C of E logo The Book of Common Prayer
United States England Scotland Ireland Wales Canada World

    Liber Precum Publicarum (1560)

 

Ordo Baptismi

tenendus in Ecclesia.

Veteres prodiderunt scriptores, Baptismi Sacramentum olim non solitum fuisse publice exhiberi, nisi bis quotannis, hoc est, ad solemne Paschatis, et Pentecostes. His autem temporibus publice administrabatur coram publico populi concilio, qui mos hac hostra tempestate obsoletus et antiquatus, et si multas ob causas in pristinum locum restitui non potest, consultissimum tamen esse duximus, tam affine ejus vestigium et imaginem retinere, quam temporis ratio pateretur. Quamobrem admonendus est populus, Baptismum publicem non permitti certis de causis, nisi Dominicis, ac Festis diebus, quando populi conventus est frequentissimus, partim, ut concio illa possit testari eorum qui loti sunt in Ecclesiam Christi novitiam insitionem, partim, ut in Baptismo infantium, cuilibet eorum qui astant, veniat in mentem voti ac professionis suæ adversus Deum, quam ille in se receperat in propria lotione. Qua de re convenit etiam ut Baptismus vernaculo sermone administretur. Verum ne qua, de re non magni momenti, velitatio suboriatur, meminerint hæc dicta esse de publico Baptismo. Possunt enim pueri (si necessitas id efflagitet) domi baptizari, sine ulla temporis observatione, dummodo caute id fiat, conservatis præcipuis ac necessariis Baptismi circumstantiis.

 

The Ministration of Baptism
to be Used in the Church

 

Publicus Baptismus.

Cum infantes baptizandi sunt vel Dominico, vel alio aliquo festo, tum parentes ea de re pastorem præmonebunt, vel nocte pridiana, vel mane, ante exordium Matutinarum Precum, et tum Susceptores ac Susceptrices cum populo apud fontem adesse conventi, statim a posteriore lectione Matutinarum aut Vespertinarum Precum, prout Minister decreverit. Tum Minister cum his antans interrogabit eos, ecquid infans baptisatus sit an non? Si negaverint, tunc Minister sic dicet.

DILECTISSIMI, quandoquidem omnis homo tum concipitur, tum paritur in peccato, et Servator noster Christus dicit, neminem posse introire in regnum Dei, nisi sit regeneratus, et renatus ex aqua et Spiritu Sancto : obtestor vos, ut invocetis Deum Patrem, in Domino nostro Jesu Christe, ut per immensam suam misericordiam, dignetur concedere his infantibus id quod sua vi et natura consequi non possunt, ut baptizentur aqua et Spiritu Sancto, et recipiantur in sanctam Christi Ecclesiam, et fiant membra viva ejusdem.

Tunc Minister dicet. Oremus.

OMNIPOTENS et æterne Deus, qui ineffabili tua misericordia Noah ac ejus familiam e diluvio servavisti, qui sine periculo deduxisti populum tuum Isrælem per Mare rubrum, eo figurans sacrosanctum tuum Baptismum, qui sacra lotione dilecti Filii tui Jesu Christi sanctificavisti fluvium Jordanis, et omnes alias aquas, in mysticam peccati ablutionem : nos te precamur per infinitam clementiam tuam, ut pie intuearis in hos infantes, sanctifices, et laves eos tuo Spiritu Sancto, ut liberi ab ira tua recipiantur in arcam Ecclesiæ Christi, ut solidi fide, spe læti, et dilectione firmi, sic superent undas hujus turbulentissimi mundi, ut ad extremum in regionem æternæ vitæ perveniant, quo teuom regnent in omnem æternitatem : per Christum Jesum Dominum nostrum. Amen.

OMNIPOTENS et immortalis Deus, præsidium omnium in angustia constitutorum, scutum omnium tuam opem implorantium, Vita credentium et mortuorum Resurrectio: te invocamus, horum infantium causa, ut illi accedentes ad tuum baptismum, remissionem peccatorum per spiritualem regenerationem consequantur. Recipe eos, O Deus, et sicuti pollicitus es per dilectum Filium tuum, dicens : Petite, et accipietis, quærite, et invenietis, pulsate, et aperietur vobis : ita nobis præbe nunc qui te poscimus, inveniamus qui quærimus, aperi januam nobis polsantibus, ut hi infantes sempiternam benedictionem tuæ cœlestis lotionis assequantur, et ad illud tuum æternum regnum perveniant, Per Christum Dominum nostrum. Amen.

  

 

Public Baptism

Tunc dicet Minister.

Audite verba Evangelii scripti per divum Marcum, capite Decimo.

ATTULERUNT ad Jesum pueros, ut tangeret illos: discipuli vero increpabant eos qui adducebant. Cum videsset autem Jesus, indignatus est, et dixit illis: Sinite pueros venire ad me, ne prohibete illos, talium enim est regnum Dei. Amen dico vobis, Quicunque non acceperit regnum Dei tanquam puer, haudquaquam ingredietur in illuc. Et cum cepisset illos in ulnas, impositis manibus super illos, benedixit eis.

 

Lesson; Mark 10

  
Post lectum evangelium, presbyter hanc brevem admonitionem pronunciabit super verbis Evangelii.

AMICI, auditis hoc in evangelio verba Servatoris nostri Christi, invitantis ad se puerulos, et reprehendentis illos, qui eos a se arcebant, ac postremo suadentis hominibus, ut imitentur illorum innocentiam. Intelligitis per gestus, et acta externa, ejus immensam benevolentiam in illos. Brachiis siquidem arcte complexus est illos, manus imposuit, et benedixit. Ne dubitetis igitur, verum firmiter credite, eum benigne recepturum hos qui hic adsunt infantes, amplexaturum eos misericordiæ suæ brachiis, donaturum eis æternæ vitæ benedictionem, effecturumque eos cœlestis regni sui consortes. Quamobrem nos minime nescii favoris, quem cœlestis Pater noster gerit in hos infantes, illustrati ac patefacti per Filium ejus Jesum Christum, ac nihil omnino hæsitantes, quin magni pendat hunc nostrum conatum in adducendo hos infantes ad suum sacrum baptismum, per fidem et affectum reddamus illi immortales gratias, dicentes.

OMNIPOTENS et æterne Deus, cœlestis Pater, gratias tibi supplices agimus, quod vocare nos dignatus es ad agnitionem gratiæ ac favoris tui et fidei in te. Precamur autem, ut hanc cognitionem in nobis adaugeas, ac stabilias hanc ficem in omnem æternitatem : infundas in hos infantes Spiritum Sanctum tuum, ut possint renasci, et fieri hæredes æternæ redemptionis, per Dominum nostrum Jesum Christum , qui vivit et regnat tecum, ac cum Sancto Spiritu, et in præsens et in posteritatem. Amen.

Tunc Minister alloquetur Susceptores, et Susceptrices, in hanc formam.

DILECTISSIMI amici, attulistis huc hos infantes, ut baptisarentur: vota fecistis, ut Dominus noster Jesus Christus dignaretur recipere eos, manus imponere in eos, eis benedicere, remittere eis peccata sua, tribuere eis regnum cœleste, ac sempiternam vitam. Audivistis præterea Dominum nostrum Jesum Christum pollicitum esse in Evangelio, se præstaturum hæc omnia, ad quæ vota fecistis : quæ quidem pollicitatio rata ac firma futura est. Qua de re, pro hoc promisso, hos infantes oportet spondere per vos suos fidejussores, se deserturos dibolum, et omnia ejus opera, et constanter credituros verbo Evangelico, et obsequenter servaturos ejus præcepta.

 

Exhortation

  
Tunc Minister interrogabit Susceptores ac Susceptrices hæc, quæ sequuntur.

DETESTARIS diabolum et omnia ejus opera, inanem pompam et gloriam mundi, una cum omnibus desideriss ejusdem, [et] impias carnis libidines, sic ut eas vel sequi, vel ab his duci, sic ut eas vel sequi, vel ab his duci, te non sis permissurus?
   Responsio. Detestor ea omnia.
   Minister. Credis in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem cœli et terræ : et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, conceptum ex Spiritu Sancto, natum ex Maria virgine? Credis eundem passum fuisse sub Pontio Pilato, crucifixum, mortuum, sepultum, ac descendisse ad inferos, et tertia die resurexisse a mortuis? Credis eum ascendisse in cœlum, et sedere ad dexteram Dei Patris Omnipotentis, et illine iterum venturum esse, in fine sæculi, ad judicandum vivos et mortuos? Credis item in Spiritum Sanctum? Credis sanctam catholicam Ecclesiam, sanctorem communionem, remissionem peccatorem, carnis resurrectionem, et æternam vitam post mortem?
   
Responsio. Omnia hæc firmiter credo.
    Minister. Vis baptisari in hanc fidem?
    Responsio. Cupio.

 

Tunc Minister dicet.

CONCEDE, misericors Deus, sic veterem Adamum in his infantibus posse sepeliri, ut novus Adam possit in his suscitari. Amen.
  
Concede, ut omnes carnis concupiscentiæ in his in his extinguantur, et ea quæ sunt Spiritus, in eis vegetentur, ac augeantur. Amen.
   Concede, ut potentiam et vim consequantur vincendi, ac triumphandi, adversus Satanum, mundum, et carnem. Amen.
  
Largire, ut quisquis tibi dicatus sit, officii nostri ministerio, imbuatur cœlesti virtutum dono, ac in omnem æternitatem remuneretur. O benedicende Domine, qui vivis, et regis omnia, in secula. Amen.

OMNIPOTENS & sempiterne Deus, cujus carissimus Filius Jesus Christus in ablutionem peccatorum nostrorum, e latere profudit aquam et Sanguinem, imposuitque discipulis suis, ut irent doctum omnes nationes, et baptizatum eos in nomen Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, intuere quæsumus vota hujus tuæ concionis, et largire, ut omnes tui famuli, qui baptizabuntur in hac unda, recipiant plenitudinem omnis gratiæ, ac connumerentur in censu fidelium ac electorum liberorum tuorum, per Jesum Christum, Dominum nostrum. Amen.

 


Hic Minister infantem in manus suscipiet, et nomen quæret : deinde nomine appellans, tinget illum in aquam, sed consulte et caute, dicens.

    N. ego baptizo te, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Verum si puer sit imbecillus, ac languidus, tum sat erit, aliquid aquæ in illum effudisse, ad modum superiorem, dicens.

    N. ego baptizo te, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
  

 

 

The Baptism

Tunc Minister cruce signabit infantes fronte, dicens.

NOS recipimus hunc (vel hanc) infantem in societam gregis Christi, et insignimus illum (vel illam) crucis monumento, in signum, ut eum nunquam pudeat confessionis fidei Christi crucifixi, sed robuste pugnaturum sub ejus insigni, adversus peccatum, mundum, et diabolum, et permansurum Christi fidelem militem et famulum, usque ad vitæ exitum.

Tunc Minister dicet.

QUANDOQUIDEM nunc, carissimi fratres, hi infantes sunt regenerati, et insiti in Corporis Christi Ecclesiam et societem: agamus gratias Deo pro his beneficiis, et uno animorum consensu precemur Omnipotenti Deo, ut illi ducant reliquum vitæ suæ secundum hunc ingressum.

Tunc dicetur.

    Pater noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, & in terra. Panem nostrum quotidiamum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Amen.
  

 

Tunc Minister dicet.

HABEMUS tibi ex animo immortales gratias, misericors Pater, eo quod placuit, tibi regenerare hunc (vel hanc) infantem tuo Sancto Spiritu, recipere eum in proprium filium per adoptionem, et inserere in tuam sanctam concionem. Suppliciter etiam te petimus, ut concedas, ut is (vel ea) mortuus (vel mortua) peccato, et vivens justitiæ, et sepultus (vel sepulta) cum Christo in ejus mortem, cruci affigat veterem hominem, et penitus exterminet corpus peccati, ut quemadmodum factus (vel facta) est particips mortis Filii tui, sic fiat item particips Resurrectionis suæ, quo tendem cum reliqua sancta societate fiat hæres tui Regni sempiterni, per Christum Dominum nostrum. Amen.

Ad extremum, Minister convocans Susceptores ac Susceptrices, hanc sequentem cohortationem efferat.

QUANDOQUIDEM infantes hi polliciti sunt per vos, se deserturos Satanam, et omnia ejus opera, contra vero credituros in Deum, et servituros ei: recordandum est vobis vestrum esse procurare, ut hi infantes agnoscant, quæ primum possunt, quam celebre votum, promissum, et professionem susceperint. Et ut has res exactius cognoscant, exhortabimini, ut sæpe adeant conciones. Potissimum autem efficietis, ut sedulo ediscant Symbolum Apostolorum, Dominicam orationem, cum præceptis Decalogi, lingua vernacula, et cætera etiam quæ Christiano homini sunt percipienda et credenda in salutem animarum, et ut probe educentur ad degendum piam et Christianam vitam, memores perpetuo, quod baptismus effigiat nobis nostram professionem, ad insistendum in vestigiis Christi Servatoris nostri, et ad induendum ejus imaginem, ut quemadmodum is mortuus fuit et resurrexit pro nobis, ita nos qui baptizamur, moreremur a peccato, et resurgeremus justitiæ, continuo trucidantes omnes nostros malos et depravatos affectus, et in dies singulos progredientes in omni probitate et vitæ sanctimonia.

Minister imperabit, ut infantes perducantur ad Episcopum, ut confirmentur ab ipso, quam primum poterunt lingua vernacula dicere Articulos fidei, Orationem Dominicam, et Decem Præcepta, et penitius perceptum et comprehensum tenuerint Catechismum, prout hic paulo infra habetur.
  

 

Small crossSmall crossSmall cross

Baptismus Privatus

De his qui baptizantur domi, necessitate
nos eo impellante

Pastores ac ministri Ecclesiæ sæpe admonebunt populum, ne differant baptismum infantium ultra Dominicam, aut alia Festa, quæ proxime sequuntur natalem puerulorum, sine gravi causa, eaque relata ad ministros, et ab his probata.

Admonebunt etiam, ut absque ratione gravi, et necessitate, non baptizent infantes privatim intra domesticos parietes, et ut (eum necessitas eos ad hoc protruserit) hanc sequantur formam.

Primum, qui præsentes fuerint, invocent Deum, dicentes orationem Dominicam, si occasio permiserit. Tunc aliquis vel tinget infantem in aquam, vel effundet aquam super illum, adjungens hæc verba.
  

 

Of Them that be Baptized in Private Houses, on Time of Necessity

N. ego baptizo te, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Hoc peracto, ne ambigant quicquam de pueruli Baptismo. Est siquidem legitime et satis absolute baptizatus, neque eget Baptismi repetitione in templo. Verum si infans, qui hoc pacto baptizabatur, revaluerit, expedit, ut in templum adducatur hujus rei gratia, ut Minister vestiget et exploret, ecquid infans sit legitime baptizatus. Quod si hi, qui adducunt infantem ad templum, confiteantur eum baptizatum esse, tum Minister eam rem trutinabit per hæc interrogata.

PER quem baptizatus est is infans?
   Quinam aderant, interim dum baptizaretur?
   Utrum imploraternt opem, et auxilium divinum, in illis angustiis?
   Qua re ac materia baptizabant?
   Quibus verbis baptizabatur infans?
   Utrum opinentur puerum legitime et perfecte baptizatum fuisse?

Quod si Minister deprehenderit per eorum responsa, qui puerum afferebant, omnia pro natura rei fuisse peracta, tum non repetet pueruli Baptismum, verum recipiet eum, ut unum ex ovili Christiano, dicens.
  

The Baptism
CERTO recte præsititstis officium vestrum hac in re, justumque ordinem retinuistis in baptismo hujus infantis, qui natus in originali peccato, et sub ira divina, nunc est per Lavacrum regenerationis in Baptismo in censum liberorum Dei relatus, et hæres factus æternæ vitæ. Nam Dominus noster Jesus Christus non detinet gratiam et misericordiam suam ab hujusmodi [infantibus], verum amantissime accersit et invitat ad se, quemadmodum sanctam Evangelium in nostrum solatium testatur, hoc pacto.
  
 

Evangelium. Mar. x.

ATTULERUNT ad Jesum, &c. Ut supra in publico Baptismate.

Post lectum Evangelium, pronunciabit Minister admonitionem, ut in publico Baptismate.

AMICI, &c. Ut supra, donec perventum est ad postremam sententiam, que sese sic habebit. Quamobrem nos minime nescii favoris, quem cœlestis Pater noster gerit in hos infantes, illustrati ac patefacti per Filium ejus Jesum Christum, agamus illi gratias per fidem et pium affectum, et dicamus orationem, quam Dominus ipse docuit, et ad testationem fidei nostræ recitemus articulos comprehensos in symbolo.
  

 

Lesson: Mark 10

&

Exhortation

Hic Minister cum Susceptoribus et Susceptricibus, dicet.

PATER noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, & in terra. Panem nostrum quotidiamum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris.

Tunc Minister interrogabit nomen infantis, quo quidem per Susceptores et Susceptrices indicato is decet.

DETESTARIS tu, vice & loco hujus infantis, diabolum. &c. Ut supra.
 
  Responsio. Detestor ea omnia.
    Minister. Ecquid profiteris nomine hujus infantis, hanc fidem? nempe te credere in Deum Patrem. &c.
    Quest. Ecquid credis ejus nomine in Spiritum sanctum? &c.
    Responsio. Omnia hæc firmissime credo.
  

 

Tunc Minister dicet.

Oremus

OMNIPOTENS et æterne Deus, Pater cœlestis, agimus tibi gratias, quod dignatus es vocare nos in agnitionem gratiæ tuæ, ac fidei in te. Adauge quæsumus hanc notitiam, et confirma hanc in nobis fidem: dona huic infanti Spiritum tuum, ut renatus, et effectus hæres sempiternæ redemptionis per Dominum nosturm Jesum Christum, perseveret famulus tuus, et consequatur promissa tua, Pereundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti in secula. Amen.

Tunc Minister hac exhortatione utetur ad Susceptores & Susceptrices

QUANDOQUIDEM hic infans. &c.

ut supra, servato numero singulari.
  

 

Verum, si hi, qui afferunt infantes ad templum, ambigue respondeant ad interrogata, et dicant se nescire quid cogitaverint, fecerint, aut dixerint in eo metu et mentis anxietate (ita uti sæpe fit) tum baptizeteum minister juxta formam Baptismi publici, excepto quod inter tingendum infantem in fontem utetur hac verborum ratione.

SI tu non sis adhuc baptizatus .N. ego baptizo te, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
 

Conditional Baptism

Return to the 1560 Latin Book of Common Prayer

Web author: Charles Wohlers U. S. EnglandScotlandIrelandWalesCanadaWorld