus.
|
Of
Ceremonies, Why Some be Abolished and Some Retained |