The Book of Common Prayer | |||||||
|
|
Ordo Administrandi Cœnam Domini sive Sacram Communionem
Quotquot cupiunt participes fieri sacræ Communionis, indicabunt nomina sua Pastori, pridie aut mane, priusquam inchœntur Matutinæ, vel immediate post principium matutinarum precum. Si quis autem eorum fuerit manifeste criminosus, ita ut Ecclesia per eum sit offensa, vel affecit proximum notoria injuria, verbis aut facto, Pastor vocabit eum, & commonefaciet, ne ullo modo audeat accedere ad mensam Domini, donec præbuerit clara indicia suæ resipiscentiæ, & satisfecerit Ecclesiæ, ac illis quos affecit injuria ; vel ad minimum, promittat se illis satisfacturum, quam primum commode fieri potest. Eodem ordine, admonebit pastor eos, inter quos intelligit esse simultates ac odia, nec permittet eos communicare mense Domini, donec certior redditus fuerit de eorum reconciliatione. Quod si altera pars dixerit se velle ex animo alteri ignoscere, & ii etiam satisfacere, & altera noluerit accipere satisfactionem, aut deponere iram & odium, Pastor admittet pœnitentem, ablegato pertinace. Mensa Dominicæ Cœnæ operietur mundo panno lineo : ad cujus mensæ septentrionalem partem minister stans, orabit Precationem Dominicam, in hunc modum : PATER noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, & in terra. Panem nostrum quotidiamum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed livera nos a malo. Amen. Matt. 6 Lucas 11. cum
Collecta sequente. |
Lord's
Prayer
|
OMNIPOTENS Deus, cui omne cor patet, & cui omnes affectus animorum cogniti sunt, & quem nihil latet, purifica cogitationes cordium nostrorum, ut per inspirationem Sancti Spiritus te ex animo amemus, & debita veneratione celebramus Nomen tuum sanctum, Per Jesum Christum Dominum nostrum. Tunc
recitabit sacerdos clare Decem præcepta : et universus populus post
singula mandata, genibus flexis, misericordiam Dei implorabit pro violatione
illorum, in hunc qui sequitur modum. |
Collect for Purity |
Minister. Deus hæc verba ad hunc modum effatus est. Ego sum Dominus
Deus tuus. Deos nullos alios habebis præter me. Tunc
per ministrum, stantem ad sacram Mensam, legetur Collecta sive Oratio
diei assignata, una cum altera duarum Collectarum sequentium pro fœlici
statu Reginæ. |
Ten
Commandments Exod. 20. Deu. 5. |
OMNIPOTENS Deus, cujus regnum est æternum, & potentia infinita, miserere universæ Ecclesiæ, & sic dirige cor electæ famulæ Elizabethæ Reginæ nostræ, ut cognoscat se esse famulam tuam, & ante omnia quærat gloriam et honorem tuum: & ut nos ei subjecti agnoscentes, ut decet, eam a te habere imperium, fideliter ei serviamus, eam honoremus, & obsequamur ipsi cum omni submissione, in te, & propter te, juxta præceptum et ordinationem tuam. Per Jesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum, qui tecum. &c. Alia
Collecta.
OMNIPOTENS sempiterne Deus, in cujus manu docemur ex Verbo tuo corda regum esse, qui es humilium consolator, et fidelium fortitudo, ac protector in te sperantium, da Reginæ nostræ Elizabethæ, ut super omnia et in omnibus te honoret et amet, et studeat servare populo sibi commisso pacem, cum omni pietate. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen. Post has Collectas, sacerdos, seu quis alius minister ad it deputatus, legat Epistolam, in loco ad id assignato, et sic incipiat. Epistola Sancti N. Apostoli, scripta ad N. capite. &c. Epistola finita, legatur Evangelium. Evangelium Sancti N. scriptum capite N. &c. Post
Evangelium, sequetur Symbolum. |
Prayers for the Queen |
CREDO in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia secula. Deum de Deo, Lumen de Lumine : Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cœlis. Et incarnatus de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui loquutus est per Prophetas. Et unam Sanctam Catholicam, et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma, in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi seculi. Amen. Post Symbolum sequatur Concio, sive legatur una Homiliarum, vulgari lingua. Finita Homilia aut Sermone ad populum, Pastor indicabit festos ac jejunos dies, si qui fuerint, sequenti septimana.
Inprimisque hortabitur, ut pauperum meminerint, et eorum inopiam sublevent.
Deinde cantentur vel recitentur una vel plures ex sententiis sequentibus. |
Nicene Creed |
SIC
luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent
Patrem vestrum, qui in cœlis est.
Mat. 5. Interea ædiles seu alii, quibus illud munus assignabitur, colligent oblatum a populo eleemosynam, et in cistam ad pauperum usum reponet. Singuli item consuetas oblationes et decimas suo tempore Pastori persolvent. Post hæc minister dicet, Oremus pro statu universalis Ecclesiæ, hic in terra militantis.
|
Offertory Sentences |
OMNIPOTENS æterne Deus, qui per Apostolum tuum jubes facere orationes, obsecrationes, deprecationes, et gratiarum actiones pro omnibus hominibus, humiliter te petimus, ut clementer accipias [hæc munera atque] has preces nostras, quas offerimus divinæ majestati tuæ, supplicantes, ut perpetuo inspires et conserves universæ Ecclesiæ spiritum veritatis et concordiæ. Præsta etiam, ut omnes qui confitentur nomen tuum sanctum, consentiant in fide, et vera doctrina Evangelii, et vivant inter se concordes in caritate. In primis autem te oramus, ut serves et defendas famulam tuam Elizabetham Reginam nostram, ut sub ipse quietam vitam degamus cum omni pietate et honestate. Da suis consiliariis et universis qui magistratum gerunt, ut sine personarum acceptione administrent justitiam, qua vitia et nequitiæ puniatur et corrigantur ; pietas, religio, et virtus crescant, et afficiantur dignis præmiis. Da gratiam, cœlestis Pater, omnibus Episcopis, pastoribus, et his qui curam gerunt animarum, ut tam vita quam doctrina ornent ministerium Evangelii, et administrent sacramenta, juxta institutionem Filii tui. Tribue universo populo gratiam tuam, ut humili animo, et qua decet reverentia, audiant et accipiant sanctum verbum tuum, et tibi serviant in sanctitate et justitia, omnibus diebus vitæ. Submisse etiam te petimus, propter bonitatem tuam, Domine, ut consoleris et succuras omnibus qui sunt in angustiis, doloribus, infirmitatibus, vel aliis adversitantibus constituti. Hæc nobis largire, O Pater, propter Jesum Christum Mediatorem nostrum unicum et Advocatum. Amen. Tunc
sequetur hæc exhortatio, certis temporibus, quando presbyter videbit populum
negligenter accedere ad Sacram Communionem. |
1 Ti. 2.
Si nulla largiatur eleemosyna omititur [hæc munera atque]. |
CONVENIMUS hodie, dilectissimi fratres, ad alendum nos pastu cœnæ dominicæ, ad quam jubeo vos omnes, qui saltem hic adestis, et item obsecro in Domino Jesu Christo, ut non velitis recusare accedere, præsertim tam amanter a Domino ipso vocati ac invitati. Scitis quam graviter et iniquo animo ferri solet, cum quis apparavit opiparum convivium, et mensam conquisitissimis epulis instruxit, adeo ut nihil desit, nisi ut convivæ accumbant, si ii qui vocantur temere et ingrate recusent accedere. Quis e vobis, si secum eo pacto ageretur, non succenseret? Quis non opinaretur immensam fieri sibi injuriam? Quamobrem, dilectissimi in Christo Jesu, cavete, ne subterducentes vos ab hac sacratissima cœna, iram Dei in vos devocetis. Facile dici potest abs quovis homine, Nolo communicare, quoniam secus sum impeditus mundanis negotiis : verum hujusmodi excusationes non tam facile recipiuntur et probantur coram Domino. Si quisquam dixerit, Sum gravis peccator, et ideo non ausim accedere : cur quæso non corrigit seipse? cur non resipiscit? Cum Dominus vocat, an non turpe esse ducitis respondere : Nolumus accedere? Quando converteremini ad Dominum, excusabitis vos et dicetis, Non sumus parati? Reputate diligenter apud vos, quam non valebunt ejusmodi fictæ et simulatæ causationes coram Domino. Qui respuerant convivium in Evangelio, (Luc. 14.) quia emerant villam, vel quia vellent experiri boves quos comparaverant, vel quia contraxerant matrimonium, non excusabantur, sed habebantur cœlisti illo epulo indigni. Ego hic adsum, ac pro meo officio invito vos in Domino, exhortor in Christo Jesu, si vestram ipsorum redemptionem amplecti libeat, ut sitis participes hujus religiosissimæ communionis. Et quemadmodum Filius Dei non dedignabatur morte animam profundere in ara crucis pro salute vestra, sic vestrum est una participes esse Communionis, in recordationem mortis illius, prout ipse præcipit. Jam si recusare hanc cœnam certum est vobis, saltem perpendite et reputate quam immensam injuriam facitis Deo omnipotenti, et quam grave supplicium imminet cervicibus vestris, ob cœnæ contemptionem. Et quoniam tam graviter Dominum offenditis vel ipsa sacrati epuli recusatione, admoneo, hortor ac obsecro vos, ut ad hanc ingratitudinem aliud scelus non adjungatis : quod quidem fiet, si astiteritis tanquam spectatores et admiratores illorum qui communicant, cum sitis interim ipsi exortes. Quid enemin aliud duci poterit hoc, præterquam accumulata quædam et amplificata contemptio et ingratitudo adversus Deum? Equidem magnæ ingratitudinis est denegare cum accerseris, multo vero majoris est cum astas, interim nec edendo ned bibendo degustare ex hac sacrosancta communione cum ceteris. Quæso an non merito duci poterit hæc acerba mysteriorum Christi Domini illusio? Sermo est late patens, et ad omnes pertinens, Accipite et manducate, Accipite et bibite ex hoc omnes, Hoc facite in mei recordationem. Quo ore, imo quo vultu audietis hæc verba? An non est hæc neglectio, contemptio, et irrisio testamenti Dominici? Quamobrem, potius quam hoc admittatis, discedite hinc, et date locum iis, qui pie sunt affecti. Verum inter discedendum, precor a vobis, ut iterum atque iterum cogitetis, abs quo disceditis. Disceditis a mensa Domini, et ab epulo cœlestis pabuli. Has res si diligenter perpenderitis, ad meliorem et saniorem vitam (Deo bene juvante) convertemini. Quam rem ut consequamini, supplices preces immortali Deo, in hac participatione sacræ mensæ, fundemus.
|
First Exhortation |
Aliquando etiam dicetur hoc, pro arbitratu presbyteri. DILECTISSIMI,
quandoquidem nostrum est ex animo reddere omnipotenti Deo, cœlesti
Patri nostro, gratias, quia dedit Filium suum Servatorem nostrum Jesum
Christum, non solum ut moreretur pro nobis, verum etiam ut esset nostrum
spirituale pabulum et alimentum, quemadmodum proditum est nobis, cum Verbo
Divino, tum sacramentis Corporis et Sanguinis sui, tam salutaribus iis
qui digne recipiunt, et tam tremendis e contra iis qui recipiunt indigne
: meum est exhorari vos, ut diligenter trutinetis amplitudinem et dignitatem
hujus sancti Mysterii, et ingens periculum indignæ receptionis ejus, et
non secus descendere in vos, et explorare conscientias vestras, quam si
deberetis sancti ac impolluti adire divinissimum et cœleste epulum,
sic ut nullo modo adire liceat vobis, destitutis veste illa nuptiali,
(Mat. 22.) quam Dominus poscit in Sacra
Scriptura, dummodo recipi velitis ut digni convivæ hujusmodi cœlestis
mensæ. Ratio autem et via ad hanc rem hæc est quam subdo.
|
Second Exhortation |
Tunc Minister recitabit hanc exhortationem. DILECTI in Domino, qui constituistis communicare Corpori et Sanguini Domini nostri Jesu Christi, necesse est ut ad memoriam revocetis, quid scripserit sanctus Paulus Corinthiis (1 Cor. 11.), et quomodo exhortetur eos, ut quilibet seipsum probet, et sic de Pane illo edat, et de Calice bibat. Nam sicut magnum beneficium est spiritualiter manducare Corpus, et bibere Sanguinem Christi, manere in Christo, et habere Christum in se habitantem, ac unum effici cum ipso; quod contigit illis, qui digne accedunt, id est corde contrito et humiliato, cum vera fide ac fiducia certa misericordiæ promissæ per Christum : ita præsens periculum est, si indigne accedamus, quia efficimur rei Corporis et Sanguinis Domini, et ad judicium et condemnationem manducamus, propterea quod non discernimus Corpus Domini, nec ei debitum habemus honorem. Sed ipsius iram et indignationem nobis accersimus, ac provocamus eum, ut nos puniat diversis plagis, morbis, et morte. Quare si quis blasphemus Verbi Dei hostis, adulter, flagrans ira, odio, aut reus alterius criminis sit, is non audeat accedere ad mensam Domini, nisi se ex animo pœniteat, ac omnino constituat emendare vitam, et persuasus sit se esse reconciliatum Deo fiducia misericordiæ propter Christum, et redeat in gratiam cum omnibus hominibus. Sed ante defleat peccata sua quam accedat, ne cum sacrosancto Pane simul intret in eum Satanas, sicut in Juda proditore, ut eum repleat omni iniquitate, et perducat ad exitium corporis et animæ. Quare, fratres, vosipsos judicate, ne a Domino judicemini: ejicite ex animis studium peccandi, pœniteat vos serio præteritorum peccatorum, toto pectore confidite Servatori nostro Christo. Diligatis omnes homines ex animo: ita enim efficiemini vere particepes horum mysteriorum. Sed ante omnia necesse est, ut maxima cum humilitate et ex corde agamus gratias Deo Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, quod redemit mundum per passionem et mortem Servatoris nostri Jesu Christi, veri Dei et veri hominis, qui se humiliavit usque ad mortem, mortem autem Crucis, pro nobis miseris peccatoribus, habitantibus in tenebris et umbra mortis, ut nos efficeret filios Dei et hæredes vitæ æternæ. Ad hunc enim finem institutum est Sacramentum, ut semper memores essemus infiniti amoris magistri et unici mediatoris nostri Jesu Christi, et innumerabilium beneficiorum, quæ per effusionem præciosi sui Sanguinis nobis obtinuit, et reliquit in his sacris Mysteriis, quasi pignus amoris et perpetuum monumentum suum, scilicet proprium Corpus et præciosum Sanguinem, ut ex his spiritualiter pascamur, et haberemus æternam consolationem. Ei autem una cum Patre et Spiritu Sancto agamus gratias, ut merito debemus, et humiliemus nosmetipsos, ac subjiciamus ejus sanctissimæ voluntati, et studeamus ei obseqi, in vera sanctitate et justitia, omnibus diebus vitæ nostræ.
|
Third Exhortation |
Deinde minister alloquetur communicaturos his verbis VOS quos serio pœnitet de peccatis vestros coram Deo, et reconciliati estis proximis, ac diligitis omnes homines ex animo, et constituistis posthac ducere vitam vestram juxta præcepta Dei, Accedite huc propius, ut percipiatis Sacramentum ad vestram consolationem, confitemini humiliter peccata vestra Deo et Ecclesiæ hic congregatæ in nomine ipsius. Tunc
fiat hæc generalis confessio nomine eorum qui communicaturi sunt, vel
per eorum aliquem, vel per unum ex Ministris, aut per ipsum Sacerdotem,
omnibus interim genua flectentibus. |
|
OMNIPOTENS Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, conditor omnium rerum, et Judex universorum mortalium, nos confitemur et deploramus nostra multiplicia peccata, et innumeras iniquitates, quas subinde per omnem vitam contumaciter designavimus, cogitatione, verbis, facto, contra divinam Majestatem tuam, provocantes justissimam iram et indignationem tuam adversus nos : vere enim ex animo dolemus, et serio nos pœnitet de peccatis nostris : eorum commemoratio est nobis acerbissima, illorum gravitatem ferre non possumus. Miserere nostri, misericordissime Pater, propter Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum. Condone nobis peccata præterita, et benigne concede, ut semper posthac serviamus et placeamus tibi in novitate vitæ, ad laudem et gloriam nominis tui. Per Jesum Christum Dominum nostrum.
|
Confession |
Deinde eriget se Sacerdos, et conversus ad populum sic loquetur. DOMINUS
noster
Jesus Christus,
qui suam potestatem dedit Ecclesiæ, ut absolvat pœnitentes a peccatis
ipsorum, et reconciliet cœlisti Patri eos, qui suam fiduciam collocant
in Christum, misereatur vestri, remittat et condonet vobis omnia peccata
vestra, confirmet et corroboret vos in omni opere bono, et perducat vos
ad vitam æternam. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
|
Absolution |
Sic stans, et ad populum conversus, dicet. AUDITE,
quomodo Christus ad se invitat peccatores, et eos consoletur verbis omni
consolatione plenissimis. Audite etiam quid Sanctus Paulus dicat. Fidelis sermo, et omni observatione dignissimus, Christus Jesus venit in hunc mundum, ut salvos faceret peccatores. Et beatus Joannes inquit, Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Quo finito, Minister cantabit. SURSUM
corda. Sequetur propria præfatio diei, si quæ sit assignata, alioqui statem subjungetur. Ideo cum angelis . . . &c.
|
Comfortable Words |
Propriæ Prefationes. Die
Nativitatis et septem diebus sequentibus.
QUIA dedisti nobis Unicum Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum, quem hodierna die pro nobis nasci voluisti, et per operationem Sancti Spiritus fieri verum hominem ex virgine Maria matre sua, sine labe peccati, ut nos ab omni peccato mundaret. Ideo cum Angelis et Archangelis, cum thronis, &c
|
Proper
Prefaces: Christmas |
Die Paschæ, et septem diebus sequentibus. ET te quidem omni tempore, sed in hoc potissimum die gloriosius prædicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim est vere Agnus, qui abstulit peccata mundi : qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Ideoque cum Angelis. &c.
|
Easter |
Die Ascensionis. et septem diebus sequentibus. QUI post gloriosam Resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit, et ipsis cernentibus elevatus est in cœlum, ut nobis præparet locum; et ubi ipse esset, istic nos adcendamus, et cum eo regnemus in gloria. Ideo cum Angelis. &c.
|
Ascension |
Die Pentecostes, et sex diebus sequentibus. QUI ascendens super omnes cœlos, sedensque ad dexteram tuam, promissum Spiritum hodierna die in filios adoptionis effudit : qui cum subito et vehementi sonitu de cœlo descendit, et super Apostolos in figura linguarum ardentium resedit, ut induceret in omnem veritatem: contulitque donum linguarum, et fortitudinem confitendi, ac prædicandi Evangelium omni nationi, ut ex tenebris erroris ad veram lucem et cognitionem tuam, per Jesum Christum, perveniremus. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exutat, sed et supernæ virtutes atque Angelicæ potestates hymnum gloriæ tuæ concinunt, sind fine dicentes, Sanctus. &c.
|
Pentecost |
In festo Trinitatis QUI cum Unigenito Filio tuo, et Spiritu Sancto, unus es Desu, unus es Dominus : non in unius singularitate personæ, sed cum Trinitate Personarum, in unitate substantiæ. Quod enim de gloria tua revelante te credimus, hoc de Filio tuo, hoc de Spiritu Sancto, sine differentia discretionis sentimus : quem laudant Angeli ad Archangeli : Cherubin quoque et Seraphim, qui non cessant clamare jugiter una voce, dicentes : Sanctus. &c. Finis
omnium Præfationem |
Trinity Sunday |
IDEO cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia cœlistis exercitus, hymnum gloriæ tuæ canimus, sine fine dicentes : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt cœli et terra gloria tua. Osanna in excelsis. Benedictus qui venit in Nomine Domini. Osanna in excelsis.
|
Note that this agrees much more closely with the 1549 English version. |
Tunc
Sacerdos nomine eorum qui communicare volunt sic orabit genibus flexis.
NON accedimus ad hanc mensam tuam, O misericors Domine, fiducia justitiæ nostræ, sed in multitudine miserationum tuarum. Neque enim sumus digni, ut colligamus micas de mensa tua. Sed tu es idem Dominus, cujus semper proprium fuit misereri. Concede igitur, misericors Domine, ut sic edamus Carnem Filii tui, et bibamus ejus Sanguinem in his Sacris Mysteriis, ut nostra corpora peccatis inquinata munda fiant perceptione Sacratissimi Corporis sui, et nostras animæ laventur in Præcioso Sanguine suo: ut perpetuo habitemus in eo, et ipse in nobis. Amen.
|
Prayer of Humble Access |
Postea Sacerdos erigens se dicet. O
DEUS omnipotens, Pater noster cœlestis, qui ex immensa tua misericordia
dedisti nobis unicum Filium tuum Jesum Christum, pro nostra redemptione
mortem in cruce pati, ibique unica illa oblatione qua sese semel obtulit,
perfectum, plenum, et sufficiens sacrificium, hostiam et satisfactionem
integram faceret pro peccatis totius mundi : quique instituit, ac in suo
Sacrosancto Evangelio præcepit perpetuam memoriam præciousæ suæ mortis
celebrare, usque dum rediret. Exaudi nos quæsumus, misericors Pater, et
concede, ut nos sumentes has creaturas Panis et Vini, juxta sacrosanctam
institutionem Filii tui, Sarvatoris nostri Jesu Christi, in memoriam ejus
diræ mortis et passionis, participes simus sanctissimi Corporis et Sanguinis
ejus. Qui eadem nocte qua tradebatur, accepit Panem, et gratias agens
fregit, ac dedit discipulis suis, dicens : Accipite, comedite, hoc est
Corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
Simili modo, postquam cœnatum est, accepit Calicem, et gratias agens
dedit illis, dicens : Bibite ex eo omnes : hic est enim Sanguis meus novi
Testamenti, qui pro vobis et pro multis effunditur, in remissionem peccatorum
: hoc facite, quotiescunque biberitis, in meam commemorationem.
Tunc Minister ipse primo recipiet Eucharistiam sub untaque specie : proximo loco tradet reliquis Ministris, si qui adsint, ut eum post adjuvet in communicando populo Deinde
Minister tradet Eucharistiam populo in manus, genibus flexis, et cum exhibet
panem, dicet. |
Prayer of Consecration |
Corpus Domini nostri Jesu Christi, quod pro te traditum est, conservet
corpus tuum et animam tuam in vitam æternam. Minister cum exhibet poculum, dicet.
Sanguis
Domini nostri Jesu Christi, qui pro te effusus est, conservet corpus tuum
et animam tuam in vitam æternam. |
Administration of the Elements |
Tunc Minister dicet orationem Dominicam, Pater noster, &c. Et populus recitabit post illum singulus petitiones. Deinde dicitur oratio sequens O DOMINE cœlestis Pater, nos humiles servi tui supplices rogamus paternam bonitatem, ut hoc nostrum sacrificium laudis et gratiarum actionis, benigne accipias : humiliter supplicantes, ut propter merita et mortem Filii tui Jesu Christi, et per fidem in illius sanguinem, concedas, ut nos cum universa Ecclesia remissionem peccatorum ceteraque beneficia passionis illius consequamur. Atque hic etiam offerimus, et præsentamus tibi, Domine, nosipsos, animas nostras, et corpora nostra, hostiam rationalem, sanctam, et vivam : humiliter obsecrantes, ut quotquot participes sumus hujus Sacrosanctæ Communionis, tua gratia et cœlesti benedictione repleamur. Et quanquam indigni sumus, propter multitudinem peccatorem nostrorum, qui tibi ullam sacrificium offeramus, tamen supplicamus, ut acceptam habeas hanc nostram servitutem, non intuendo nostra merita, sed condonando nostra peccata, per Jesum christum Dominum nostrum, per quem et cum quo, in unitate Sancti Spiritus, sit tibi, omnipotens Pater, omnis honor & gloria, in omnem æternitatem. Amen. Vel ista oratio OMNIPOTENS æterne Deus, immortales tibi ex animo gratias agimus, quod nos, qui hæc Sacrosancta Mysteria rite percepimus, pascere digneris spirituali cibo præciosissimi corporis et sanguinis filii tui Servatoris nostri Jesu Christi, nosque certos reddis horum participatione de tuo favore ac gratia erga nos, et quod sumus vera membra in corpore tuo mystico incorporata, quod est sancta communio omnium fidelium, quodque hæredes sumus secundum spem vitæ æternæ, per merita Præcioissimæ Mortis et Passionis dilectissimi Filii tui. Nos ergo supplices rogamus, O Pater cœlestis, it nos [nobis] tua gratia semper adsis, ut in hac Sanctissima Communione perseveremus et omnia hujusmodi opera bona faciamus, quæ tu præparasti ut in eis ambulemus, per Jesum Christum Dominum nostrum, cui cum Spiritu Sancto, [et] tibi sit omnis honor et gloria in omnem æternitatem.
|
|
Deinde dicatur aut canatur. GLORIA in excelsis Deo, et in terra pax, hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te, Benedicimus te, Adoramus te, glorificamus te. Gratias agimus tibi, propter magnam gloriam tuam. Domine Deus Rex cœlestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite, Jesu Christe. Domine Desu Agnus Dei, Filius Patris, Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.
|
|
Postremo Sacerdos vel Episcopus, si adsit, dimittet eos, hac benedictione. PAX
Dei, quæ superat omnem intellectum, conservet corda vestra et mentes vestras,
in cogitatione, et amore Dei, et Filii ejus Jesu Christi Domini nostri:
et favor omnipotentis Dei, Patris, Filii, et Spiritus Sancti, vobis adsit,
semperque vobiscum maneat.
|
|
Sequuntur Collectæ dicendæ post Offertorium, quando non adsunt communicantes. ADESTO supplicationibus nostris, misericors Deus, et viam famulorum tuorum in salutis tuæ prosperitate dispone, ut inter omnes hujus vitæ varietates et casus tuo semper protegamur auxilio. Per Dominum nostrum Jesum Christum. &c. DIRIGERE et sanctificare dignare, Domine Sancte Pater Omnipotens æterne Deus, hodie corda et corpora nostra in lege tua, et operibus mandatorum tuorum, ut hic et in æternum, te auxiliante, semper sani corpore, salvi animo, esse mereamur. Per Jesum Christum Dominum nostrum. LARGIRE quæsumus, Omnipotens Deus, ut tua Sacrosancta Verba, quæ externis auribus hodie percepimus, ita cordibus nostris per tuam gratiam intus inserantur, ut fructum bonæ vitæ semper in nobis proferant, ad laudem et gloriam tui nominis. Per Christum Dominum nostrum. Amen. ACTIONES nostras, quæsumus, Domine, aspirando præveni, et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te cœpta finiatur. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Omnipotens Deus, fons omnis sapientiæ, qui non solum quibus rebus opus nobis sit, antequam quicquam petimus, noveris, sed etiam nostram in petendo ignorantiam vides: rogamus tuam clementiam, miserescat te nostrarum infirmitatum; et quæ vel propter indignitatem nostram non audemus, vel propter cæcitatem nostram non possumus, tu ea nobis largiri digneris, per merita Filii tui Domini nostri Jesu Christi, qui tecum vivit et regnat Deus, in omnem æternitatem. Amen. OMNIPOTENS Deus, qui promisisti te auditurum preces eorum, qui in nomine Filii tui postulant: aures tuas clementer precibus nostris accomoda, et præsta, ut quæ fideliter a te petimus, efficaciter consequamur. Per Dominum. &c.
|
Additional Collects |
Diebus festis, si non adsint communicantes, dicentur tamen omnia quæ præscripta sunt, usque ad finem homiliæ, addendo orationem illam generalem pro universali statu totius militantis Ecclesiæ, atque unam aut alteram e Collectis præcedentibus. Nunquam celebretur Cœna Dominica, sine convenienti numero communicantium. In Cathedralibus Ecclesiis et Collegiis, ubi multi sunt Presbyterii et Diaconi, omnes una cum Ministro, singulis Dominicis, simul communicabunt, nisi forte justa de cause eorum quisquam impediatur. Quisquis autem, ex tota multitudine, ter minimum in anno ad Sacram Communionem se præparabit, nominatim autem festo Paschatis, quo etiam tempore singuli consuetas decimas, oblationes, ceteraque debita, suo pastori aut ejus vicario sine fraude persolvet. |
Final
Rubrics (note that two are omitted, and one shortened) |
Return to the 1560 Latin Book of Common Prayer
Web author: Charles Wohlers | U. S. England Scotland Ireland Wales Canada World |